Уклінно просимо заповнити Опитування про фемінативи  


Попередня     Головна     Наступна (Переклад)





Magistri Georgii Drohobich de Russia

IUDICIUM PRONOSTICON ANNI 1483 CURRENTIS


(Магістр Юрій Дрогобич ПРОГНОСТИЧНИЙ ПОГЛЯД НА 1483 РІК)



Ad sanctissimum dominum nostrum Divum Sixtum papatn quartum, Pontificem maximum


Exponunt sua scripta pater sanctissime plures

    Quaestus et ambitio quos agitare solent:

Ast ego quae mea sunt depromo legenda quotannis

    Humano generi consuluisse putans:

Non sunt vana quidem turpi neqne danda cachinno

    Defluita superis ista Minerva locis:

Astrorum nosti sit quanta potentia: Rerum.

    Quom causas omnes te didicisse sciam:

Et si semota est oculis dimensio caeli

    Non tamen humano distat ab ingenio:

Scimus ab effectu causas: effectus ab iisdem

    Cernitur aetherium sic aperitur iter:

Omnia celesti mortalia lege fruuntur

    Quis neget: ergo astris inferiora regi:

Non cogunt licet ipsa regant, si forte minantur

    Obuerti possunt hae ratione minae:

Sidere praecipuo summa es virtute potitus

    Qua duce nunc dici iure merere deus:

Ad tantas te tollit opes praefecit et or’oi

    Astrictus Veneris Sol et amore Jouis:

Cumcta regis nutu quid deest nisi proroget annos

    Stella: uiden supplex Roma precatur idem:

Нос igitur dignare precor nec inutile credas

    Si preuisa iuuat noscere: tempus adest

Ніс meliora quibus faueant tibi fata diebus

    Et mox si qua manent pemitiosa leges:

Ніс quos Mars animat: quos pax alit ita videbis

    Et quibus immineat pestis acerba locis:

Defectus Lunae fratrisque ablata potestas

    Qua portenta ferant iudicare patent.





Ad laudem igitur et honorem omnipotentis dei ac gloriose virginis mris Marie: Pro gloria quoque.Sanctissimi domini nostri Divi Sixti pape quarti Pontificis maximi: et suae gloriosissimae curiae felici gubernatione "Judicium pronosticon". Anni М.СССС.LXXXIII currentis expositurus: in deces particulas distinguere decreui.

In quarum prima de domino anni et eius generali:et quartarum dispositione dicetur.

    In secunda de dispositione fidei et sectarum.

    In tertia de statu summi Pontifici et suorum cardinalium.

    In quarta de statu Imperatoris Regnorum et Urbium famosaram.

    In quinta de bellis et guerris et iudicio duarum eclipsium Lunae.

    In sexta de exitu seu fine belli Venetorum et Ferrariensium.

    In septima de fertilitate et caristia rerum in generali et speciali.

    In octaua de statu pestis et mortalitatis.

    In nona de statu hominum singulis planetis subiectorum.

    In decima de dispositione mensium et dierum totius anni.




Iudicium pronosticon Anni M.CCCC.LXXXIII currentis Magistri Georgii Drohobich de Russia almi studii Bononiensis artias et medicina doctoris.

Feliciter incipit




Particula prima


Quoniam septenumero de domino anni mter astrologos magne contingunt diuersitates propter variam figurae celestis hora reuolutionis in diuersis climatibus: regionibus: et urbibus habitudinem. Ideoque pro hac remanenda difficultate: de domino anni. Quas quinos premitto conclusiones: in hac autorem summae Anglicane imitando: qui figuras preuentionalem videlicet et introitalem animaduertendas persuadet.




Prima conclusio


In omnibus regionibus et urbibus quarum longitudo a gradibus Herculis in occidente positis quadragintasex gradus excesserit: Sol sine quauis a horum planetarum permixtione erit dominus anni, ut in Constantinopoli, Kaffa, Vilna et Mosqua urbibus incliti ducatus Lituaniae, et aequaliter per uniuersam Asiam minorem, que oriens et septentrionem occupat. Patet haec conclusio: quoniam istic Sol in preuentionali quartam in introitali vero septimam fortunatus peragrabit. In secunda tamen anni medietate Mercurius in loco suo fortissimus et angularis existens cum Venere septimam perambulans: non combustus neque retrogradus Solis particeps erit usque in finem anni.




Secunda conclusio


In omnibus regionibus et urbibus quarum longitudo ab occidente quadragintasex gradibus minor: et trigintaocto maior fuerit Sol duranni erit cum maxima Martis admixtione ut in Kracovia, Posnania urbibus incliti regni Poloniae; Leopoli, Droobicz Russiae; Buda, Cassovia Ungarie; Vratislauia, Nissa Slesiae. Neapoli, Tarento — Apuliae el generaliter per totam Siciliam et Kalabriam: et aliis regionibus et urbibus hiis vicinis. Patet haec conclusio: quoniam istic Sol in triplicitate et exaltatione sua existens angulum septimae possidebit: itidem in preuentionali ferme quarte angulum attinget. Secundum patet: quoniam Mars dominus ascendentis figurae preventionalis cuspidem septime tenebit: a Mercurio ex sextili pulsatus corroboratur, quare particeps Solis fortissimus efficietur. In secunda autem anni medietate Mercurius cum Luna atque Venere Solis participes erunt magnam eis vendicando significationem usque in finem anni.




Tertia conclusio


In omnibus regionibus et urbibus quinti et sexti climatis: quarum longitudo ab occidente trigintaocto gradibus minor extiterit. Mars dominus anni erit cum Lunae non parua participatione, ut in excellentissima orbis terrarum urbe Romana: Perusio, Sena, Florentia, Bononia, Ferraria, Padua, Venecia, Ravenna, Arimino, Furlivio, Pesauro, Urbino, Iniola, Parma, Cremona, Papia, Mediolano. Ast, Casali, Janua, Schavona et universaliter per totam ferme Italiam et versus occidentem, patet hec conclusio pro prima parte. Quum istic Mars ascendentis preuentionalis figurae dominis in utraque figura angularis erit: in sua quoque triplicitate discurret. Ideo rationabiliter sibi ducatu in anni vendicabit. Secundum patet: quoniam Luna in loco suo fortissima existens figurae locum secundum Albumazar aptum tenebit: Quare particeps Martis erit. In secunda anni medietate Venus ducatum anni optinebit cum Mercurii et Lunae participatione. Primum patet quoniam Venus loci luminaris maioris domina in utraque figura in digniori loco figurae constituetur. In signo quoque suo satis fortunata conspicietur. Quare dux rationabiliter efficietur usque in finem anni. Secundum patet quoniam Mercurius cum Luna post Venerem plus fortunatur.




Quarta conclusio


In regionibus et urbibus septimi climatis et extra versus septentriones, quarum longitudo XXXVIII gradibus minor Mars dux anni erit cum Solis participatione, ut est in Basilea, Norinberga, Maguntia, Kolonia, Parisio et aliis urbibus vicinis versus septentrionem.



Quinta conclusio


In omnibus regionibus et urbibus a Roma occidentalibus: Mars in anni domino magis vigorabitur cum Lunae participatione. Ex hiis itaque elici potest, quid in unaquaque regionum ac urbium predictarum hoc anno generaliter venturum sit naturas et proprietates dominorum anni considerando.




De dispositione anni generali et quartarum


Annus gratiae M.CCCC.LXXXIII currens, qui die Martis, XI Marcii, hora XXII exordium accipiet quinto gradu Geminorum horoscopisante revolutionem ad gloriosissimae urbis Romanae meridianum in sua dispositione generali quo ad quattuor primas elementorum qualitates ad caliditatem plus solito inclinabitur ratione Martis domini anni signa borealia pro maiori anni parte discurrentis et in sicca mansione existentis. Unde ver quo ad primam eius medietatem et praesertim eius principium ratione Lunae humidum in pluribus diebus apparebit et calidum ultra solitum. Nam eius aliqui dies aestati similes erunt. Unde circa medium maii intensus multum calor apparebit: et in principio Junii iuxta Germetis verbo XXXVI sui Centiloqini sententiam dies ferventissimi erunt.

Aestas cuius principium erit die decimatertia iunii cum intensissimo calore incipiet et continuabit usque ad finem. Et praesertim augusti dies ob Martis et Solis coniunctionem excellenti calore aerem suspectum in pluribus locis efficient; ita Ід corpora viventium non fine penculis erunt.

Autumpnus cuius principum erit die XIIII Septembris usque ad Octobrem bonus et satis temperatus erit plus tamen declinans ad calorem. October tamen usque fere ad finem novembris instabilis ent et in pluribus diebus humidus non tamen frigidus propter Martis et Saturni coniunctionem.

Hyemps, quae decimatertia decembris incipiet, temperata erit et non multis humiditatibus continuabit. Excepta prima medietate cum fine novembris, quae secundum Messallach in libro epistolarum epistola undecima ad humiditatem tendat propter coniunctionem Saturni et Martis in signo aquae. Generaliter tamen anni medietas ventosa erit cum pluribus tonitruis et choruscationibus ratione Martis domini anni in tertia facie Thauri hora revolutionis. Quae secundum Ptolomeum secundo quadrupartiti et Leopoldum tractatu quinto, est factrix terrae motuum, caliditatum, choruscationum, fulgurum et tonitruorum et turbativa ventorum. Unde dicit Albumazar: cum Mars fuerit dominus anni in Thauro, significat multitudinem tonitruorum et fulgurum. Erit etiam annus, in quo apparebunt raultae impressiones ignitae ratione rautationis Saturni de signo in signum. Ut vult Germes trigesimotertio verbo sui centiloquii dicens: Saturno transeunte ab uno signo in aliud fiunt in celo draceontes: quos Arabes Asub vocant. Vel quaedam alia signa de natura ignis ut sunt stellae cadentes, dracones volantes, candelae ardentes et aeges impressio: que ab Aristotile in libro metheororum capra saltans dicitur. Et fortasse aliquis cometarum hoc anno apparebit ob nimiam humidi exalationem; quae etiam terrae motus particularis causa esse possit. De quo non pauca hoc anno est suspicio.




Particula secunda

De dispositione fidei et sectarum


ludei in prima anni medietate male disponentur et maxime a principio anni ad finem iulii ratione significatoris eorum cadentis et retrogradi: angustias persecutiones, turbulationes a populo patientur propter significatorem in opposito Eunae. Item ratione profectionis coniunctionis significantis legem Moyli cadentis in quadratum Martis. Caveant iudei ne hoc anno interfectiones, et rixas, et pericula occasione ignis incurrant: et hoc in primis duobus mensibus anni.


De statu christianorum

Christiani qui Mercurii diriguntur influxibus in prima anni medietate non bene. disponentur, propter Mercurium combustum in utraque figura: unde pericula christianis imminebunt ratione aegritudinum occultarum incognoscibilium. Et quoniam Sol comburens et infortunans: dominus duodecimae atque octavae revolutionis existit. Ideoque pencula et infortunia ex parte inimicorum, rixarum et captivitatum atque carcerum minantur. Indem occasione pestium et mortalitatum; et ratione oppressionum per principes et dominos. Et tempora magis suspecta sunt principium anni ad XXII Marcii. Item prima Aprilis. Item a quinta May usque in XII. A vigesimaquarta Iunii usque ad XI Iulii. Item finis Augusti cum principio Septembris. In secunda anni medietate christiani optime disponentur et in factis eorum fortunabuntur propter Mercurium angularem et in loco suo fortissimum in utraque figura. Dies tamen minus fortunati et suspecti sunt a decimaseptima Octobris usque ad quintam Novembris. Finis etiam Decembris cum fine Februani suspecti erunt.


De statu Turcorum

Turci, qui Martis spirant influxibus; a principio anni usque fere ad finem Iulii optime disponentur in bellis, si qua gesserint: ut magna adest suspicio: fortunati erunt potentes et audaces nec sine victoria ut plurimum erunt: quos non nisi maximo ingenio astu et dolo vincendos conspicio. Imo securius est illis temporibus cum Turcis pacem querere et bella dimittere. A fine tamen iulii usque fere in finem anni status eorum deteriorabitur et ut plurimum infortunabuntur. Et praesertim а XXVII Iulii per totum Augustum usque ad XXII septembris tunc enim bella si qum gesserint damptuosa et periculosa erunt cum eorum maximo interitu. A peste etiam et mortalitate saeva non erunt securi et generaliter usque in finem anni status eorum pessimus erit et suspectus.


De statu Sarracenorum

Saracceni qui Veneris gaudent influxibus in prima anni medietate propter Veneram in domo mortis retrogradam pluribus infortuniis subiicientur, пес а peste securi erunt. In secunda anni medietate usque in finem anni status eorum meliorabitur. Et secundum Guidonem capitulo EXXXIX tractatus quinti ratione Martis domini anni in trigono terreo discurrentis hora revolutionis: bellum in meridianis partibus et ex parte meridiei significatur. Quod confirmat Albumazar in libro florum capitulo de Marte.




Particula tertia

De statu Summi Pontifici et suorum Cardinalium


De statu sanctissimi domini nostri Sixti divina providentia papae quarti, Pontificis maximi. Plura pro sanctissimi sui status felici conservatione dicere decreveram nisi dubitationem anni suae felicis nativitatis non retraherer: quanque dies atque hora nativitatis mihi nota sit. luxta tamen revolutionem suae felicis coronationis dico quum sanctitas sua in prima anni medietate satis bene disponetur usque fere ad finem iulii ubi remissior fortuna erit usque in finem Septembris: ubi emulationes, proditiones et inimicieiae contra sanctitatem suam statuentur in quibus victor indubius erit ratione Leonis in utraque figura revolutionis: coronationis videlicet et electionis in horoscopum orientalem cadentis Sole fortissimo et fortunato. Alia relatione digna in aliud et singulare tempus relinquo ubi ex radicali nativitatis figura maiora et utiliora nutu dei enarrare cruabo. Tempora autem suae sanctitati magis aduersa, que animaduerti et observari debent, quantum ex figura coronationis et eius revolutionis colligi potest. Sunt а XXVII Iulii ad XIX Semptembris itidem finis Novembris cum principio Decembris.

Prelati maiores mediocriter disponentur usque ad medium May. Inde ad finem augusti melius. Dies tamen periculosi et suspecti sunt XIIII Marcii, III May, XI et XXI Iunii. Amplius ratione domini domus nonae infortunati finis Marcii suspectus erit et dies XXVIII May. In secunda anni medietate itidem mediocris status eorum erit. Et maxima suspitio est quum hoc anno aliqui ex prelatis maioribus infortunabuntur et fortasse morientur et ad minus aegritudinibus gravibus affligentur, propter dominum domus nonae in domo mortis impeditum et infortunatum. Insuper in introitali in Libram combustum in domo mortis signum etiam nonae praesentis Saturni intbrtunatum. Et generaliter eclipsis Lunae secunda in domo ecclesiae omnibus ecclesiasticis est suspecta ut paulopost patebit.




Particula quarta

De statu imperatoris, regnorum et urbium famosarum


Invictissimus Imperator Romanorum Fredericus iuxta generalis significatoris sui disposicionem a principio anni ad vigesimum May non multum fortunabitur. Nam res suae ad vota non omnino succedunt. Itidem a vigesimaquarta Septembris ad undecimam Octobris dies suspecti erunt. Et secundum Hispalensem primo quadrupartiti Mercurii hora revolutionis infortunatio super mortem aut magnam corporis aegritudinem maximo regi christianorum significat.


De statu Poloniae

Inclitum Regnum Polonia in prima anni medietate infortunatum utrisque coeli infortunis significatrice etiam generali Venere in domo mortis impeditae hoc anno non bene disponetur. Nam de peste maxima est suspitio. Etiam per totum annum signum regni est in opposito Saturni ideo proculdubio suspectis cronicis aegritudinis multum conturbabitur. Unde et Slesia, et partes vicinae a peste non erunt securae.


De statu Bohemiae

Regnum inclitum Bohemiae ob signum regni in quadrato Martis et Saturni: hora revolutionis scismatibus, proditionibus, partialitatibus et internis inimiciciis non carebit. Peste etiam proculdubio vexabitur.


De statu Ungariae

Ungariae regnum inclitum hoc anno satis fortunatum erit ob casum signi eius in quartam in radios utriusque fortunae; item in secunda anni medietate in decima compertum famam maximam regno et honorem portendit et in rebus agendis fortunam.


De statu Italiae

Italia famosissima, quae Leoni atque Soli est subiecta, in prima anni medietate propter signum quadratis radiis utriusque infortunae impeditum ipso in domo inimicorum existente non fine seismatibus bellis rixis tradimentis et proditionibus erit et variis conspirationibus involutum. Et proculdubio in aliquibus regni urbibus: et praesertim Thauro, Leoni, Scorpio, Aquario et partim Virgini subiectis aliquae commotiones, rumores et aliquae proditiones cum interfectione hominum, fuga et exilio apparebunt. Ratione pestis etiam satis suspecta est significatio in pluribus locis, si non fuerit debita urbium provisio. In secunda anni medietate melior fortuna erit: quoniam signum cum significatore minus infortunata in utraque figura comperiuntur.


De statu Franciae

Inclitum Regnum Franciae per totum ferme annum bene disponetur: fortunatum in amicis multum erit: et cum prelatis et ecclesiae principibus concordia. Nec de bellis magna est suspitio ratione significatorum et signi bene dispositi, praeterquam ratione aegritudinum cronicarum periculum erit, propter Saturnum significatorem regni opposito radio dampnantem. In rebus tamen agendis quibuscunque fortunatum erit.


De statu Serenissimi regis Ferdinandi

Serenissimus Rex Ferdinandus hoc anno usque ad septimam diem Iunii mediocriter disponetur ratione Veneris Alcocoden revolutionis praeteritae. Imo circa dies May aliquam corporis disproportionem aut periculum caveat: caput in duodecima iuxta Leopoldi intentionem augmenta: Iovem malorum et inimicorum insultum significat. Quod et Luna hora revolutionis venturae die septima Iunii in domo inimicorum discurrens significat cum Marte, qui dominus ascendentis radicis pro magna parte extitit. Non dubium tamen est eum victorem evadere:propter Mercurium et Lunam anni venturi dominos et Venerem divisorem in locis suis fortissimos et ratione Solis domini ascendentis revolutionis in loco bono figurae existentis, ratione aegritudinum aut aliarum infortunarum virtute revolutionis venturae die septima Iunii hora decimatertia. Dies finales Octobris et primos Novembris cum Februario animadvertat.


De statu ducis Calabriae

Illustris dux Calabriae propter Mercurium dominum anni et Iovem divisorem liberos a malis et in bonis locis figurae existentes bene disponetur; et exaltabitur et honorabitur multum hoc anno et famam conquirat propter signum ascendentis radicis in decima revolutionis dumtaxat: ob domini ascendentis natiuitatis infortunationem. Dies finales Iulii, Augusti, Septembris cum fine Novembris animadvertat, ibi enim infortunia minantur: aut aliqua corporis aegritudo, laesio: seu aliquod aliud periculum.


De statu Hispaniae

Gloriosum regnum Hispaniae veluti regnum Ungariae pro maiori parte disponetur, nam eisdem significatoribus est subiectum.


De statu urbis Romanae

Roma princeps orbis et domina per totum annum mediocriter disponetur. Imo maxima suspitio est de aliquibus proditionibus venturis et tradimentis, ratione quorum pericula et interfectiones aut exilia esse possint. Nam inimicis occultis multum abundabit, ratione signi urbis hora revolutionis in domum inimicorum cadentis, domino signi fere cuspidem octavae perambulante. Timor itaque est ne adhuc hoc anno aliqua scismata, partialitates, lites et controversiae oriantur aut vetera mala reiterentur. Nam in introitali figura signum urbis radiis inimicis iitriusque infortune inficitur. In secunda anni medietate signum in domo infirmitatum pro una parte et in domo adversitatum pro altera parte et significator Sol in domo mortis infortunatus primas exauget significationes. Unde et de peste et pravis atque suspectis aegritudinibus magna adest suspitio. Quae omnia non nisi cum bono urbis regimine et personarum debita atque diligentia custodia mitigari et minui poterint.


De statu Venetorum

Illustrissimum Venetorum dominium virtute figurae revolutionis anni optime disponetur et praesertim in prima anni medietate propter Lunam significatricem in sua exaltatione discurrentem iunctam capiti de natura Iouis; et propter signum urbis in domo fiduciae. Et profecto ratione significatoris in domum fidei cadentis et propter multas alias particulares causas hora revolutionis anni et urbis accidentes. Illustrissimus ille status ecclestiasticis personis satis concors et favorabilis esse deberet; nec aliquo modo orthodoxas sanctae matris ecclesiae persequi deberet. Itaque status ille, quantum est ex revolutionis figura optime disponetur, cuius bona significatio revolutione urbis, quae ent die XVII Marcii parumper diminuetur, ubi Alcocoden cum cauda retrogradus comperitur. Imo propter Lunam in opposito Saturni radio discurrentem proculdubio pestes et ad minus suspectas aegritudmes efficiet.


De statu lllustrissimi Domini Roberti san Saverini

Illustrissimus dominus Robertus hoc anno animadvertat ne in periculum corporis sui hoc anno incidat aut occasione filiorum turbetur, quibus Mars infortunatus in quinta revolutionis suae mala minatur et infortunia maiora significantur a medio Iulii; Augustum, Septembrem et finem Novembris. A principio tamen anni usque ad medium Iulii satis bene sua excellentia disponetur.


De statu Florentiae

Urbs Florentiae egregia hoc anno et praesertim ad XXV Iulii optime disponetur, propter significatorem in utraque figura fortunatum et fortem, et propter signum hora revolutionis urbis, quae erit prima aprilis hora XVII cadentem in domum regiam. Itaque status ille in rebus agendis fortunatus erit; ubi, respublica augmentum, potius famam et honorem consequetur; nec dubium erit, quin pro maiori parte successus felix erit. А XXV tamen Iulii usque ad finem Septembris minuetur fortuna eius; ubi de aliquibus infortuniis suspitio erit aut de aliquibus proditionibus et partialitatibus civium, aut dampno ex parte armigerorum, aut occasione ignis accidentium.


De statu Bononie

Urbs praeclara Bononia, studiorum mater, hoc anno caveat, ne aliqua dampna occasione armigerorum et bellorum accipiat: quoniam Mars signum urbis hora revolutionis sua praesentia infortunat. Unde timendum est, ne aliqua partialitas inter cives oriatur. Aut aliqua proditio statuatur, quae statui detrimentum facere possit, ratione etiam falsariorum monetarum et instrumentorum annus suspectus erit. Venus retrograda hora revolutionis anni in domo mortis. Itidem in revolutione urbis, quae erit die XXIII Marcii aliquibus ex dominis principalibus morte et ad minus prava aegritudine minatur. Tamen de morte plurium non est tantus timor, quem admodum suit anno praeterito. Itinera minora cives urbis animaduertant: quum periculosa erunt, in quibus caveant detentiones, fugas et carceres, propter dominum domus itinerum minorum in domo inimicorum infortunatum.


De statu Mediolani

Status inclitae urbis Mediolanensis ratione signi Geminorum, quod secundum quosdam est urbis signum in decima compertum hora revolutionis, domino ipsius combusto, a principio anni fere ad XX Marcii in aliquibus tribulationibus, cogitationibus et auxietatibus versabitur; non tamen notabilia mala erunt. In secunda anni medietate optimus et felix erit status eorum ratione signi et significatoris fortunati. Accepto autem Cancro et Luna pro significatoribus, ut pluribus placet, veluti Venetiae disponetur.


De statu Ferrariae

Ferraria secundum aliquos Capricorno subiecta mmori malo afficietur, quam si Scorpioni subiecta esset, ut aliis placet, quoniamproculdubio maximis perturbabitur bellorum impetibus; et forte plura de statu suo amittet propter utrosque malos signum Scorpionis mfortunantes. Et specialiter Ferraria observet finem Iulii, Augustum, Ceptembrem cum ultima medietate Novembris. Quum illa tempora erunt multum periculosa. Subiecta autem Ferraria Capricorno a Marte ex trino irradiabitur. Dum spes bona erit, quum hoc anno contra inimicos potenter pugnabit et meliori fortuna gaudebit.

Item illustrissimus princeps Hercules hoc anno satis feliciter facta sua tractabit, praeter dies Aprilis et Maii, in quibus infortuna minatur aut corporis aegritudo. Item finis Iulii, Augustus cum toto Septembre infortunatus erit propter divisoris infortunium. Alter tamen annus, qui incipiet die XXV Octobris, felicissimus erit, in quo multum fortunata erit excellentia sua propter Alcocoden et divisorem iunctum ambabus fortunis in domo nona.


De statu Forlivii

Forlivium Capricorno subiectum ob significatorem retrogradatum a principio anni usque ad finem Iunii mediocriter disponetur et domini urbis ad itinera multum disponentur, in quibus retardationes ac impedimenta habebunt usque ad finem Iunii. Inde ad finem anni melius disponentur praeter finem novembris ymo ratione significatoris in nona hora ingressus Solis in Libram status urbis felicitabitur: et ab ecclesiasticis concordiam et amicitiam habebit. Lucrum etiam et dignitates cives consequentur, ex parte principum et ecclesiae dignitariorum. Et magna suspitio est ne aliqui civium similares cum ecclesiasticis faciant amicicias ratione significatoris in signo falsitatis et simulationis.


De statu Immolae

Immola Arieti subiecta et Marti, ratione significatoris hora revolutionis anni bene dispositi usque ad finem Iulii satis bene fortunabitur. Inde ad finem septembris caveat Immola aliqua armigerorum dampna et occasione ignis pericula et fortasse contagio pestis ibi apparebit, si non fuerit debita provisio.


De statu lllustrissimi comitis leronimi

Illustrissimus comes leronimus Furlivii ac Immole dominus in prima anni medietate satis bene disponetur ratione Iouis domini anni hora revolutionis nativitatis suae in decima discurrentis ratione cuius in dignitatibus et magisteriis fortunatus erit et lucrebitur substantiam ex parte regum et principum et ex parte qua non sperabat. Itinera minora propter Martem in tertia periculosa erunt et sus-pecta et ideo vitari debent aut cum bona custodia peregi. Significat etiam Mars in tertia turbationem et dolorem occasione mortis aut aegritudinis alicuius sui cognati aut affmis seu amici. Venus divisor in duodecima discurrens occultis inimicis minatur et praesertim in secunda anni medietate et circa dies Augusti et Septembris.


De statu Januae, Paduae etc.

Janua, Padua, Ariminum, Pergamum, Brixia, Pistorium bellorum impetus et inimicorum insultus aut aliquas novas discordias futuras caveant. Nam signum eorum radiis utriusque mali infortunatur.

Mutina, Vicentia, Viterbium veluti Immola, Faventia, Cortona, Cerusa veluti

Forlivium hoc anno disponentur.

Perusium, Verona, Triensium, Parma veluti Bononia disponentur.

Ravenna, Mantua, Cremona veluti Roma disponentur.




Particula quinta

De bellis et guerris


Bellum novum hoc anno venturum portendit Mars dominus anni in praeventionali figura in septima domo adversitatum discurrens et in mtroitali decimam peragrans. Insuper et profectio a coniunctione Saturni et Martis, factae in Cancro devolutae ad corpus Martis in utraque figura, ratione quarum in principio anni et circa medium marcii aliqui novi rumores ex parte bellorum et guerrarum audientur et fortasse in illa profectionis applicatione strages bellantium committetur cum interitu hommum et interfectione, movebitur itaque bellum novum in Italia aut prope, iuxta intentionem Albumazar in libro de revolutionibus annorum mundi et Guidonem tractatu quinto capitulo trigesimoquarto, per regem aut aliquem magni status et magnae conditionis principem aut dominum non tamen nam et generis nobilitate multum excellentem; ex suggestione hominum senum et consilio ignobilium et parvae conditionis, quod bellum non erit multum validum nec durabile, propter Martem in suo detrimento, nec etiam ultimari permittetur, propter Martem directum. Bellum etiam novum portendit coniunctio Saturni et Martis in Novembre venturo in decimoquarto gradu Scorpionis. Loca autem pro bellis et scismatibus, divisionibus et rixis magis suspecta hoc anno sunt loca.

Thauro, Scorpioni, Leoni et Aquario subiecta ut sunt Bononia, Sena, Perusium, Parma et loca circa littora maris et versus Asiam minorem ut Russia, Podolia, Valachia et loca Tartarorum. Item Apulia, Lombardia, Marchia, Turcia et civitates ut Roma, Ravenna, Cremona, Mantua, Damascus. Item Cathalonia et urbes ut Padua, Valentia, Ferraria, Ariminum, Janua, Pergamum, Mutina, Brixia et Pistorium. Amplius Persia, Suetia, Norvegia et loca fluminum et aquarum. Haec igitur sunt loca magis suspecta ratione bellorum, quae aut maior pars eorum adminus occasione bellorum gravabuntur et scismatibus, rixis, proditionibus et occultis inimiciciis conturbabuntur. Tempora autem pro hiis magis suspecta sunt medium Marcii, principium Maii, finis Iunii cum fine Novembris. In diebus autem finalibus Iulii, Augusti et prima medietate Septembris, si quid erit in bellis et contentionibus, terribile erit et multum periculosum cum multorum strage et morte, quod deus avertat. Dies autem mensium magis periculosi pro motu bellorum et hominum interfectione sunt XIIII Marcii XV Aprilis. Amplius III et X Maii et XXIIII Iunii, XV Iulii, XXIII Augusti.


De significatione eclipsis Lunaris primae

Eclipsis Lunae prima totalis erit die XXII Aprilis hora III noctem, cuius significator Mars cum utriusque fortunae participatione. Haec eclipsis bellum portendit et discordias hominum ratione Martis in signo humano hora eclipsis. Unde dicit Ptolomeus secundo quadrupartiti capitulo uni quae cum Mars fuerit significator eclipsis in signo humano, accident inter homines lites, proelia et guerrae multae. Captivitas et servitus; et continget hominibus mors subita et infirmitates febrium tertianarum et spuere sanguinem: et mors impetuosa cum magno periculo. Et hoc accidat propriae in aetate huius adolescentiae: et exibunt homines de lege sua in aliam extrancam. Ignes erunt et unus cum alio se occidet, roboros et insidiae caminorum erunt. Et quum Mars in signo aereo discurrit, ideoque significat calorem magnum et siccitatem, ventos calidos corruptos et mortales tempestates et radios, qui dicuntur chorisco. Eclipsis etiam significatio erit de natura Saturni, vut aegritudines longae saturninae ratione Saturni in signo eclipsis discurrentis circa caudam Draconis. Et quum in signu eclipsis et locus Saturni est signum aqueum, ideo pericula in fluminibus et mari significantur: et submertiones et periculationes navigantibus. Et revera multum suspecta fuisset haec eclipsis, si benignitate fortunarum in ascendente et angulo ante eclipsim dominantium non mitigaretur. Et pro maiori huius eclipsis intelligentia sit haec.


Prima conclusio

Effectus eclipsis in secundo mense post eclipsim paulatine apparere incipiet.


Secunda conclusio

Maior fortitudo ipsius effectus apparebit in fine Iunii lulio et principio Augusti.


Tertia conclusio

Effectus eclipsis a medio augusti decrescere incipiet et expirabit.


Quarta conclusio

Accidens eclipsis inclinabitur ad sementa et arbores et ad aetatem iuventutis, ratione eclipsis in parte orientali.


Quinta conclusio

Accidens eclipsis inclinabitur ad animalia serpentia et reptilia ratione eclipsis in signo Scorpionis.


Sexta conclusio

Accidens eclipsis inclinabitur ad homines: et praesertim ad reges et principes ratione Martis significatoris in signo bicorporeo ut dicit Ptolemeus.


Septima conclusio

Omnes homines, quibus ascendebat XI gradus Scorpionis aut citra in nativitate magis capaces erunt effectus ipsius eclipsis.


Ultima conclusio

Urbes Scorpioni, Librae, Sagittano et Geminis subiectae huius eclipsis sentiant effectum.




De significatione eclipsis Lunaris secundae


Eclipsis Lunaris secunda erit decimaquinta die Octobris hora octava noctis sequentis, quae non erit tantae maliciae veluti prima. Quinymo ver bonum et fertile, anni M.CCCC.LXXXIIII significat et omnia terrae nascentia, quae in vere ad maturitatem pervenire solent. Fortunabit atque multiplicabit propter Venerem dominam signi eclipsis et anguli ante eclipsim ipso signo terreo existente et vernali. Dumtaxat ratione Lunae in se eclipsatae et specialiter in domo ecclesiae, significat detrimentum alicuius magnae ecclesiae vel personae ecclesiasticae vel officialis ecclesiae vel alicuius civitatis. Et maxime illis, qui vel quae Thauro et Leoni subiiciuntur. Et magis particulariter significat periculum illis, quibus prima facies Thauri oriebatur hora nativitatis.




Particula sexta

De exitu seu fine belli Venetorum et Ferrariensium


Quoniam in iudicio anni praeteriti de bellis novis modo manifeste currentibus palam narratum fuit. Ideoque pronunc de eorum durabilitate et exitu seu fine: aliquid iuxta siderum dispositiones permittam. Pro cuius evidentia sit haec.


Prima conclusio

Bella Venetorum et Ferrariensium et aliarum quarumcunque gentium anno M.CCCC.LXXXII mota paucae durabilitatis erunt. Et vix hanc annum perdaurare poterit. Patet haec conclusio: quoniam Mars cum Sole belli motores, signa mobilia hora significationis tenebant, quod super cito mutabile portendebat bellum. luxta Albumazaris intentionem.


Secunda conclusio

Et si bella moventibus et primo invadentibus victoriam astra videbantur polliceri, ut in iudicio praeterito ostensum est. Nihilominus propter hoc bellum non videbitur ultimari; hoc est ad unius partis totalem destructionem perduci.

Patet haec conclusio, quum Mars belli motor hora significationis motu velox et itinere directus fuit; ratione cuius bellum ultimari non finit. Dicit namque Guido tractatu quinto capitulo XXXVI: aspice planetam, qui significat bellum, quum si fuerit directus a boni esse non permittet bellum ultimari, sed significabit pacem et extinctionem.


Tertia conclusio

Bella moventibus et primo invadentibus anno praeterito victoria fuit multum propinqua atque possibilis; anno vero praesenti est multum dubiosa atque difficilis. Patet haec conclusio pro prima parte, quoniam dominus quarti et primi fortunabuntur in decima hora significatoris, quod super victoriam primo bella moventium portendebat iuxta intentionem Leopoldi tractatu quinto. Secunda pars patet quum dominus septimi invasos significans hora significatoris angularis existens a Venere et Mercurio ex sextili pulsatione corroborabatur et anno praeteriti occidentalis existens occidentaliori videtur favere parti; insuper Mars locum, quem anno praeterito sua presentia infortunabat anno praesenti suo trino radio irradians infortunium praeteritum eufortunio recompensat.


Quarta conclusio

Bella anno superiori mora anno praesenti pacificabuntur, evanescent et expirabunt, nisi r.ovo scismate a novi belli motione prolongari aut continuari cogerentur. Patet haec conclusio pro prima parte, quoniam Mars bellorum significator hoc anno in figura debilior conspicitur et Lunae, Mercurio atque Veneri magnam in secunda anni medietate significationem habentibus pacificabitur; quare bellum proculdubio evanescet et extinguetur. Secunda pars patet quoniam Mars hoc anno bellum novum per regem movendum portendit ut superius dictum est, cuius occasione fortasse longari aut continuari possit; licet debilius fiat et minus famosum.


Quinta conclusio

Bella Venetorum et Ferrariensium in prima anni medietate satis crudelia atque severa, cum strage valida et hominum interfectione prodatione et cum maximis apparatibus et impetuosis acierum concursibus esse poterit. Patet haec conclusio, quoniam Mars in utraque figura angularis operitur in eclipsi, quoque Lunari prima dominium optinebit et in domo adversitatum bellorum et contentionum hora eclipsis discurrat quare bella proculdubio in prima anni medietate satis levera movebit.


Sexta conclusio

Bella Venetorum et Ferrariensium in secunda anni medietate decrescere incipient, ymo circa medium Augusti debilitari et minui nutu dei conspicientur, ubi animorum discordia mitior erit et de расе tractabitur atque providebitur. Patet haec conclusio, quoniam Martis in anno significatio per eius combustionem et per Veneris, Mercurii et Lunae in secunda anni medietate dominium multum debilitabitur.


Septima conclusio

Bella Venetorum et Ferrariensium animorum crudelitate non finietur, sed pactis et concordia mitigabitur. Patet haec conclusio, quoniam Venus Martis amica cum Mercurio ex sextili Martem hora significationis demulcebant et ad benignitatem reducebant. Unde fortasse per mulierum scribarum aut cancellariorum aut hominum de natura Veneris et Mercurii interpositionem finis bonus sequetur, insuper probatur, quoniam Jupiter planetarum benignissimus dominium anni. M.CCCC.LXXXIIII optinebit, qui bella atque discordias animorum quoque passiones mitigabit et annum sui domini pacificum et bellis omnino carentem exibebit.


Ultima conclusio

Bella Venetorum et Ferrariensium et quarumqumque aliorum gentium hoc anno continuata aut etiam de novo mota exercituum ducibus acre, praetoribus stipendariis et militibus, magnum detrimentum efficient, nec sine eorum notabili interitu, morte, captivitate et interfectione erunt et praesertim, si in Augusto et Septembre movebuntur aut circa finem Novembris. Patet haec conclusio: quoniam iuxta intentionem. Hali parte octava capitulo sexto, Mars Alcuidum et stipendariorum est significator. Qui et si hora revolutionis latus fortunatus erit. In diebus tamen finalibus Iulii, Augusto et Septembre infortunabit. Quinimo a XXIIII Iunii debilitari incipient per eius ingressum sub radios Solis. Durabit usque ad XX Octobris. Haec itaque Martis infortunatio sine rerum subiectarum notabili infortunio vix erit. Unde suspicio inaxima erit, quod in exercitibus et gentibus casti ametantibus pestis invasio erit cum furiosis et periculosis aegritudmibus.




Particula

De fertilitate et rerum caristia


Iuxta intentionem Albumazar in libro florum et Guidonem in libro de revolutionibus annorum mundi capitulo LXXXIX. Mars in signo terreo existens dominus anni significat destructionem arborum per combustionem caloris et ventos validos et nocibiles et combustionem frugum. Et ratione Thaun signi quadrupedi periculum in quadrupedibus et detrimentum significat. Prima tamen significatio rnitigatur ratione Lunae, quae cum Marte dominium in anno optinet. Quare nutu dei non erit tanta arborum et frugum laesio. Et haec confirmat applicatio Lunae Joui post praeventionalem iuxta sententiam. Hispalencio primo quadrupartiti et Hali parte octava. Nam haec applicatio ad fortunam annum multu moderabit et ad competentem fertilitatem inclinabit. Suspitio nihilominus est, quod in aliquibus locis Italme fruges occasione caloris detrimentum accipient. Triticum a principio anni ad medium Aprilis erit boni precii. Post haec crescet in foro et mediocriter germinabitur.

Ordeum in pluribus locis paucum erit: non tamen carum.

Vmum in competenti germinabitur quantitate: et bonum ultra solitum et boni precii. Olivae multae erunt. Nuces carae. Fabae, сере mediocriter germinabunt.




Particula septima

De statu pestis et aegritudinum


Pestis et mortalitatis quamquam hora revolutionis paucae sint causae, nihilominus hoc anno eclipsis prima Lunae facit magnam suspitionem quod in aliquibus Italiae urbibus pestis erit. Ad hoc etiam cooperatur dominus ascendentis revolutionis et etiam praeventionis combustus in utraque figura ascendente preventionis infortunato opposito radio Martis. Luna etiam in opposito Saturni suspitionem pestis facit. Et deus avertat aegntudines, quibus corpora humana erunt magis parata: erunt febres colericae et dolores oculorum sinistrorum plus quam dextrorum, et in mulieribus plus quam in viris. Et secundum Albumazar Mars dominus anni in Thauro significat mortem mulierum et virorom.


De statu eorum quorum Saturnus est significator

Patres antiqui, religiosi, senes decrepiti, solitarii, non conversativi, paucorum verborum longe cogi: annonis stabiles, sapientes duri transitus fosfores plumbi et sepulchrorum et generaliter omnes homines vilis et exilis, artificii, melancolici et omnes, quorum Saturnus est iiles in nativitate cuiuscunque status aut conditionis fuerint. In prima anni medietate et praesertim ad finem Iunii male disponentur; impedimenta, gravationes, oppressiones et molestias patientur occasione consangvineorum suorum, fratrum et cognatorum et in itineribus, si qua gesserint, oppressiones et retardationes et generaliter dampna ex parte amicorum patientur ratione Saturni in terris infortunati hora revolutionis; inde ad finem anni melius et praesertim a secunda anni medietate optime disponentur et in factis eorum felicitabuntur.


De his, qui Joui subsunt

Nobiles genere, si magnifici, iudices, consules, legisperiti, sedis appostolicae legati, subdelegati archiepiscopi, episcopi sacrae fidei ortodoxae et omnes divinis eruti scientiis, conversativi, iocundi, sanguinei et generaliter omnes, quorum Jupiter est significator et yles in nativitate. In prima anni medietate non bene disponentur, impedimenta, persecutiones, molestias occasione regum, principum et magnorum dominorum habebunt, turbationes occasione inimicorum occultorum et rixas, lites atque discordias occasione testamentorum et mortuorum et magis usque ad medium Maii. Inde pauco melius disponentur. In secunda anni medietate itidem non bene disponentur et plures aegrotabunt ratione significatoris tendentis ad combustionem. Et per to.tum annum suspectus est status eorum, quia plures ex eis morientur.


De his, qui Marti subsunt

Milites exercituum, ductores bellorum, rectores regum et principum auxiliatores, tiranni, mineralii alchimiste, medici et praesertim cirurgici omnes, quoque mechanici, igne utentes; macellarii crudeles, viarum obsessores, falsificatores, litigiosi, furiosi et omnes quorum Mars est significator et yles in nativitate. In prima anni medietate usque ad medium Iulii bene disponentur, fortunabuntur in factis eorum et exaltabuntur occasione magisteriorum suorum. A fine tamen Iunii decrescere incipiet, itaque a fine Iulii ad finem anni pro maiori parte infortunabuntur, aegritudinibus calidis infirmabuntur et plures morientur in bellis, litibus interficientur et magna suspicio, quum hoc anno aliqui famosi armigeri extremum claudent diem aut adminus sua maxima videbunt pericula.


De hiis, qui Soli subsunt

Reges, principes, duces, alii quoque altissimorum statuum homines, colerici rubei venatores et generaliter omnes, quorum Sol est significator et yles in nativitate non bene disponentur: tristicias, compturbationes occasione mortuoram habebunt, mutabuntur de loco ad locum. Et forte aliqui peregrinabunt et profecto totus annus pro eis est suspectus. Ita ut vix sine eorum grandi peimutatione et sine eorum morte pertransibit.


De hiis, qui Veneri subsunt

Mulieres, virgines, puellae, eunuchi, cantores, organistae, citaredi, fistulatores ambubage, instrumentorum musicalium pulsatores, mulierum insecutores, lusores et omnes voluptuosam vitam ducentes, quorum Venus est significatrix et yles in natiuitate. Primam anni medietatem et magis Marcium et Aprilem infortunatum habebunt: nec nimium in eorum factis fortunabuntur. Unde aliquorum vel aliquarum famosarum mors aut aliquod magnum periculum audietur. In secunda anni medietate usque ad finem anni optime disponentur. Praeterquam mulieres occasione filiorum aut filiarum conturbationes patientur.


De hiis, qui Mercurio subsunt

Mercatores, predicatores, artium magistri, astronomi, astrologi, oratores, poetae,versificatores, arifmetrae, geometrae, villici, adolescentes, pueri omnes quoque qui ingenio nimium utuntur. Et generaliter omnes, quorum Mercurius est significator et yles in nativitate. In prima anni medietate et magis in prima quarta anni non bene disponentur: aegrotabunt aegritudinibus occultis incognoscibilibus et infortunabuntur pro maiori parte ratione Mercurii combusti hora revolutionis. Inde a Iunio fere ad secundam anni medietatem melius disponentur. Inde ad finem anni optime stabunt et in rebus agendis fortunabuntur.


De statu pregnantium

Pregnantes in prima anni medietate mediocriter disponentur, ymo ad latus infortunii plus declinabunt, et in partu eorum anxietates habebunt. In secunda anni medietate optime disponentur ad finem anni et plures filias generabunt sane et bono modo: et de facili concipient ratione domini domus quintae bene dispositi in signo femino et multi feminis itidem ratione signi notae domus femini et multi feminis, quare dispositio coeli erit, quod pro maxima parte femellas in secunda anni medietate concipient et cum facilitate generabunt.


De iter agentibus

Legati, nuncii, viatores et specialiter parva facientes itinera ad finem Iunii non bene disponentur. Nam retardationes, aegritudines cronicas iter agendo incurrant. Itidem maiora facientes itinera seu peregrmationes pauco melius disponentur. In secunda anni medietate minora facientes itinera fortunabuntur. Maiora vero itinera agentes gravibus periculis opprimentur ratione significatorum et domus impeditae.




Particula

De dispositione mensium et dierum totius anni


Animadvertendum moneo, quod horae coniunctionum et oppositionum nocturnalium sunt semper diei, nominatae precedentis. horae vero coniunctionum diuturnarum sunt semper diei nominatae. Insuper notandum duco, quod dies omnes alterative vel in quibus aer mutari debet magis verificabuntur in climate septimo et extra septimum clima. In aliis autem climatibus plerunque fallunt et tanto saepius et fortius, quanto plus clima versus meridiem appropinquabit, propter universalem illorum climatum in caliditate disproportionum. Et praesertim in lunio, lulio et Augusto.


Marcius

Coniunctio die sabbati octava Marcii hora IIII minuto XXXVII.

Oppositio die Lunae vicesimaquarta Marcii hora XVI minuto XXXVIII.

Iste mensis a coniunctione sua ad oppositum ad ventos inclinabitur. Et circa oppositionem eius dies humidi apparebunt et ad hoc magis dispositi dies sunt VIII, XI, XIIII, XVIII, XXII, XXIIII et XXVI et circa.


Aprilis

Coniunctio die Lunae septima Aprilis hora XV minuto XVI.

Oppositio eclipsatis Lunae die Martis, XXII Aprilis, hora III, minuto LIIIl.

Ніс mensis a coniunctione ad oppositionum nubilosus in pluribus diebus erit, ab oppositione vero sua serenus erit, ad magnum tendens calorem. Et dies alterationis magis prevenientes sunt I, VII, XIIII, XV, XIX versus noctem et diem sequentem XXII, XXIIII.


Mayus

Coniunctio die Martis sexta Maii hora II minuto XLVI.

Oppositio die Jouis XXII Maii hora XII minuto XLVI.

Iste mensis ad serenitatem et calorem excessivum disponetur.Dies tamen propriis alteratione magis dispositi sunt II, VIII, XII, XIIII, XIX, XXVIII.


Iunius

Coniunctio die Jouis quinta Iunii hora XV minuto XXIIII.

Oppositio die Veneris decimanona Iunii hora XX minuto XVI.

Iste mensis stabilis erit a coniunctione sua usque ad oppositionem cum nullis vel paucissimis aeris alterationibus. Ab oppositione tamen sua in pluribus diebus inspicio est de casu grandinum tonitruis et choruscationibus. Et dies ad aeris alterationem dispositi sunt I, XV, XIX versus noctem et diem sequentem XXI, XXIIII, XXVII et XXVIII.


Iulius

Coniunctio die Veneris quarta Iulii hora V minuto LU.

Oppositio die Saturni decimanona Iulii hora III minuto XIX.

Iste mensis ventosus erit a coniunctione sua usque ad oppositionem et in calore iunio par. Ab oppositione autem sua in calore multum intendetur, ita ut disproportiones in aere facere videbitur. Dies autem alterationi propinquae sunt II. VIII, XV, XX et XXVI.


Augustus

Coniunctio die Solis tertia Augusti hora XXI minuto XXXVII.

Oppositio die Lunae decimaoctava Augusti hora XI minuto XXIX.

Iste mensis paucissimas habebit alterationes, sed calore intensissimo finiet ob Martis et Solis coniunctionem, dies tamen ad alterationes aeris maeis dispositi sunt IX et XVIII.


September

Coniunctio die Martis secunda Septembris hora ХІНІ minuto VIII. Oppositio die Martis decimasexta Septembris hora XX minuto LVIII. Iste mensis ad statum ventorum disponetur usque ad oppositionem suam, deinde mitior erit. Et dies alterationis sunt III, VI, IX, XV, XVIII et XXX.


October

Coniunctio die Mercurii prima Octobris hora septima minuto VIII.

Oppositio eclipsalis Lunae die Mercurii decimaquinta Octobris hora IX minuto XXXVI.

Coniunctio die Veneris trigesimaprima Octobris hora XXI minuto XLIX.

Iste mensis nubilosus erit et plures dies pluviosi erunt et instabiles. Et dies pro alteratione magis dispositi sunt II, III, IX, XIV, XVI, XXI, XXIII, XXV, XXVII, XXXI.


November

Oppositio die Veneris decimaquarta Novembris hora XXII minuto XL.

Coniunctio die sabbati vicesimanona Novembris hora XIII minuto XVI.

Iste mensis ad ventos multum declinabitur et ad aeris instabilitatem. Et dies ad alterationem magis dispositi sunt V, VIII, XI versus noctem et diem sequentem XV, XIX, XXVI, XXVII et XXX.


December

Oppositio die Solis decimaquarta Decembris hora XV minuto XXII.

Coniunctio die Eunae vigesimanona Decembris hora prima minuto primo.

Iste mensis pro maiori parte ad serenitatem et frigus disponetur: et magis ab oppositione sua. Dies tamen alterationi magis propinquae erunt IIII, X, XVIII, XXIII XXV, XXIX.




Impressum Romae etc. Anno domini M.CCCC.LXXXIII.

Die Veneris septima Februarii

Sedente Sixto quarto Pontifice Maximo.

Anno eius XII.










Дрогобич Юрій. Роки і пророцтва / Уклад. і наук. ред. В.М. Вандишев. — X.: Факт, 2002. — 287 с. :іл.





Попередня     Головна     Наступна (Переклад)


Етимологія та історія української мови:

Датчанин:   В основі української назви датчани лежить долучення староукраїнської книжності до європейського контексту, до грецькомовної і латинськомовної науки. Саме із західних джерел прийшла -т- основи. І коли наші сучасники вживають назв датський, датчанин, то, навіть не здогадуючись, ступають по слідах, прокладених півтисячоліття тому предками, які перебували у великій європейській культурній спільноті. . . . )



 


Якщо помітили помилку набору на цiй сторiнцi, видiлiть ціле слово мишкою та натисніть Ctrl+Enter.

Iзборник. Історія України IX-XVIII ст.