˲    в         ˲    ˲    ˲ò            



       





V.

ˀ Ҳ

1624 1700.







1624.


Cosaci quoque Zaporovienses, damna innocentis Russiae ulturi, mense Septembri ex Borysthene centum myoparonibus per Pontum Euxinum Corstantinopolim usque delati, oppidum Turcarum non incelebre, Jangikie dictum, exciderunt flammisque vastaverunt. Qui postea, opimis spoliis aucti, Turcis Constantinopoli ipsa magno terrore correptis, nec per sex horas opem suis pereuntibus ferre audentibus, quinimo parata triremium classe, secure regredientes spectantibus, feliciter domum remearunt.




1625.


Interim Cosaci pro restituendo fratre ad principatum, quem Turcarum imperator exauthoraverat, a Mechmet Gereio vocati, totam Tauricam. usque ad Capham, in ultima ora sitam, peragrarunt, Tartaros partis adversae multoties fuderunt, et domum cum gloria et victoria redierunt, quod et iterum prospere fecerunt, at Mehmet Gereium ipsum (quod unam eorum plalangem dolo excindi fecerat) trucidarunt, ac servatis ordinibus, inter continuoscum Tartaris conflictus, ad propria remearunt, ita ut Turcarum imperator de violatione pactorum cum rege per legatum expostulare debuerit. Quocirca Koniecpolscius, iam tunc palatinus Sendomiriensis, militiae regni praefectus, collecto exercitu auxilisque a proceribus petitis, ad eosdem, versus Kryłow stativa agentes, triginta millia numerum complentes, castra movit. Et quia moniti arma ponere reeusarunt, proelio eos aggressus, ad lacum Kurukow et silvestria loca recedere compulit, ubi, post sanguinolentas castrorum oppugnationes, caedesque mul-/116/torum ex parte utraque, coram regiis delegatis subjectionem jurarunt. tum quod in ditiones Turcarum amplius excurrere non audebunt, sola auctione stipendiorum contenti, jurejurando sese abstrinxerunt.




1630.


Ob stipendia non soluta railes ad seditionem propendebat; futuris prospiciens Koniecpolscius, exercitum, per cohortes divisum, in longinqua Kioviensis palatinatus stativa ad reprimendos quasi Tartarorum incursus, abduxit. Perperam tamen hoc aestimant: archimandrita Kiovensis schismaticos et cosacos sub praetextu, quod ab exercitu, ex Prussia redeunte, eorum sedes praecipua palatinatus Kioviensis opprimeretur ac in perpetuum possideretur, ad suspicionem quandam primo, deinde brevi exortam seditionem movit. Praefectum itaque suum Hryckonem, a se electum, a rege approbatum, Folonis fidelem, motus hos sedare volentem, trucidant cosaci, cobortes regias, pacifice hybernantes, in stationibus turbant, alias opprimunt, alias locum mutare compellunt. Occurit subito cum toto exercita Polono ad arcendam in principiis seditionem dux ipse Koniecpolscius; et cosaci quoque parati od proelium magno numero obviam duci processerunt, ac, lecto sibi in antesignanum quendam Taras dictum, castra sua exercitui Polono opposuerunt, proeliaque diutius decertare ausi, donec post multos conflictus caedesque mutuas, sicut et causam belli iniquam, ita et fortunam malam habentes, in angustias redacti, veniam erratorum suppliciter petere; illa a Koniecpolio impetrata, obedientiam ac fidelitatem regi novo jurameuto firmare, praefecto, quem ipse Koniecpolius autboritate regia afferet, ex nunc parere, ad obsequium reipublicae redire et, quod summa rei erat, authores rebellionis coram rege in commitiis puniendos sistere debuerint.




1637.


Cosaci pro suis retinendis libertatibus serio laboraverunt, sed fortuna illis faverc noluit. Nobiles Poloni, regnique proceres in pa-/117/latinatu Kioviensi, in quo praecipua sua domicilia cosaci ab antiquo babebant, villas, possessiones emebant, alii munificentia regis Vladislai per privilegia acquirebant, utque sibi reditus ex illis ampliores facerent (secundum fortunam imbecillo animo ferentes) cosacorum licentiam, quae proposito ipsorum obstare videbat, refrenari oportere privatis respectibus criminatiouibus publicis apud regera scnatumque palam clamitabant. Demandavit itaque rex ac senatus geuerali exercituum Koniecpolio, ut propugnaculum firmum, loco ad eos coercendos opportuno erigeret. Explevit mandata regia Koniecpolius, munimentum, Kudak dictum, apud fluvium Samaram ac Borysthenem impensis reipublicae, satis idoneum et quibusvis munitionibus non impar, erigi curavit. Et quia ducentos manipulares Germanos regiae cohortis, ab initio operis cepti oppresserant, structuramque dirruerant cosaci, eo decimanos exercitus Poloni ad biberna transire mandavit; colligebant et cosaci vires suas ac ducibus propriis (quasi regi polonisque faverent) per furorera in tumultu mactatis, dum de novis sufficiendis consultant ac simul dissentiunt, celeritate Nicolai Potocki ultra Corsunium, intra oppida Moszni et Kumejki opportune preventi, non sine clade Polonorum dispersi, ac postea ad Borovitiam obsessi, ducem suum Paulucum, tumultuarie electum, cum quatuor antesignanis captivum (conditione culpae at indemnitate vitae apud regem promissa) ad sequestrum tradiderunt.




1638.


Paulucus dux cosacorum, cujus in anno praeterito traditionem descripseram, caede sua ac sauguine annum hunc nobilitavit. Hic vero in comitiis Varsaviensibus reipublicae oblatus cum sociis, dum nemo causae cosacorum opitulare curat, forte ideo, quod regno custodiat metus, capitis supplicium accepit. Frustra idem sibi salutis, ab Adamo Kisiel, succamerario Czernihoviensi, commissario, nomine regio promissae, implorans. Omnesque immunitates cum oppido Trechtymirow, congregationi cosacorum a regibus Poloniae concessae, abrogatae sunt. Ducibusque exercitus data potestas illos expeditione /118/bellica, uti rebelles, tollendi, omnes decreto huic comitiorum contrarios seu resistentes ferro puniendi, et, quod praecipuum erat malorum impendentium initium, aliam normam militiae cosacorum ordinandi.

Doluere cosaci fidem sibi non servatam, ducemque suum sine crimine, pro sola electione, cui resistere non poterat, capite plexum; ac ideo majori studio sibi suorumque saluti prospiciendum esse clamitabant. Adveniebat mandatorum regis reiquepublicae arbitriorum executor cum exercitu Nicolaus Potocki. Sed hunc fortiter exceperunt acie cum multa clade utriusque partis. Deccrtarunt ad Starcza fluvium, castra vallo, fossa, curribus munita Polonis opposuerunt; per Julium, Augustum expugnare non poterant, pedites germanorum fere omnes in statione, castris suis proxima, irruptione facta, trucidarunt, tormenta receperunt, pluresque nobiles et veterani milites una illa expeditione cosacorum ceciderunt, quam toto bello Pruthenico nuper gesto; ita augit desperatio vires et ad victoriam quandoque viam pereiintibus aperit praeceps ad fortia audacia.

Offerebat quidem tractatus militiae magister Potocius, sed ad illos elici cosaci non poterant nec quemquam suorum ob caesum innocenter, prout asserebant, Paulucum, vadem deditionis mittere volebant. Flexit tamen eos sed sero Potocius multis sponsionibus: restituendas illis fore in proximis comitiis pristiuas libertates pollicitus; modo duci, a rege sibi praeficiendo, parere, arbitrio regis militiam suam cum sex millium numero a republica dudum praescripto, exercere vellent. Et his quidem rationibus persuasi posuerunt arma cosaci, sed nec tunc iis fides servata, accepta etenim itineris seeuritate, cum ex castris, pactione inita, solutis, ad propria per manipulos, varie tamen sparsi pro more suo redibant, multi eorum a nostris, partim vindictae sanguinis Poloni totque militum amissorum, partim tumore superbiae mentis Polonos ad insolentias quasvis agitante, in via caedebantur. Privilegia, immunitates eorum malo consilio ambiguis commitiorum deliberationibus tractatae, contemptim supplicationes, a potenti pro illo tempore republica et quanti casus humana rotant parvi pendente, auditae; duces a rege nunc his, modo /119/ ilic nec ad placitum, nec ad gentis genium dati, socordiam magis inter mandata regia praeferentes quam fortitudinem in populum illum, ad bella conficienda natum, induxerunt; ita ut nullum commodum operique praetium ex illa mutatione status cosacorum provenerit, praeter lucra privatorum, continua provinciarum discrimina, damna reipublicae ingentia, quae futura aetas brevi stupens et lugens videbit, cum, loco praesidii cosacorum vigilis et gratuiti, pro custodia Kudaci propugnaculi contra Tataros alere tenebatur tardigradum stipendiarium, qui ipsi multis tributis agrariis constitit. Haec quanto plura non calamo sed lachrymis scribere possumus, quae vidimus et passi sumus mala hac nostra aetate infelici.

Ante tamen hanc expeditionem ultimis Januarii decurentis diebus et nostra Eussia annum hunc cum trepidatione inchoavit, triginta enim millia selectorum Scytharum in campos Oczakovienses prodierant, ut inde in ditiones proximas Russiae praedatum excurrerent. Dux vigilantiae singularis Stanislaus Koniecpolski, magna festinatione coacto exercitu ad Vinnicam, instructa acie munitisque castris ductilibus, Thabor vocatis, ad Ochmatow summa diligentia processit, proelium Tartaris, ad paratas Polonorurn copias (quas nunquam speraverant) stupentibus, obtulit, et caesis quingentis, ad laxandas in fugam equorum habenas, compulit. Plurimi illorum ab exercitu subsequente, etiam duce Geremia Wiszniowiecki accurente, et ab excurrentibus illius terrae oppidanis villanisque in via caesi, alii vivi capti; a Petro Łaszcz in transitu filuvii Syna Woda, etiam in hyeme limosi, circiter mille, multo plures a cosacis Zaporoviensibus in campis Oczakoviensibus, in quibus cladem suam securi tristesque meditabantur, ex improviso adorti, concisi, ausus improbos sanguine eluerant, alii fusi, terroreque impellente, in Tauricam suam festinabant, sed pauci admodum redierant.




1640.


Tartari, mutatum statum miltiae cosacorum intelligentes, novi regiminis industriam et fortunam experiri voluerunt. Excurreruut /120/mense februario magno numero in provincias Poloniae sibi proxiraas, omne territorium Pereaslaviae, Korsuni ac ditiones Visnioviecii ducis, praesidio cosacorum, post bellum cum Polonis in anno 1638 gestum, destitutas, nemine resistente, miserabiliter devastarunt. Ferebat quidem subsidium partibus illis strenuus bellator et impiger laborum Koniecpolius generalis exercituum, sed cum vexillis Polonorum stipediariis, tardum gradum ferentibus, veloccs Tartaros, 30,000 captivorum ac praedam ingentcm trahentes, assequi non potuit. Ductor vero cosacorum, a rege tum primo datus, ablatis conditionibus morem gerendo rigorem sancitorum quasi reformidans, nec venientibus restitit, nec abeuntes persequi ausus est. Quod saepe et futuris temporibus magistri militiae illius ad informationem arbitrariam, sive obsequio aliquo, sive praetio privato paratam, a rege constituti, (non ut olim genuini illorum per simplicem, sed per virtutem partam electionem duces assumpti) faciebant, lenta mandata regia sive generalium exercitus juxta comitiorum decreta exspectantes, spectaverunt non averterunt Tartarbrum incursus, impune florentissimas regni provincias vastantium, cosacis ipsis novitati consiliorum illudentibus, ac saepissime damno quoque suo indolentibus. Et successu temporis patuit, quam tervo in patriam agitati spiritu illi fuerunt, qui cosacorum libertates militiamque per vim tollendam esse suaserunt; ex eo enim defensionem voluntariam gratuitam sine mora et dispendio sumptuum praestandam, ex nunc tot provinciis, tot populis, sibique ipsis surripuerunt, tum vel maxime ex eo, quod praecipuum robur cosacorum magno praesidio regni, tunc jam detrimento futurum, partim ad Moschos, partim ad ipsos tartaros sponte dilabebatur in exitium dominorum suorum nominisque Poloni (tragico spectaculo orbis totius) in proximo concursurum. O! utinam tunc mala tua praevidisses, tot cladibus tibi venturis miseranda Polonia! Haec tibi prima labes mali, hoc initium impendentis ruinae fuit, quod in rebus secundis modum servare noluisti. O! fallax bonum libertatis quantum malorum fronte quam blanda tegebat. /121/



1648.


His viribus (cosacis) regnum Poloniae cum suis provinciis nixum felix longo tempore exstabat, bella prospere cum externis hostibus sinc dispendio sumptuum gerebat, conficiebat gloriose, donec felicibus rebus insolescere, in superbiam attolli, nobilitas se supra homines aestimare, reliquos pro rusticis, cosacorum gentem pro vili, plebeia, aggresti, rustica censere, crimmationibus, mulctis, poenalibus excogitatis augendorum censuum suorumque emolumentorum exactiouibus gravare, opprimere per arrogantiam intolerabilem occiperet.

Nihil insolentiae a kwarcianis (ut vocant) militibus omissum, nihil saevitiae inteutatum ab heris, qui ubi oranem furroris sui impetum in capita privatorum exprompserant, in alios, quasi coutumaciae et perduellionis reos, cohortes immitebant, a quibus quandoqtie integra municipia, sine delectu infantium et sequioris sexus, exscindebantur; non uxores conjugibus, non filiae venustiori forma (qua hic etiam gaudent) spectatae, parentibus in libertate erant, et divina et humana jura passim polona libido pessundabat. Crescebat in majus judaeorum audax nimium praesumptio, qui haeredibus, bonorum proventus, vulgo intratas (verius sibi) plus justo cum praejudicio municipum, avara gentis suae sagacitate, intendentes, monopolia, cauponarias, mercimonia, artificia, majori praetio apud dominos cum evidenti iucolarnm injuria, redimebant; sicque modum etiam vivendi et honestae media vitae praesidio seu protectione nobilium, sive herorum suorum, freti Christianis in patria sua architectionis, illi erripuerant.

Audivi ab antiquioribus etiam nostris Polonis, rei scientiam habentibus, quod in tantum iu partibus illis insolens dominatio Polonorum processerat, ut etiam super ecclesias jus isti genti tribueret. Non enim praesbiter cosacorum, (vulgo vocatur pop) sacramenta baptismi, matrimonii aliaque in ecclesia sua administrare paraphianis suis licitum habebat, ni prius a clavibus judaeo (quas semper ad judaci manus ab ostio ecclesiae suae deferre et deponere cogebatur) /122/ constitutam a domino pensionem persolveret; haec cum quanto abusu et praejudicio sacramentorura ac fidei Christianae erant, judicet posteritas fidelium. Et ita merito malis tuis succubuisti Polonia, justas superbiae ac flagitiorum tuorum poenas recipisti; nemo violenta imperia retinuit diu, raoderata durant, ut Seneca scripsit; hi sunt cosacci flagella tua, qui olim florentis regni et spes et robur erant et non temcnda virium manus tum propugnabant. Ruina tibi fatalis, ubi indignante peccatis jnstitia Dei impugnabunt.

Non cessarunt tamen (cosaci) catholicos odio veteri novoque habere, accedentibus causis praetensionum, sive ab austero dominorum seu praefectorum suorum ingenio, sive a sui pro plebis rusticae natura adversus imperantes morigera, aut calcitrante intractabili genio ideo frequenter pacis et obsequii pertaesi, rebellionem ciebant, turbas concitabant, milites polonos, sive stativa habentes, sive limites regni contra Scythas defendentes (forte etiam injuriis lacessiti) aggrediebantur nocte, securos in domibus suis, suffocabant; cultris exscindebant somno indulgeutes, et vicissim etiam pro vindicta ab exercitu polono snpervenienti debitas poenas luebant, quod iterum pro injuria, nou pro justitia reputabant. Et ita frequentia Ukrainae ergastula, mancipati cultores catenati, pro excessibus rei, materiara tam atroci, tam funesto bello, tot annis duraturo, praebuerunt.

Eliscebat tamen ignis suppositus cineri doloso, donec jus sceleri datum ac fomes incendiarum impiae rebellionis primus author motorque Bochdanus Chmielniczenko sive Chmielnicki accesserit. Is patre Michaele (quem alii Mazovia oriundum, alii Liszanka, municipio Ukrainensi retulere) natus, puer in gymnasio Kiioviensi seu in Jaroslaviensi collegio apud patres societatis Jesu studia puerilia didicisse putabatur. Maturior annis sensum abdere, ex usu praesentia metiri, spem iu futura promittere, comitatem ferociamque prout conduceret ostendere, minas saepe simulare, nunquam ultionem ammitere pro natura habebat. Militari praessa sermone facuudia animus obtegens sui vultns renidens erat. Dum a Koniecpolio generali exercituum fortalitium Kodak, placito ordinum reipublicae excitaretur, sciscita-/123/tus de natura loci et regulata operis situsque forma, respondisse fertur Koniecpolio: manu facta, manu destrui; quod re ipsa praestitit, dum majori stipatus potentia rebellionis, hocce fortalitium, tam nobile frenum cosatieac insolentiae, evertit. Ab Alexandro Koniecpolio, regni vexillifere, ob indicia conspirationis in vincula conjectus, mox ad fldejussionem Krzeczovii honesta custodia retentus, dum evasit vincula, apertam rebellionem concitavit, caeso fraudc ad hospitalem natalis filiii mensam Elia Barabaszenko, duce Zaporoviensium, regno reiquepublicae Polonae fidelissimo, apud quem notarium agebat, primo quidem, quasi pro duco suo indiguantibus cosacis, deinde conniventibus, postea approbantibus, ita certc honesta quaedam scelera successus facit.

In Russia nostra etiam hoc a senioribus rebellionis, invidiae et conceptae vindictae in nos fomentum adstruitur, quod diu ob rusculum sibi ereptum in judiciis sacrae regiae Majestatis cum potentiore litigavit, per comitia reipublicae et conciliabula cosacorum quaerulabatur et haeredialum illud qua prece, qua instantiis, qua etiam minis pro genio cosatico vindicare volebat, sed non poterat, quocirca uti turbator pacis, silentio carceri demandatus, ne facinus pro vindicta sumeret, morti destiuatns, fuga tamen manus percussorum fefellit, et, quoniam nullibi securitatem habebat, dies noctibus jungens ad claustra Borysthenis, solita maleficorum receptacula, cucurrit, et Tochay-Begum, in campis Budziacensibus cum suis Scythis stabulantem, sibi in protectorem assumpsit. O coelites! o Superi, quantum ex tam minuta, erepti violenter unius praedioli, scintilla, incendium, quod tanto sanguinis et lachrimarum profluvio extingui non poterat et ad haec tempora latet in cinere. Sed ego redeo ad propositum. Strepente novorum motuum fama, majori quam dici potest ardore percita plebs in auspicia novi ducis et sedicionem inibat, egentissimus quisque, descrtis penatibus, rastris et agris, velut ad classicum ad castra currebat, quae, magno multitudinis accursu, nimium aucta, exercitum potentem brevi in campos patentes effuderunt. Accessit et Tohay-Begus scitha cum sexdecim millibus Tarta-/124/rorum in auxilium rebellibus, quo subsidio erecti, consilia etiam proelio experiundi cum nostris agitavere. Ad hos reprimendos impetus et obturandam in capite pullulantem rebellionem, Nicolaus Potocki, castellanus Cracoviensis, omnem diligentiam adhibuit, insuper subipsa propalatae soditionis initia, legiones quarcianas 4000 virorum, animo, disciplina ac experientia belli prestantiorum, complentes, cum honorariis procerum alis, ad 2,000 accedentibus, opposuit. Regestrati cosaci (albo militari nomina professi ita vocabantur) acribus edictis conjungi exercitui jussi sunt.

Interim praemissus cum levioribus cohortibus, sclopigeris octingeutis, Stephanus Potocius, Nisinensis praefectus, adolescens, filius generalis, contra consistentes jam cosacos et Tataros in campis ad Żolte-wody, id lacui nomen, qui ab argillaceo fundo flavescentibus aquis, herbido voragine profunda limo lubrico invadiabilis, ita ab accolis loci vocatur. Sed jam iu partes rebellium traxit Chmielnicius eadem perfidia regestratos cosacos, longo et constanti obsequio reipublicae commendatos, quorum accessu facilem victoriam sperabant et exspectabant nostri; idco jam spes ambigua futurorum fecit, ut currorum serie et subitariis operis firmarentur castra polona; mox ante curraginem signis eductis, identidem advenienti hosti acies ostentata, pugnatum acriter, signis collatis in Scythas, sed legiones Theutonicae, quas genere Russi, habitu tantum germani simulabant, ab ipso proelii incipicntis aestu, primo in speciem trepidare, mox loco sensim cedere, tandem obliquo flexu, dum in cohortes polonas hostis incumbit. exilem aciem proditorie nudare coperunt; abscedere proinde campo nocessum crat, tribunis suppelias intra curraginem praestolari censentibus. Jam pulvis pyrius, continuos explosionibus exhaustus, jam commeatus deficiebat, aqua equis ab boste iutercepta, ac ideo, die undecima Maji, equi libere e castris superflui dimissi, tormenta hostis eripuit, ac, quod eo temporis nulla comparerent auxilia, dolor simul et metus cum taedio periclitantes subibat, ideo inter ductores convenerat, retro mota in militarem regressum curragine, hoc, quod in loco hacrentibus imminebat periculi eluctari om-/125/nibus brevi conamine viam sibi ad exercitum aperire facile judicantibus. Die 16 maji gemino jara milliari a Zołte-wody recesserant, cum ecce subita impressio, ne sistunt curraginem scytbae, adeo impetu pertinaci, ut primarurn ordinum equi jugales aut sagittarum ictibus caderent. aut mutilarentur. Duravit aliquantulum pugna, fortissime nostris rcsisteutibus, non militum strenuitatem ductores, non milites ductorum exemplum desideravere; omnes pariter fortes laudabiliter decertabant donec densior imber, corruptis madore selopetis pyrioque, novissimum defensionis beneficium eripuisset; pugnabant tamen non jam pro vita sed pro decore mortis, nec prius hostes curragine potiti, donec Potocius, juvenis licet, sed bellator fortis et egregius, dupliei vulnere (a quo sine mora vitam in mortem mutavit) sterneretur, tum ut quisque caesi aut vincti: Sapieha saucius Tohay Bego cessit, Schembergius scythis, Czarnecius ac Grodzicius, futura patriae psaesidia, in vinculis ad fortalicium Kudacense a Chmielnicio remissi. Sic ille praestantissimus virorum nucleus, trium millium numero computatus, continuo 14 dierum (ut Kochowius), 20 (ut in littens privatis legi) conflictu, nulla succursu novella, hostili ferociae victima cecidit; adeo omnes infelici fato praeventi, ut ex tanto numero vix unus altervc cladis nuntius ad castra polona evaserit.

Jam generalis prope Czerkasios cum exercitu majori penetraverat, cum caesos cohortes, hostem adesse, de properatis itineribus contra tendere denuntiatum est; quocirca Corsunium malo consilio retrogredi placuit, exercitu ad 6000 redacto. Sed et hostis in crastinum ibidem deproporavit, et Dominica ante Pentecosten, quae fuit 25 Maji, exercitui nostro se videndum praebuit. Eductae itaque legiones, ac praetensis cornibtis acies instructa, vix campum ingerant, ecce ingrueus hostis necessitatem pugnae imponebat. Odrzywolscius invectum in se Tohaj Begum egregie repressit iterum atque iterum. Calinovius campidux cosacos invadentes pepulit atque hac die nihil lucratus hostis, finem proelio fecit. Corsunium tamen, omnigeno commeatu refertum, occupavit. Inter hoc regem non vivere tacite pri-/126/mum, ac sparsim etiam hoste suggerente rumor crebrescit, unde multiplex subibat animos nostrorum consideratio. Contigit tamen ut subjecto horreis oppidanis igne, Corsunium violenta ffamma sive imperatam ab hostis receptionem a nostris, sive fortuitam absumpserit, unde ex penuria victus involatura in castris inodia timebatur. Consultabatur itaque a nostris in acie instructa proelii aleam subire, an sub curraginis tegumento regredi conducibilius foret; plures ipseque campidux Kaliriovius sentiebat, aperto campo Scythas agrediendos esse, quibus pulsis etiara ex cosacis victoriam fore certiorem. Generalis nihil tutius arbitrabatur (violentia accelerantis fati - impellente) militari regressu sub curraginis munimento, quod componi opera Nicolai Bieganovii contra aliorum sensus jusserat, acrius objurgato campiduce (qui fervore militum ad pellendas scythas utendum esse, eurraginem deserendam contendebat) ut sibi primicerio pareret. Mota itaque currago illa Bogusłaviam versus infeliciter; sed hoc non latuit sagacem et astutum Chmielnicium, qui ex suis 6000 praeoccupandae viae praemiserat, ut eluvies aquarum cavis aggeribus discriminatas transversis fossis conciterent, lacunas alibi, praecipitia alibi in transitu viarum facerent, alibi super egestos aggeres sclopetarii vigilarent. Aderant brevi et cosaci, qui nostros circa eliberationem curraginis ex abruptis viarum occupatos, facile disperserant, currus multos interceperant, statioues postremas ita turbaverant, ut aliqui Polonorum locum desererent. Verum campidux, laborantibus ea parte cum pilano milite subsidio accurens, animos ordinesque restituit, brevi tamen desulturiorum aliquot manipulis, cum duabus pedestribus Hungarorum vexillis aperiendae viae praemissis, ab hoste fusis, eodem simul impetu a fronte et lateribus currago invasa, ubi Ealinovius gemino vulnere in capite et cubito manus enormiter sauciatus. Nondum tamen vicerat hosti, nisi equisones ac lixarum plerique, intra meditullium curraginis recepti et tamen paventes, insessis equis in fugam se praecipitarent, ac latus curraginis residuae imprudenter nudarent. animos strenue dominorum pugnantium secessione turbarent, bostium augerent. Quippe ad sublatum a cosacis clamorem summo /127/ connisu accurebant Scythae, densa sagittarum procella nostros laedentes, ac deinde (qua disrupta curruum serie nudatum praesidio latus apparebat) patulam curraginem perfregere. Atrox hic proelium; jam pugnacissimus quisque adversa fronte in hostes ingruentes inibat, honestum martem mutuis vulneribus qnaerendo; pauci erant, qui, reperditae vitae magis quam decori memores, per occulltos tramites vitarunt fuga mortis seu servitutis discrimina; plures et potiores, post edita fortitudinis opera succubuere necessitati moriendi, aliqui vinculis et compedibus. Inter captos generalis exercituum dux ac princeps senatus, affecta valetudine ac continuo labore lassus; carapidux Kalinovius, Casanovius, Odrzyvolscius, Bałabanus et alii multi fuere; reliqui, crudeliter trucidati, aut scythicam captivitatem subire coacti, ad quam aegro Potocio generali et saucio Kalinovio campiduci devehendo currus miseriocordia barbarorum attributus est; sic visum numini longam Poloniae prosperitatem, sub ignobili victore geminata clade brevi terapore castigare et ulterius adhuc eidem castigandam relinquere.

Leopolis nostra, uti imminentibus malis propior, citius haec fulmina percussae Poloniae percepit, quam aliae regni civitates, quibus notitiam mutatae felicitatis Poloniae communicavit, se ad defensionem necessariam, etiam ex laudo cousulari ad turbam publicato (quo civibus omnibus interdicitur sub privatione honoris et confiscatione bonorum recessum a civitate) omnino paravit, supplicationibus repetitis, clero praeeunte, cum conjugibus, parvisque liberis ac concursu multitudinis villanae, veniam irarum coeli, finemque cladibus suppliciter praccabatur. Jam enim, caeso utroque exercitu, Shythae pro more suo, cosaci pro vindicta ad praedandum dilapsi, libere opima Russiae populabantur; jam Pobrebyszczc, Lipowiec, Niemirów, Borszczowka, Kalnik, Machnowka, Bercliczowo, Białopole, Pavołocz, Przyłuka, Pikow, et alia multa egregia ac opulenta municipia et villarum pomoeria in cineres redegerunt, nobiles, aeque et ignobiles crudelitate intolcrabili sublati, vinctorum 200,000 (qui felicem et populosam Russiam noverat facile credet) ad castra hostium deducta; /128/ ideo timor et metus animos Leopoliensium magnus invaserat, ad placandam justitiam Dei etiam infideles judaeos impulerat.

Redierat interim et quidem brevi tempore Hieronymus Seniawski, ex captivitate Tartarica libertati restitutus, die 4 Junii Leopolim, votumque inter adversa fortunae factura imagini beatissimae in Caemeterio exsolvit, ac litrum 20,000 aurcorum hungaricalium Tuhay Bego (a quo ob praestita beneficia honorifice tractabatur) ad oppidum Międzyboże per Scythas redeuntes enumeravit. Cosaci vero a caedibus, rapinis, incendiis cossabant. Maximus Kryvonossus, ob agitata latrocinia poena capitis damnatus, nunc illorum antesignanus grassatorum et perditissimam hominum 60,000 catervam trahens, tranato fluvio Bug, populosa et satis ampla oppida ducis Wisniovecensis: Ładyżyn, Berszada, Werchowka, Alexandryn et alia plurima celeritate insperata cepit, homines crudeliter trucidavit, sub oppido Nestervar sive Tulczyn, ab aliquot nostrorum cohortibus repulsus, sed paulo post et oppidum et arcem occupavit non tamen sine caede suorum. In hoc oppido magnam crudelitatem super praesbyteros romanae ecclesiae, super nobilitatem sexus utriusque, etiam super Judaeos (quorum 15,000 caesa dicebant) utpote angarisatores suorum cosacorum exercuit, in sanguine vivorum debacchatus est, in corporibus mortuorum, quibus sensum doloris mors pridem ademerat, rustica barbarie tyrannus apperere voluit. Illa etenim ex urnis et loculis eiecta, in frustra concisa, laevi farina conspersit et canibus in esum per vicos et vias projecit; et hinc patet, quanto odio, quanta crudelitate in vivos Polonos ferebatur et saeviit, qui etiam mortuos tanta feritate insectatus est.

Hoc tyranno auctore ardenti et voraci flamma refulsit quidquid a Pripecio et Słucza amnibus usque ad Sanum florentis orae continetur. Videre erat luctuosum et tantis spatiis terrarum continuum incendium, dum sacrae aedes, aedificia sumptuosa, operosae palatiorum structurae velut una foce urerentur. Passim indefensae arces, oppida, adversus vim subitam inparatae, hostibus patebant, nemini ad repuguandum animus, cunctis stupor et piger metus et /129/ desperatio fataliter in malo torpentibus, deforta ultra hostilem modum regione, quidquid divini humanique juris obvium habuit, Kryvonossus totum funditus evertere destinaverat. Praeculcata religio, jurisdictio omnis eversa, sublati magistratus, infida nedum itinera, verum et latebrae fugientibus, domus, vici, campi rapinis, stupris, incendiis, caedibus foedati, trucidatis, promiscue ex solo nomine, ut quemque sors obtulit, Lacliis, notissima in heros saeviendi materia subditis protrahebant, antias capitum adnixi conquirebant abditos et cunctis sine discrimine sexus et parvae aetatis, qui non praevenerant discrimen, crudeliter morieudum erat. Czetwertinius (kniazium nuncupant) in Borowice haereditario suo oppido interceptus, constuprata a barbaro in conspectu cbarissima et nobili forma uxore, ac statim crudeliter perempta, post matrem liberis necatis, demum ipse crudelitatis impiae scopus, a molitore proprio, ferrata pila medius praecisus, alii securibus scissi, alii per summum dedecus et contumelias tractati, alii ad limina vilis ergastuli loris adstricti, quasi ligna dolabellis et macherionibus in capita, in pectora, in viscera seu renes percussi, gementes et dolentes caedebantur. Rusticam illam tyrannidem ex aequo et justo posteris describere calamo non concessum; ego super reliquam execrandae crudelitatis scenam velum tymantis legentibus pono.

Hyeremias Wiszniowecensis, dux bello strenuus, in pace comis, solus res perditas Russiae reintegrare paratus, magnum nomen non inter suos tantum, sed etiam apud hostes habebat; solus illo tempore suo ingenio, et sumptu, et manu hostem, in ruinam Poloniae praecipitem, sustinuit. Resciverat, quod cosacorum pbalanges celeriter festinabant, ut se Kryvvonosso jungerent; contrabit ergo quidquid cohortium polonarum in contiguo erat, ac, cum Tyszkiewicio, palatino Kijowiae, ac Ossinio, ducatus Lituaniae metatore, vix 3000 militum computans, citus iu Krywonossum justo majorem miltitudinem trahentem pergit; mox classicum canitur, pugnatur a nostris virtute, ab hoste numero copioso nimis. Succumbit hostis, 3000 e plebe caesi, equites dispersi, Krywonossius, equum nactus, evasit. Sed iterum aleam /130/ proelii pereclitari ausus, cum totis copiis Wiszniowiecio occurrit et iterum parvo exercitu sed fortitudine magna, cum ipsi Wiszniowiecius, dimissis in Tuczynum impedimentiis, alacres nupera victoria cohortes objecisset, fusus, vix sua curragine tectus, peditatem, campumque amisit. Wiszniowiecius vero, oppugnandae curragini impar, satis habuit vicisse praevaleutem numero et viribus hostem, a cujus caede reversus, Niemirow, oppidum suum haereditarium, a rebellibus occupatum, vindicavit, spolia deposita recepit et inter milites suos Dardanos, ut vulgo vocantur (qui strenue semper sese gerebant) distribuit, quod in contione ecclesiae nostrae ad augendos timentium animos publicatum erat.

Inter hos tamen horridos undique motus, Mathias Łubinski Ar. Gn., primas R. P., convocationem pro more solito indixit, in qua delectus militares in provincias decreti, exercitus 36,000 componi injuncta. Cujus regendi praefecti (regemintariorum nomine) tres (pessimo consilio) designati, videlicet: Dominicus dux in Zasław, palatinus sendomiriensis, Nicolaus Ostrorogus pocillator et Alexander Koniecpolski vexillifer regni. Additi his et consiliarii tam ex senatorio ordine (inter quos fuit et Hieremias dux Wiszniowiecius, palatinus Russiae, heros inclytus, non ad levia consilia sed ad bella conficienda natus) quam et ex equestri statu, quos enarrat Kochovius.

Commeabat lento pro more passu polonus ex districtibus palatinatuum exercitus, 36,000 numero computatus et iu armilustrio splendidissimae apparuere legiones, rutilantia arma, auro nitentes phaleras, segmentata Phrygio opere ephippia, preciosas pelles, vestes versicolores, culcitas stragulatas, auro argentoque intertextas, cunctis fastu, tanquam ad nuptias non bellum pergentes, certantibus, superbe praesentabant; exquisiti mensarum apparatus, instructae dapes, compotationes frequentes, charae conversationes in eastris cum mulieribus, paranymphos effeminatos non milites indigitabant; licentia ingens; in gestis, in verbis magnifica praeseferentibus effrenis procacitas, adeo, ut ad bellum euntes belli obliviscerentur; ante bellum, hoste non viso, victoriam canebant, ad quam comparandam non ferro, /131/ sed flagris sibi opus esse, palam dictabant et de reficiendis seu conservandis post victoriam Ukrainensibus ditionibus praemature ad mensas consultabant, regia et spiritualia bona summopere divexantes. Villarum et oppidorum incolis gravissime transibant: gemitum pauperum, lacrymas inopum pro risu et jocis militaribus in heroicam magnanimitatem vertebant et vindictam Dei, puuientis jam superbiam polonam, magis accelerare sibi in ruinam urgebant; et his artibus muniti in bellum praecesserant. Interim discordia praeceps animos ducum et procerum militarium (ut sernper ex aemulatione et fastu inter Polonos evenit) tacite et palam distrahebat simultationibus manifestis, quod Hieremiae Visniowiecio, viro haeroico, imbellis Dominicus praelatus exitiabilis omnino aemulatio erat, sed charitate patriae, interventu amicorum abolita ad Czołhański Kamień et in concordiae signum sexto diffidentiarum mense dexteras ad invicem dedere.

Inviserat Leopolim Nicolaus Ostrorog, regni pocillator et honorifice a civitate acceptus; postquam vero polona castra ad Gliniany constiterunt, die tertia Augusti cum vexillis terrae Leopoliensis, splendido apparatu praemissis, per consules orationibus e civitate expeditus, ad eadem castra porrexit; quem secuta nobilitas palatinatuum inter applausus et acclamationes faustitatis futurae; die 24 Augusti 18 aenea tormenta magnae molis ex arsenali reipublicae, tum et magna copia globorum ac pulveris tormentarii sub Glianiany ad castra ex nostra Leopoli deducta, quo apparatu duces instructi, ulterius castra inoverunt.

Sed nec cosaci, quamquam pacem se optare simulabant, quiescere volebant: Międzyrzec, Korzec, Ostrog, nemine repugnante, exciderunt, oppida famosa. Miedzyboż, tribus oppugnationibus rejectis, dum procastria igne amisit, quasi ante damnum sapere nesciret, deditionem cosacis fecit. Zasław, oppidum non incelebre, ab iisdem occupatum, sepulcra ducum in Zasław vi ablata, corpora ejecta, in partes conscissa, farina seu furfure conspersa, canibus ad vorandum projecta. Wołhynia, feracissima regio, magno sanguinis diluvio exhausta. Ołyka, ducum Radziviłłoviensium egregium oppidum et arx /132/ bene muhita, impetu capta, spoliata, excisa. Luceoria, metropolis Wołhyniae turpiter occupata. Wlodimiria subjugata. In oppido Kamionka Strumiłowa, quinque milliaribus a Leopoli distahte, seditio in apertum erupit, sacerdotes, cives catholici cruciati et perempti, sacra conculcata.

Etiam Neczajus, cosacorum tribunus, prope exercitum suggressus, aliquos oppidis succensit, Constantinoviam in oculis ducum invasit impune, quam et occupaverat, praesidiumque cosacorum imposuit, quod tamen a supervenienti exercitu polono oppugnatum, ejectis cadaveribus polonorum e tumulis, nocte aufugit ad Chmielnicium, octuagiuta tamen illorum municipes interceperunt et haeredi suo, duci Dominico in Zasław, deprecantes veniam, vinctos obtulerunt. Luceoria iterum 18 Semptembris a cosacis violata, a quibus catolici crudeliter trucidati etiam cum Ruthenis civibus, ac civitas succensa cum ecclesiis catolicis et ruthenis. Satanow oppidum fraude rusticorum interceptum et jam Camenecum a 10,000 cosacorum tentatum, sed ab Halicio, viro strenuo, (qui illorum 1500 ceddit, grave tamen vulnus in latere a lancea accepit et filius ejus in faciem vulneratus est) fortiter defensum. Pinsko expoliatum etc.

Archipraesul Krosnovius ad comitia electionis regis iter arripiens, ob crudelem cosacorum et tartarorum incursionem judicia limitavit, sefo reassumenda, supplicationesque indixit pro necessitatibus regni et pro avertendis hostilitatibus seu periculis Divinam majestatem omnibus et singulis exorare mandavit. Praeeuntem archiepiscopum capitulares multi et nobiles secuti ad tutiora Poloniae, gratam sibi Leopolim incertis fatis et dubiae sorti linquentes. Et pater Severinus Karwat, concionator alternans ecclesiae noctrae soc. Iesu, auditores suos exterruit, dum ex ambona objurgando peccata Polonorum, palam dixit: inter dies octo videbitis vindicis omnipotentis dexteram super vos et salutabitis fugientes magnatos vestros. Quod re vera factum est.

Chmielnicius interim cum tota virium suarum mole contra adventantem Polonum exercitum festinatis passibus properabat; com-/133/plebant ipsius castra: Valachi, Moldavi, Servii, Rascii et alii desertorum accolae; confluebat natio rustica odio gentis Polonae, quasi classico ex ergastulis excita, magnumque nimis regestrum, videlicet 150,000 bellatorum conscriptum. Primum impetum tantae multitudinis sensit et non sustinuit Kodacum fortalitium, quamquam munitum bene, quod torvo oculo semper casaci, utpote suae insplentiae frenum, aspiciebant; expugnatum summa violentia et pro affectu, quem Koniecpolio (ut supra tetigi) prodiderat Chmielnicius, funditus dirutum, Alexaudro Marjani gallo, praefecto, fidem integram reipublicae fideli morte consignante. Barium quoque populosam urbem cum arce munita, quamquam strenue propugnante Potocio, ineunte Augusto Chmielniczenko cepit.

Ad Pilawce oppidum, fluvio, vada fallacia faciente, munitum, congregata agmina rebellium castraque ingentia; prior inscssor loci hostis locavit scrobes foveasque, in quibus celeres equi Polonorum cespitantes noxio casu sessores suos provolverent, excitavit, per virgulta et arundineta sclopetarios disposuit, qui pugnacissimos Polonorum ex destinato ferirent, ipsi adversus ictus reciprocos inter herbas et vireta securi. Supervenit brevi et exercitus Polonus ac loco iniquissimo, ad unum milliare protensus, inter puludes et valles consedit, statimque ceperunt a procursatione velitum prima pugnae praeludia. Aspirabat primis principiis fortuna polono labori: Samuel enim Łascius Czarnotam, cosacorum metatorem, dum in commorantes nostros erumpit, non sine caede repressit. Michael Jordantis, Dobczycensis praefectus, trajectum paludis multo limo lutosae eluctatus, castra cosacorum summa celeritate invasit. Osinius, erecta munitione, hostem poenitus aggerem rejecit.

Sequenti die correxere errorem suam cosaci, occupato rursus vado, quo Jordanus heri trajecerat, tum praemunitis egesto vallo castris, a tergo et fronte facti securiores; et subito sero diei clamor ac vociferatio audiri, macbinae belli mugire, ac sub intempestam noctem nictitare ignes cepere, qui nostris, multa primo in diversnm interpretantibus, postea indicium dedere laetitiam cosacorum ex /134/ adventu Scytharum 40,000 cum Tohaj ac Szerim-Girej crescere ac potentiam augeri. Proinde in castris nostris proclamatum iterum adosse hostem; extemplo veterani milites in campum prosiluere, quos et alii secuti sine ordine, sine duce, sine delectu. Videre erat ordinis pessimam normam: imperabant multi, pauci exequebantur, consilia ambigua, animi discordes, duces nutantes, fortes illae voces mutatae in formidinem, omnia inordinata, confusa, spem boni successus non faciebant.

Palatinus Sandomiriensis Witowski primos impetus hostium fnrtissime retundebat et, cum fervidiores ex Mazoviis nullo jussu ducum sua sponte hostibus catervis se immiscuissent, ac urgentium hostium vi simul et loci uligine constricti, laborantes, succursum implorarent, ab eodem Witowio concitatis equis periculo erepti. Sed ipse Witowius cum suis jam circumveniri ab universa mole, jam acie fluctuare ceperat, ni accursu Ossolinii, Stobuicensis praefecti, ac quorundem amicorum salvaretur, ac rursus signa in Chmielnicium (omnem peditatem cosacorum fronti, Scythas lateribus nostrorum objicientem et suos his verbis: za wiru, mołodci, za wiru! adhortantem) vertens, mediam partem hostium in aggerem et aquas, quibus mergebantur, compulit, ac ipse circumventus, multis suorum amissis, vehementiori impetu in castra retrocedere compulsus est, ex eo magnam laudem promeri, quod equo, succisis suffraginibus insidens, impetu ruentium in aquas praecipitatus, aegre curruli ministris ope, vitae et campo reditus est. Non perfunctorium hoc certamen erat, et tamen nullum classicura in subsidium pugnantium auditum, non cornua aciei mota, nullae in succursum laborantibus cohortes a regimentariis submissae, quod sive malevolentiae eorum, sive rei militaris supinae ignorantiae atribuebatur.

Jam palam erat, quod fata polona inclinabant ultra diem crastinum extremam belli aleam diferri non posse, cum ecce pavida deliberatio nonnulos ad consilium vocavit in quo, Constantinoviam deducendis per planum ordinibus opportuniores campos habentem, militari curragine reducendum exercitum persuasum fataliterque conclu-/135/sum. Interim exacto die 23 Septembris (Mercurii dies erat), rumor fatalis inter tentoria exortus, senatores e castris fugisse; tanta cataplexis animos invasit, ut cuncti in primis summo silentio stuperent, deinde meditarentur, postea in tenebris fuga se notari nonputantes, singuli primo, deinde plures, postea turmatim, relictis omnibus, tacite stationibus castrorum abscedunt, fugiunt turpiter. et velociter; ut tamen hostem eluderent sive morarentur, canes ad currus latrantes alligaverant, candelas ex saevo curribus funiculo scintillantes, vigilias nocturnas excubare monstrantes in seorsivis hostilibus; disposuerant. Christoforus Arciszewski Ossiniusque. peditum praefecti, ubi rem perditam vident, diu inter ignaviae metum et nihil profuturam fortitudinem haesitantes, et. ipsi castris exeunt, cum coborticum hostem persequentem fortiter sustinentes et globis igneis sternentes plurimos, Leopolira usque inter continuas digladiationes pervenerunt. Non statim de fuga nostrorum hostis rescivit, donec ad diem ardentes candelae funiculi loco eidem haerentes, rem insolitam ac incertam monstrarent; agrestes vetulae, venalia victus ad castra jam vacua ferentes, de abitu nostrorum certum indicium fecerant.

Sublato clamore cosaci, sine ordine, sine armis, sine jussu prae curiositate et laetitia ad castra polona excurrunt, eaque viris vacua, spoliis amplissimis referta, multis tamen nobilibus matronis, quae sccuritatis causa domibus villisque suis excesserant, inhabitata, reperiunt. Proceres et nobilitas opulenta plus auri argentique secum ad mensas in castra aduxerat, quam ferri in hostes, contemptui habitos. Diripuit procerum aeraria vilis animae, cumulutas longo labore, opes dominorum suorum maesones abjecti expilant ea satietate et luxuria, ut vel unus cyathus vini argenteo vase aut pretiosa villosa serica veste permutaretur; gemmae praeciosae, pecunia signata non numero distincta, sed modio pleno distribueretur. Tormenta bellica, ingens pulveris pyri copia, victualium congesta granaria magnusque belli apparatus victori barbaro cessere. Curruum, ut ex privatis litteris certum legi, 120,000 erant, inter quos, prout ipsi cosaci referebant, currus ferro obducti (skarbniki vulgo dicuntur) 6460 /136/ computabantur. Clavam quoque ducalem auratam, lapidibus cinctam, bono omine invenerunt. Inprimis tamen sive simul cum rapina in exstantes circa castra viros infirmos sive saucios feroci crudelitate desaeviebant, obvios captivarunt, omnesque, quasi morti relictam victimam obtruncarunt, gementes, squallidae, luctae matronae polonae nobilesque nmlieres non effugere stupra in publico, nudationes, virgas, flagra inter ludibria crudelem mortis acerbitatem; nun filiis, puellis parvisque liberis virginibusque decoris, et aetas, et forma, et innocentia profuit, passim mactati omnes, preces contemptae insolenter, passim trucidati, nisi forte Scythae, pro implenda libidine aliquas mulieres per vim seu furtum a communi illa strage vindicassent.


Venerat dies 26 Septembris qua, summa mane portis pro more patentibus, tristis rumor authore incerto per civitatem sparsus de caede et fuga nostrorum. Et primo nullus credebat, quod aversebatur, donec ad meridiem cum festinatione multi, sese invicem praevenientes militares viri, veritatem incertae famae fecissent et brevi hostem Leopolim inssessurum nuntiassent. His auditis turbata est vehementer Leopolis, ita, ut cives in vallum et ad portas exnunc cum armis consistere debuerint; sequior sexus et imbellis aetas ad ecclesias cum lacrymis et precibus confugerint. Crudelis ubique luctus, ubique pavor et plurima mortis imago. Venerunt et triumviri illi, iufelicis negotii ministri, et respective pocillator regni, votis et apprecationibus magnis in castra e civitate nuper eductus, nunc cum lachrymis et questu cordis silentio spectatus. Venerat et dux Hieremias Wisniowiecius, illeque solus et omni famulitio et suppelectili privatus, venerant multi post hos officiales, tribuni, ductores militum, qui omnes obliti prioris suae ferociae, jam tristes, jam modesti, pusillanimitatem suam multo sermone palliabant, ignorantium regimentariorum in exercitu regendo causamtanti mali quaerulabantur et ipsismet regimentariis ad oculos palam multa convitia improperabant. /137/

Quam primum Leopolienses ad hospitia adventantium regimentariorum cum compassione tantae infelicitatis comparuerunt, deprecantes, ne civitatem, cives et ecclesias sine gubernatione, sine praesidio, sine consilio in summo discrimine desererent, seu indefensam relinquerent; sed illi res patriae jam conclamatas esse, consilia, auxilia nulla pereuntibus nisi a solo Deo profutura, fata reipublicae extrema, per tot saccula tardo, nunc celeri passu advenisse tristes responderunt et subeundum satius servile per deditionem imperium, quam arripiendam defensionem, ni pereundum morte cruenta cum uxoribus charisque liberis eligerent, prono in desperationem sensu suadebant, ac se ad ferendum civitati auxilium defectum pecuniae pro retinendo in obsequio milite, tum et armorum ac belli apparatus in toto deperditi ac alias rationes obtendentes, diutius et serio impares esse dicebant, ac consules civesque metu suspensos dimiserunt.

Non ita animo cadebat Leopolis, opulenta pro illo terapore civitas, et sibi, et reipublicae laboranti succurere in tanto periculo intendens. Nervum belli ex suismet facultatibus libere providit et ducibus, pro retinendo in obsequio milite, prompto animo obtulit. Consiliumque cives inter se concorditer ineunt, et super taxationem bonorum suorum conveniunt, sponte jurant et a quolibet centenario, in bonis suis reperibili, sexagenam grossorum pro milite conferunt. Mercimonia item tractantes multos centenarios imperialium ofterunt. Ecclesiae, monasteria regulariorum etiam Ruthenorum summas fundatiouum, argentum sacrum ad manus ducum consignant et pro moneta cudenda congerunt. Collegium Leopoliense p. p. soc. Iesu, quod argentum, 15,000 aostimatum, ad officinam nummariam libenter detulerit, in actis consulum expressum legi. Etiam mulieres liberales ultra modum fuere, matronae tenerae, civissae Leopolienses, ut quondam Romanae illae, mundam muliebrem, aetate confectae quas justis funeralibus tacite servabant, ultro in aerarium ducum pecunias deportarunt, atque tamen maturiori consilio, se ad tutiora et remotiora Poloniae recipientes, Leopolim linquebant; et evaserunt quidem periculum, qui tempestive excesserant, qui vero post aliquot dies, inter-/138/cepti celeritate Scytharum et fortunas suas et vitam simul amiserunt, quanquam contra abscessum illorum feria quarta ante festum sancti Francisci confessoris ordines civitatis protestati, laudum fecerunt longo tempore observatum. Nobiles aeque ac ignobiles sernissem substantiae hilares promptis manibus deportarunt et brevi tempore notabilem sumraam, sublevando exercitui sufficientem, composuerunt et aerario ducum, parata pecunia ultra aliquot centena millia florenoruin intulerunt. Obstupuere fracti infortunio duces ad tam promptam Leopoliensium liberalitatem ac eadem tantisper recreati et ad fortia pro patria subeunda animati, defensionem arripiunt, ac pro generali bellico consilio diem 28 Septembris, in qua vigilia sancti Michaelis archangeli inciderat, locumque in ecclesia patrum conventualium sancti Franeisci designant. Acciderat, dum de summa resistendi ratione deliberant, quod nobilis matrona, vel ex eo calamo digna, Catharina Słoniowska, ad eandem ecclesiam praemeditato veniret, et oborta lachrymis, publicam calamitatem quaerulata, ducem Hieremiam Wiszniowiecium per caram patriam divosque penates obtestata, omnino compellaret, ut ipse regimen exercitus susciperet, pro ejus juvamine suppelectilem suam argenteam, non vili praetio aestimatam, ad pedes ipsius liberaliter deposuit et soluta in lachrymis recessit. Quod viso totum ille militare concilium, admiratione defixum, parvum silentium tenuit, subito cum magno quaestu et lachrymis unanimi ore expetiit, ut dux Wiszniowiecius toto exercitui et patriae, in ultimo discrimine positae, subveniret. Resistebat ille omnino, multas rationes excusationum inferebat: regimen exercitus a republica non sibi sed Ostrorogio, pocillatori regni, delatum esse, se peccarre contra sancita status et reipublicae nec posse nec debere, modeste subinferens. Et ecce incondito clamores, cruda verba, inproperia acerba, fatalem pocillatoris et aliorum administrationem et regno, tot saeculis felici, et reipublicae, in tot et tantis bellis nunquam similem jacturam passae, per ignaviam et ignorantiam rei militaris exstitisse; ideo perniciosum imperium regimenque fatale se non posse nec teneri subire, palam ad oculum assidentis pocillatoris /139/ cum indignatione gravi cuncti clamitabant, Wiszniowiecio sese submitteutes. Expetiit vocem inter tumultuantium vociferationes Tyszkiewicius, Kioviae palatinus, et lachrymis obortus, gravem ad Wiszniowiecium sermonem direxit, per sacra omnia, per amorem florentis, nunc jam pereuntis, populi Poloni nominisque eundem Wiszniowiecium obtestando, ut tot votis hominum annuere, regimen exercitus acceptare, salvare patriam, sub ictu positam, non renueret. Non potuit ultra refragari tot et tantis expostulationibus Wiszniowiecius; suscepit et invitus ultra offerentium exercitus gubernium, socium tamen laboris regni pocillatorem adsciri sibi desideravit. Contradixit per aliquot horas militaris ille consessus, multis exagerationibus praesentem pocillaterem lacessens, allaborante tamen Wiszniowiecio aegre consensit. Quae omnia, quia in vigilia sancti Michaelis, Wisniowiecii tutelaris, acta sunt, pro omine prosperi successus multi habebant, eo etiara accedente, quod cosacus, inter ipsam ducis Wiszniowiecii electionem, pro explorandis rebus nostris, Leopoli gestis, ordinatus, pro exploratore cognitus, et statim frameis in frustra concisus est. Oppidani etiam Gołogorienses, fraudis et perfidiae damnati: captivatus siquidem unus ex illis, litteras ad Chmielnicium (ut, quanto suis adesset, sibi auxilium contra tyrannidem polonorum laturus, omnia freta bello pro subsidio inventurus) datas sibi, exhibuit. Sed et mulieres aeque villanae russicae exploratrices consilii illius bellici captivatae, in civitate proditionis a Russis indicium fecerant.

Itaque decreta auspiciis Wiszniowiecii ad patriae moenia Leopolis strenua defensio, fide bona, conscientia jurata; argento, quod ecclesiae abunde et ultra in communi necessitate contulerant, praeficitur civis idoneus aurifaber Grymwald. Omnis bellicus apparatus, apud mercatores et artifices in magna copia repertus, pannum, materiae etiam preciosi serici ex oificinis civium pro vestibus militum, summae nobilium in deposito manentes et omnes, quomodocunque in Leopoli repertae, pro solutione instantanea authoritate commissariali per vim ad aerarium ducis Wiszuiowiecii deportabantur: Brzuchovii, 14,000, Armeni Jwasz-/140/ko 16,000, Grabianka 80,000, Wyszel 12,000 et multorum aliorum, quos enumerare longum esset, pro bono communi et defensione oblata. Ex hac prompta solutione militibus cives prospera sibi eventura putabant.

Sed fallaces filii hominum! tum primum patuit, quocl non sit salus in principibus et praecipue Polonorum gentis. Hi enim magnifica dictis praeseferentes, securitatem seu defensionem strenuam Leopoliensibus polliciti, exbaustis opibus illorum, mereimoniis ablatis, pecunia sacra aeque ac profana asportata, civitate de imminenti periculo nihil praemonita, iterura turpiter a moenibus ipsis, feria secunda, quae fuit quinta Octobris, regressi, per medias Scytharum turmas, jam agros circumcirca occupantes, cosacos praevenientes, Zamoscium versus tetenderunt, Leopolim per abitum suum tristem et suspensam contra datam fidem deseruerunt, eluserunt turpiter, spoliarunt pecunia, armis, annona, mercibus fraudulenter; quamvis enim ex ratione belli intra pomocria civitatis exercitus retineri non poterat, non tamen fas erat affidatam civitatem, sibi adeo beneficam, de imminente periculo non praemonitam, subito deserere inermem, imparatam, quasi victimam bostium furrori innocenter objicere. Ut tamen saltim in fuga meminisse Leopolis viderentur, Andream Cikowski, hexacoutarchum, alias tribunum cum 60 dardanis palatinatus Cracoviensis, quasi pro praesidio, sive verius ludibrio cum denuntiatione recessus sui, hostium accessus, Leopolim retromiserunt. Consternati cives hoc tristi nuntio, dum auxilia humana defecerunt, ad imploranda divina animum mentemque converterunt, Cristophorum Grodzicki, virum bellatorem egregium, in gubernatorem sortiti.

Quocirca in discrimine tanto devotio 40 horarum indicta. Tres enim mitrati antistites (narrata fide dignorum, senumque refero) fluvialibus splendidis induti, in ultimo altaris majoris gradu flectentes apparruere, quos dum aliquot viri et mulieres manentes in templo conspiciunt et observant diutius a longe, ac tandem, utrum vera videant, propius audaciores exploraut, visio disparuit, gradum vacuum, stuporem cum timore inquirentibus reliquit. Ab aliis itidem /141/ audivi, etiam ad praesens viventibus, quod sub tempus ejusdem devotionis 40 horarum alio tempore persona quaedam episeopali habitu mitraque induta in eodem gradu ultimo, ante sanctissimum orans, se a tergo visibilem aliquibus exbibebat. Qui illi manes sacrati fucrint, scire nofas.

Actum erat de salute civitatis, ni superna mens, quae intus agit ad corda hominum, omni spe et auxilio destitutis, subvenisset et ad fortia agenda Leopolienses animasset. Statim enim, habita infidi nostrorum recessus notitia, explosa ad vesperem ex arce superiori majora tormenta, ut colonos villarum periculi imminentis, hostes defensionis praemeditatae, praemonerent, totam hanc noctem insomnem in vallis, meditabundi de eventu futurorum, inter suspiria ad coelum cives duxerunt; jam enim circumfulserunt undique villarum incendia, ex quibus pueri, mulieres puellaeque, in Tauricam servitutem raptae, senes et viri trucidati.

In crastino comparuere in montibus praecursoria Scytbarum 60,000 agmina curn Tohay Bego et statim circa pomoeria civilia discursavere celeriter, deinde eadem, a suburbanis defensa, oppugnavere, ad quas explosa iterum tormenta majora minoresque bombardae repulere interim ulteriores violentias non sine caeda aliquorum, inter quos sororinus Tohay Begi, globo percussus, interiit; major tunc animus ad ulteriorem defensionem crevit civibus, severior hostibus, ad vindictam. Feria quarta ad matutinum gravis oppugnatio suburbanarum munitionum per Scythas exorta. Sustinuere tamen eandem cives fortiter, armis manualibus cum invadentibus certantes et globis strenue impetum retundentes; totaque haec dies feliciori marte civibus quam hostibus cucurrit. Nox nigra iterum magnis ignibus, quos advenientes cosaci circa currus suos excisaverant, refulsit; ac ita summo mane feriae quintae, quae fuit dies octava octobris, appropinquavit civitati nostrae Bogdanus Chmielniczenko, 200,000 cosacorum sub 35 tribunos computans, quae complebant 15 millia Rumehorum turcicae militiae et legio Valachorum; confluebat in dies et horas ad castras cosacorum plebs agrestis cum armis et baculis /142/ sine numero, quam antesignanus ille, suos servare volens, in locis periculosis magis contra munitiones civitatis locavit.

Et brevi tertio jam majori impetu stationes suburbii oppugnatae, sed tamen a suburbanis et civibus strenue defensae. Hac die Chmielniczenko urbis munimina, locumque, unde oppugnatio procedere deberet, contra civitatem cum tribunis et Tohay Bego lustravit, igneo tamen globo sub equum, quem insederat, e tormento civili cadente, ab ulteriori lustratione deterritus, sua castra repetiit. Incumbit nox, obsessis gravis atque laboriosa ac pariter temenda: totis siquidem viribus aggrestis illa plebs, ad castra cosacorum noviter admissa, Tartaris et cosacis associata, ad oppugnanda suburbia a Bogdano disposita, munitionibus civilibus incumbuit. Iam aggressores globis passim prostrati cadebant, jam passim saucii retrocesserant, his tameu pro multitudine ingenti, aliis denuo et aliis caeco impetu succedentibus, jam aegre a suburbanis, ob caesorum numero diminutis, resistebatur; jam aliquot stipeae disjectae, sublicae erutae, sudes fracti in vallis, jam manus et vires fatigatae defendentium ambiguam spem retinendae munitionis faciebant. Nox illunis omnia in formidinem majorem vertebat, clamorque hostium omnia confundebat. Et ecce gravi specie virum, pilosa veste indutum, cingulo praecinctum, luce inter tenebras noctis corruscantem, manibus in coelum elevatis, genibus in modum orantis flexis, super ecclesiam bernardinorura apparentem, in aëre aliqui conspiciunt; et subito omnes vires ad resistendum cives resumunt, hostes ad oppugnandum ammittunt et sensim recedunt. Steterat a longe et ipse Bogdanus Chmielniczenko cum Tohay Bego seu oppugnationem speculati, seu suos ad agenda fortia animantes, qui viro eo inter nebulas fulgente diutius observato attoniti et ipsi exterriti, recedere et suos milites ad castra redire imperant. Agnovit Bochdanus quoque, quod multoties publice profitebatur, esse cuipiam sancto viro Leopolim curae, ideo mitiora cogitare persuasus, hoc a se visum commissariis nostris paulo post et Chmielniczenko et Tochay Begus publice refererebant, ab illisque sciscitabantur, quodnam illud portentum fuerit? /143/ utrum a civibus in oppugnatione conspectum? Crediderant pie et certo cives, quorum aliqui eodem tempore hoc idem viderunt, venerabilem servum Dei Ioannem de Dukla, cujus corpus in ecclesia bernardinorum cum gloria et gratiis multis quiescit, in aëre apparuisse, opem et auxilium clientibus suis, in extremo discrimine positis, tulisse, cosacos ac Tartaros et aliam barbariem e caede et sanguine innocuo avertisse, ut in processu beatificationis ipsius testes deposuerunt et pater Damirski in libello Taumaturgus Russiae enarrat.

Iam ulterius precastriorum valla, quamquam diu edicto regis Wladislai erecta, contra impetum tantae multitudinis defendere suburbanis in parte caesis tutum non erat; ex consilio itaque illa deserunt et se cum suis omnibus intra civitatis sinum, pro majori defensione augenda, recipiunt, eamque et numero et inedia eomplent. Alii vero, qui iutrare civitatem non poterant, intra moenia conventuum suburbanorum, utpote: carmelitarum calceatorum, bernardinorum, dominicanorum, sanctae Magdalenae sese cum domesticis conferunt, praesidio his quoque conventibus futuri. Post abscessum defendentium invadunt tacite primo, post subito domos aedicula pauperum scythae, agrestes et cosaci, cuncta scrutantur, relicta rapiunt, ac, quasi victoria potiti, debaccbantur stolide, ecclesias suburbanas ac altaria violant et quia jaculatores, ut vulgo dicitur samopalnicy, fuere multi, disponuntur per fenestras coenobiorum et domorum, e quibus cives, in vallis male patentibus excubantes, globis inobservatis laedebant frequenter; saepissime gnari jaculandi notabant et ipsi pariter a nostris cadentes.

Intererat publicae saluti civium, ut hostes longius a civitate abessent, ideo ut suburbiorum coloniam, quamquam magni aestimatam, sed jam sibi detrimento et cladi manifestae futnram, ruina hostium subruerent. Cives supponunt hora 21 domibus ignem, qui subito aedes vicinas corripuit, ecclesias, monasteria, quamquam pauca pro illo tempore erant, aulas nobilium absumpsit, totamque civitatem flammivoma corona cinxit et non majus periculum ab hostibus, quam /144/ ab flammis voracibus fuit. Sed et hic subsidium a coelo fuit, quod grande pluvium in civilia tegumenta misit, eaque servavit integra.

Recedere debueruut et cosaci, multos tamen nostrorum ex iracundia crudelitcr et exquisitis modis trucidarunt. In hospitali S. Lazari 119, acl ecclesiam S.Mariae Magdalenae ultra 70, ad ecclesiam S. Stanislai ultra 30, qui fugcre non poterant. Etiam ecclesia S. Georgii, quamquam illorum ritus, ab impetu tuta essc non poterat, scalas enim fenestris applicaverunt et ex iis homines suae fidei globis explosis mactabant, deinde ruptis foribus, viros interemerunt, mulieres tartaris vendiderunt, ac his subito ablatis, Głovacki tribunus, locum illum oppugnandae eivitati idoncum obsedit, Kryvonosso et alio tribuno pro globis igneis demitendis in Tarnawka decumbentibus.

Sabathi die arx superior in monte graviter a cosacis oppugnata, nec leviter defensa; evasere tamen sub ipsa moenia hostes, sub quibus subterraneos cuniculos irrifos fecerunt, nisi quod eos clade percepta deserere compulsi civitati aquam potabilem (a Ruthenis Cracoviensis vici transfugis instructi) adimerint; sufficiebat tamen in puteis civilibus, e quibus Monales fontes ebuliunt, tum et monasteriorum; quamquam circa aquam ob turbam haurientis populi mulierum rixae frequenter oriebantur.

Dominica ipsa tota die exarsit acrior oppugnatio arcis superioris, tum et ipsius civitatis; ubiquejam cosaci, 12 currus scalis longioribus onustos ad invadenda civilia propugnacula advexerant, jam per ordines ordinati processerant, jam multitudine campos ac montes clamoribus omnia minisque compleverant. Ubique tamen magna fortitudine resistebatur, hosti ab arce oppugnanda egregie rejecti, a vallis civilibus inusitata civibus generositate repulsi. Tanta enim audacia cives cum ipsis conflixerant, et etiam ex vallis suis ad turmas illorum macerias transsilicntes (licet poena capitis prohibebantur) desilirent, cum illis manus consererent, pugnarent feliciter, obvios perimerent ac cum stupore ipsorummet hostium, corpora spoliarent et cum gloria victoriae ad valla sua redirent. Latitabant cosaci inter exusta latibula domorum, sed etiam inde a civibus in-/145/vadentibus cum strage suorum compellebantur recedere turpiter fugientes. Feliciter hic ad valla civitatis certatum, sed ad conventum Carmelitarum calceatorum infelicissime. Resisterat conventus iste aliquot diebus iisdem hostibus non impigre, cacsis ad 40 cosacis ac tartaris, multisque aliis ex rustica plebe aggressoribus importunis, donec fraus ad ipsius ruinam adminiculum hostibus porrigeret. Dum enim acriter impugnantibus a fronte resistetur, vicinus pictor schysmaticus, amore earundem sacrorum ac ritus, aditum per sepes ligneas domosque incolarum intrandi a tergo ad conventum cosacis monstravit. Quod subito arripuere consilium et nostros, a fronte fortiter pugnantes, a tergo inopinate aggressi, tantae multitudini impares, facile dissiparunt, aliquos in fugam verterunt, plurimos, ultra 388, erudeliter mactaverunt; ultra 120 homines sub tegumen ecclesiae latentes (quod subito succederunt cosaci) combusserunt, puerorum infantium numero non cemputato. Ecclesiae ac conventus suppellex direpta tota, altaria concisa frameis, imagines sacrae scisae conculcatae pedibus inpropelantium multas blasphemias. Religiosi loci illius vario modo ultra 14 mactati ( ). Fecerunt tamen et ad conventum eundem (rejecto a suis moeniis valisque hoste) cives strenuam excursionem ac carnifices illos, in sanguine sacro aeque ac profano debacchantes, loco moverunt, sero tamen, cum jam omnia incendio ac caedibus vastata fuerant, mortuorum corpora sepulchro promptuario intulerunt, ac in civitatem recesserunt. Audivi nuper ab emerito ordinis illius patre, ac protunc hujus conventus priore, quod certam religiosi loci hujus inter se traditionem seniorum habeant, quod nocte quadam iidem occisi flectentes coram imagine beatissimae (quae ad altare S. Iosephi devote a populo colitur) manibus aeros accensos gestantes, fratribus sui ordinis, pro matutino ad ecclesiam venientibus, apparuerint, et sui piam memoriam opinionemque martyrii lucrati reliquerint.

Et quia Chmielnicius magnam leopoliensiura audaciam in resistendo, pares animos in invadendo considerabat, amiticiam simu-/146/labat scriptis litteris rutheuice, extremam oppugnationem eamque fatalem civibus minitans, ni ducem Wiszniowiecium, vexilliferum regni et cum eo omnes fugientes e castris Pilavecensibus prodere sibi velint sine omni mora, praemonebat simul et cives Russicae fidei, ut sese in ecclesia civitatensi Graeca abscondant contra vim aggressorum, seripserat et alias litteras, requirendo similiter, ut omnes judaei, qui hujus belli causa extiterunt, sumptumque coutra Zaporozcenses suppeditant, extraderentur etc. Ad utrasqne litteras modeste et generose gubernatoris Grodzicki consilio cives responderunt. Et primo, quod dux Wiszniowecensis et alii nobiles Poloni civitatem ad praesens non inhabitent, castra cum exercitu incolant, sibi opem et auxilium, si necessitas postulaverit, laturi; quo vero ad judaeos, se in illos jus non habere, quod regi reiquepublicae competit, tum quia pro publica defensione aequaliter cum Christianis et incommoda belli et mortem subire sint parati. Tertio jam miserat litteras Chmielnicius, ut civitas, propter hanum Tartarorum, qui hoc die ad Leopolim cum suo exercitu steterat, propter Sołtanem Gałga et Tohay Begum, filiamque hani 200,000 aureorum hungaricalium pararet, ni periculum et excidium fato aliarum civitatum, quarum nomina expresserat, subire malit. Vocati itaque ad curiam ordines et status civitatis pro consilio, aderant at nobiles in civitate residentes, aderant, et duo ex capitulo omnesque religiosi ordines per suos deputatos, et unanimi sensu decreverant. ut tractatus sine retardatione iniretur cum Chmielnicio, pro quo et certae personae, ex omnibus ordinibus electae et deputatae sunt. Abiere ergo ad castra: ex consulibus Andreas Wachlowicz, e scabinis Samuel Kuszewicz, ex Armenis Christophorus Sachnowicz, ex ruthenis Paulus Ławryszewicz, e 40 viris Andreas Czechowicz, regens civitatis; quibus ex curiositate videndi assotiaverat sese multa juventus tam Polona, quam Armena. Eggressi omnes per portam, statim a tribunis duobus, vulgo assawułowie dictis, recepti et versus ecclesiam parvam S. Petri inter turbas cosacorura et Scytharum deducti. Et quia Chmilnicium, cum Tohaj Bego commoratum, in hospitio non repererunt, ad villam /147/ Łysieniec a tribuno Ostafi missi fuerunt. Ex quo ad castra cosacorum et tartarorum deputati praedicti in Łysienice pervenerunt, statira ad Chmielnicium admissi sunt, ab eoque humaniter accepti et ad mensam poculis adusti potus (crematum dicitur) tractati honoris causa, longumque sermonem pro libertate civitatis et favore instituerunt, representando calamitatem publicam, quam per adventus Poloni et ipsius exercitus perpessi sunt. Non potuit tenere lachrymas Chmielniczenko, sed publice illachrymatus, exponebat diutius causas et injurias gentis suae, quas et ille et exereitus Zaparoscensis a milite Polono insolenti et nobilitate superba nimium sustinuit. Litrum omnino propositum exigebat tum et summam, a vexillifero regni promissam, ex quo Tartaris, ad conjunctionem armorum suorum invitatis, modum alium satisfaciendi non habebat; accedentibus deinde precibus deputatorum, sese ad arbitrium suorum referebat et eosdem deputatos pro ultimaria declaratione ad tribunum Ostafi iterum Leopolim remisit, se quoque superventurum declarans.

Venerat ad Ostafi et ipse brevi Chmilnicius cum Tohay Bego et sołtano Gałga, ac multis tribunis suis, auratas clavas, lapidibus preciosis intertextas, portantibus, qui ablegatos leopolienses per porrectionem dexterae salutabant; deinde mensis assederunt: priorem locum habebant Scythae, cosaci posteriorem. Exponebat Chmielnicius causam adventus leopoliensium Tohay Bego et Soltano Gałga, qui omnia ad ipsummet referebant Chmielnicium, quamquam Tohay Begus pro suis multis militibus peremptis et specialiter pro occiso sororino suo torvo oculo ablegatos intuebatur et inter senticosa verba excidium et mortem minabatur. Post varios discursus et tractatus eo res devenit, ut civitas honorarium aes unicuique militi unum florenum persolveret tam parata peeunia, quam mercibus reperibilibus, ad quarum recognitionem una cum deputatis venit in civitatem Petrus Głowacki tribunus cum Pyri-aga tartaro et cum aliis aliquot Scytbis. qui firme duabus septimanis in civitate habitabant, donec componeretur et summa et merces juxta taxam acceptaretur. Extradebantur itaque et devehebautur ad castra aurea et argentea sacra /148/ ex consensu cleri, profanae ex consensu et mandato secularium suppellectiles, vasa; offerebantur mercimonia juxta taxam, pro arbitrio positam, et praecipue pannus, cujus aestimator accuratus fuit ipsemet Tohay-Begus, valorem et materiam considerans, modo placabili, nunc corrugata fronte, acriter et leniter nostros aspiciens. Soluta itaque a Leopoliensibus 700,000 florenorum polonicalium (qui multo minori proetio monetae, pro illo tempore computabantur) juxta taxam mercium et pecuniae signatae summa numero militum, prout jactitabant, correspondens, non computatis potibus: hydromellis, vini, cremati, panis dulciorumque, quae hostium ira lenire solent, edulis. Ex pannicidio unius civis, Ioannis Rorayski, aestimabatur pannus florenis 40,590, qui nec successoribus soluti, ut elicitur ex decreto regio, in actis consularibus Sabbatho post festum S. Francisci proximo anno 1688 oblato.

Inter hos pacis condictae tractatus non cessabant impetitiones continuae, tam ad vallum civile, quam ad arcem superiorem; habitabatur pro illo tempore arx illa eratque ad instar fortalitii idonei ad quosvis hostium retundendos impetus sufficiens, et ad praesens multos cosacorum insultus ac tartarorum eggregie rejecerat, donec post abscessum (malo consilio) die 14 octobris burgrabii, deinde sequenti die tribuni Rybinscii cum peclitibus, fraude et dolo plebis schysmaticae in manus hostium veniret; obturaverant incendiaria foramina tormentorum aliquoties schysmatici tacite, adhuc praesidio manente, quod iterum, post abitum praesidiorum fecerunt. Excetrae villanae multas technas in ruinam munitionis agebant, plebs tamen Polona ex iis, qui remanserant animosiores, per triduum lapidibus, ex sublimo projectis, turmas Tartarorum ac cosacorum, in sublime pedibus, manibus eluctantium arcebant. Etiam mulieres, cum ferventibus fritillis, sorbillis (ab antiquioribus audivi) ascendentes per scalas, deterruerant, adusseraot, donec scbysmatici maesones, condictamine inito (quod una sit eorum fides, eadem sacra curn cosacis, ideo ab iis securitas certa) ingressum in arcem subdole hostibus monstrarent et catolicos et se ipsos perderent, nescientes, quod quae scelere pa-/149/trata est et parta, scelere rumpetur fides. Et ita primus invasor (ut ex traditione accepi) pro cosaco putatus Scytha fuit, qui districto acinace obvios nostros, pro timore pallentes, obtruncabat. et ipse, securi a tergo in caput percussus, cecidit suae crudelitatis digna victima; convolantibus tamen tartaris et cosacis ad monstratum ingressum, fit caedes ingens obssessorum, cadebant pariter schysmatici ac catholici; non quemquam eadem sacra ac ritus seu diversitas sexus a morte exemit. Matres cum liberis, uxores cum maritis suis mactabantur, aliis metu stupentibus ad vulnera aliorum et in eadem ex nunc succedentibus. Miserae matres infantes suos intra reduvias rupis, quae ibi crassa exurgit, ac rudeata loca occultabant, ipsae miserabili caede periturae; sed se ipsi infantuli, nescientes tacere, fletu prodebant, et ideo cuspidibus mucronum transfigiebantur, iu oculis matrum frameis proscindebantur; 1,000 capita in arce illa (praeter infantes) cecidisse, acta consularia docent, ita, ut sanguis ex monte illo abunde alvei instar deorsura fluxerit.

Tandem die 23 Octobris, numerato honorario (ut dicebat) aere, cum captivis Polonis, quorum millia multa et cosaci et scythae habebant, recessit a vallis civilibus soltanus Gałga Camenecum versus cum suis, Tochay Begus verum versus Zamoscium. 24 die Octobris et ipse Bogdanus Chmieniczenko, praetenso banno suo, castra movit itidem Zamoscium versus; prius tamen, quasi valedicendo civitati, vibrata tormenta vicies quater in eam explodi mandavit, quae tamen grandibus globis nibil civitati nocuerunt, terrorem tamen auxerunt. 28 Octobris reliqnus cosacorum exercitus, itidem Zamoscium versus signa praeferebat, ut tamen nihil intactum relinquerent, aedificia suburbii, quae ignis non attigerat, die nocteque comburrebant, donec ipscmet Cbmielnicius protestatus fuerit coram cosacis suis et delegatis civitatis palam, quod ausus hic incendiarius contra conventa pacta curn Leopoliensibus, non ex ipsius voluntate et mandato, sed ex sola insolentia cosacorum processerit; ideo ex assensu suorum tribunorum (assawułòw et watamanòw officiales exercitus vocabulis his, dicebatur, destinavit), non procul enim a civitate recesserat, /150/ pro coercenda hac malitia, Zachariam Chmielniczenko, patruelem suum, pro arrliabone securitatis cum aliis militiae praefectis, ad aliquot dies civitati reliquit et postea, feria secunda, quae fuerat 26 Octobris, cum tormentis totoque exercilu ulterius Zamoscium versus tetendit.

Statim in crastino, quod fuerat dies 27 Octobris, publicas gratias in ecclesia archicathedrali civitas tota pro sui libertate exolvit. 3 die Novembris in praetorio devotionem solemnem consules innovarunt, quod locum illum, tanquam sedem consilii benedixerit altissimus; etiam die 4 Novembris in ecclesia patruum conventualium iterum gratiarum actio, cum sacrificio solenni et concione hymnoque ambrosiano instittita fuit. Coniicio ex actis, quod dum populus ex vallo contra hostes decertabat, votum hoc fecerit, cur vero in hoc et non alia ecclesia? non exprimitur.

Praestilit se gratam civitas iis omnibus qui magnanimitate sua illam servarunt. Et inter hos speciali fortitudinis gloria enituit Nicolaus Josephoficz, apotecarius in re armamentaria, egregie cosacos reprimens et multos perimens, ita, ut post fata ipsius, conjunx vidua, Catharina Faierbachowna, ab omnibus et singulis contributionibus, exactionibus, collectis et aliisque nomine appellandis datiis, per ordines civitatis in quocunque casu instituendis, usque ad mortem laudo publico eximeretur et in numerum sed album duodecem viduarum, vigore decretorum serenissimorum regum Poloniae, inscriberetur, ut patet in actis consularibus feria secunda post festum S. Ioannis Babtistae proxima, anno 1651.

Non ita tamen libera fuerat civitas ab obsidione, ut integra pace gauderet, circumcirca enim turmae cosacorum cursitabant, tartarorum vellites errabant passim, rapiebant, trucidabant, captivabant quoscunque reperire poterant; et ita civitas ab extra lenta adhuc obsidione tenebatur inclusa. Intra vero civitatem male suada fames affligebat summopere inclusos municipes et convenas, ob acrem inediam ad edenda cruda obsonia compulsos. Videre erat sub protectis subolaminibus lapideis et templis passim jacentes ditioris nu-/151/per fortunae viros et mulieres, quae, amissis sive per nostros recedentes milites, sive per hostes, sive per incendium fortunis, opibus et domibus, miserrime vitam finiebant, macilento stomacho incondita fercula e corporibus felium et canium edebant, super sua calamitate lachrymis oborti, quaerulabantur palam, infirmabantur continuo, moriebantur promiscue; multaque infirmitate hominum et coeliaco morbo et lienteria quoque squallebat Leopolis, cadaveribus hinc inde sparsis foetebat adeo, ut expurgari magnum in caemeterio nostrae ecclesiae sepulchrum, corporibus repletum, ob periculum contagionis omnino debuerit, quod ut manuscripta P. P. Soc. Jesu collegii nostri Leopoliensis testatur, 7000 cadaverum habebat intra 3 menses conditorum.

Haec ex actis consulum ac descriptione praetactae obsidionis, aliqua ex antiquiorum relationibus fide dignis collecta, sucointe descripsi, quia Kochovius in descriptione oppugnationis Leopolis non omnia expressit. Patet tamen legentibus quantum sanguinis, quantum fortunarum Leopolis, ab omnibus deserta, devastata expendit, quantam vim hostium sustinuit, quara proficua in illo discrimine fatali reipublicae totique regno exstitit! Quam vero et quantam pro tantis laboribus et meritis suis gratitudinem recepit, non ignorant illi, qui continuata incommoda, oppresiones, angarias, fastumque nobilitatis, omnia jura confundentis, sustinere cum detrimento sui coguntur patiunturque.

Et cum Leopolis, una cum salute totius reipublicae periclitatur, nemo pro auxilio ferendo, unusquisque magnatum ac nobilium ad imaginariam illara liberae vocis praerogativam pro novi regis electione festinabat; interim praedatoria scytharum agraina, cosacorum latrocinantium turmae, impune per populosas Russiae ditiones, etiam ultra Vistulam grassabantur et depopulabantur oppida igne et ferro, expilabant relictam arbitrio suo electorum regis familiam ac suppellectilem.

Electus quidem rex Casimirus, frater Vladislai nuper functi, in cujus venerationem Chmielnicius obsidionem Zamoscii, sibi ar-/152/duam, suis multis fatalem, se solvere jactitabat, ac in Decembri, explosis militari more tormentis, Kioviam per nives ac frigora securus festinavit. Hanc ingressus est cum legato regis electi Casimiri jacobo Smiarovio. More victoris vehebatur equo generoso, adequitabunt tribuni vestibus praeciosis splendentes, circum lata: signa Polona, clavae, ancilia. Prodiere obviam etiam popones, studiosi scholarum, orationes panegyricas victoriae meditantes. Plebs, late effusa, insolite spectaculo gaudebat, aplaudebat, ovabat, assertorem et vindicem religionis suae advenisse clamitabat.




1649.


Cosaci, associati hano Crimensi Islan-Girejo, ultra 100,000 militarium suorum censenti, magnum exercitum oppugnandae Russiae et toti regno parem, videlicet 300,000 bellatorum denuo trahebant. Currebant etenim passim sub signa illorum validiores agrestes Rutheni; prostabant exinanita viris oppida, carebant mappalia petronibus, rura agricolis, artificia operariis, municipia, praeter sexum muliebrem, habitatoribus, vix quemquam imbellis, aut effecta aetas aut infirmitas ratioque domi suae Russiae a bello retinuit. Tantae multitudini 300,000 et ultra exertitus Polonus (novem re ipsa), ad famam duodecem millium numerum complens, sese ad oppidum Zbarazium, vulgo Zbaraz, opposuit, majori tamen audacia quam fortuna, etenim a superabundaute illa colluvie circumdatus obsidionem longam fortisime sustinuit. Jam omne alimentum defecerat. equina caro, fume indurata, ex equis quos carnosiores inopia pabnli non nuli sponte mactarunt, etiam primoribus, sine aromate praestantissimum obsonium erat, peditibus ac aliis minoris nota viris canes felesque et alia, quae etiam abominatur ipsa natura pro dapibus; lora et corriaca curruum, velamina lebetibus ad ignem in aquis emollita, minutatim scissa, pro praestanti ferculo; aqua cadaveribus, tum sordibus castrorum infecta, vermibus scatebat, libenter tamen etiam a praestantisimis bibebatur; liquores, juvandae utcunque sanitati proficui, in imensum primo praetium aucti, deinde poenitus defecerant. Ag-/153/grestium imbecilium tufma, 6000 numero computata, sexusque proraiscuus, dum ob inediam summam dimissionem e castris et oppido omnino poscunt et aegre obtinunt, vix e castris pedem efferunt, ab accurentibus Scythis mactantur semiviva cadavera; jam et pyrius pulvis deerat, libratores mutilati aut enecti fame; bostes e 70 inagnis tormentis sine interstitio ad castra fulminabant, globi ad instar grandinis magni cadebant, mactabant passim, semper terrebant; proditores ad hostes, etiam urgenti inedia, transfugiebant saepe; inter praefectos militiae vetus heroicarum mentium tinea diffidentia et simultates intercesserant et ita qui ultra humanas vires hominibus restiterant, necessitati et fato succumbebant. Nihilominus prodigio affine fuit: 12,000 Polonorum, juxta oppinionem computata, vulneribus, strage, inedia, aëris et aquarum, ultra modum exundantium, injuriis vexata, 300,000 ferocissimi exercitus iras et irapetus sustinere potuisse, 20 assultus hostium generales fuere, 16 proelio equestri decertatum, contractio valli quater ad minorem circumferentiam reducta, 75 eruptiones et prosperae, et (ut martis ambigua alea est) inprosperae fuere, reliquos heroicos actus scire invisa heroicis actibus invidia, sive oblivio, sive seribentium neglectus, non permisit. Constiterat rex, coronatus recenter, suis in obsidione laborantibus opem ferens, cum exercitu ad Zborovum et statim ab occurrentibus Scythis et cosaccis, cruenta Martis praeludia cepere; primo quidem, infausta nostris alea, deinde feliciori, eo tandem fine, ut saevi belli sanguinea tempestas, pacis, quamquam non diu duraturae inter hanum Crimensem, Chmielnicium impium (qui regem supplex die 19 mensis Augusti in castris deprecatus est), sopiretur, et conditionibus praescriptis ab untrinque discederetur, obsidium ad Zbaraź solveretur; Scytha in partes suas retroabiret, fortitudinis Polonae et testis et aequus laudator, usurpato passira dicterio: Ad Zbarazium ab uno Polono decem Scythae jugari, ad Zborovum e contra ab uno Scytha decem Polonos propelli. Ad Zborovum etenim non bene sese res Polonae habebant, et nisi a societate cosacorum retraheretur hanus cum Tartaris, magnum discrimen exercitus ille, ob pusilani-/154/mitatem et praecipitem vexillorum ex conflictu regressum subire cogebatur. Et quia hoc sine donariis et compensatione retenti honorarii expediri non poterat, Leopolis nostra media capfandae amicitiae suppeditare adacta est, dum praeciosas merces, 30,000 taxatas, et mandato regis et voluntate senatus iterum extradere debebat.

E contra fortitudo exercitus ad Zbarazium apud suos meritam gratitudinem non invenit: quaerulabatur enim palam exercitus ille, quod longa fame ac vulneribus enecatus, nullum commeatus nec micam panis sibi submissam a rege, nec currus seu saltem vehicula parva, quae a Zborovio pro aegris corpore et scminecibus per vnlnera socciis facile submitti poterant, impetravit; ideo macillenti illi milites, viventium seu emorientium simulacra, armorum fascos super humeros suos deferre pede vacillianti debebant; haeroes mutos, in tot cruentis praeliis tot palmas et laureas promeritos, aegritudine seu vulneribus lecte affixos, in oppido illo famelico sine ulla provisione linquere cum lachrymis adigebantur.

Confecto bello, Casimirus rex Glinianos primo, deinde Leopolim venit, hospes gratissimus et lauream et oleam pacis ferens, magno urbis applausu, eleganti oratione Martini Anczowski consulis medici exceptus. Hic fessam valetudinem brevi respirio solabatur.

Rex Leopoli commoratus, civitati (quae multas merces variorum, praecipue Pbillipi Duci, ad 130,000 taxatas, pro retrahendis a societate Chmielnicii Scythis, ex sequestro officii sui ex regis et senatus mandato extradiderat) diploma regium dedit, quod pro eo nemine causam dicere obligaretur, ipseque rex ac senatus in quovis foro ac judicio protectione sua suffragari, ac libertatem civitati a quavis impetitione ellargiri pollicitus. Scripto suo promissa firmavit, ut patet ex ingrossatione ad acta consularia feria 4 post dominicam Oculi, anno 1650. Nihilominus tamen contrarium in judiciis ejusdem regis latum decretum in anno 1652 et thesaurus reipublicae, ad quem directa erat solatio, damnura passis nihil solvit, nibilque egenti et suppliciter clementiam petenti civitati, ad haec tempora praestitum indulserat, et res omnes, summas, merces, tam /155/ indigenarum, quam aligenarum, jure caduco ad fiscum regium spectantes, pro fortificatioues civitatis vallorum, turrium, moeniorum reparatione, privilegio suo, dato Leopoli 8 Septembris anno, quo ingrossatum ad acta capitularia feria 2 ante festurn S. Scholasticae, anno 1062; sed et hoc opportunum subsidium, surreptum avara potentia capitanei nostro tempore. Cum reparata per medicos Leopolienses sanitate, rex Leopoli iter appararet, habitum germanicum, quo a teneris utebatur, deposuit et polonum induit. Iucundum hoc erat aspectu tam Polonis, quam nostrae civitati.




1650.


Kisielus, Kiioviae palatinus, porrexit cum reinducenda iu possessionem nobilitate, ex vi pactorum a rege et republica ordinatus, ad Chmielnicium, ab illo divertit Kiioviam; sequuntur ejecti exules, reinducuntur ficte in possessionem, imperatur subditis obedientia; sed brevi plebs insolens recalcitravit et quasi (ut ajebant) exosam et duram dominationem ferre non possent, caedes iterum dominorum suorum, Hołubio, viro nobili et strenuo, crudeliter interempto, inchoavit.

Linquebant domos, haereditates, opima villarum pomoeria domini naturales et, congregati in agmen, Kijoviam conservandae vitae studio venerunt. Sed nec ibi illis tuta salus. Statio in urbe non permissa, extra consistere debuerunt, nec panis nec foenum ex propriis ditionibus exportari permissum, praetium victualium supra modum (quo ad Polonos tantum) actum, ut citius inedia, penuria, defectu pecuniae impellente, e loco illo recedere compellerentur. Laboravit quidem ipse Kisielius, palatinus Kijoviae, hinc inde, mutuo pro pace servanda, sed et ille variis injuriis ac machinationibus exagitatur. Chmielnicio, quasi communium sacrorum proditor, palam et privatim exosus, primo urbe illa, sub specie mutandi aeris (acutissimis enim doloribus podagrae vexabatur) migravit, deinde Ukraina decessit.

Potocius et Kalinovius duces exercitus, quamvis Chmielnicius multa largitione de retinentibus iisdem laborabat, a tartaris, vigore Zboroviensium pactorura Poloniae carisque penatibus restituli sunt. /156/




1651.


Rebelles cosaci publicam expeditionem contra Polonos indixerunt, bellumque recens, pactis Zboroviensibus sopitum, foedifrago ausu innovarunt, contra hos Kalinovius, e tartarica captivitate nuper redux, cum aliquot cohortibus praemissus, Neczajum tribunum cecidit, aliquot propugnacula cosacorum cum ralidis praesidiis summa fortitudine expugnavit, sed brevi, adveniente in subsidium suis exercitu cosacorum ac scytharum, citis passibus, multitudini hostium impar, ad interiora patriae festinavit. Camenecum interim vim et oppugnationem cosacorum tribuno Dżedżały sustinere debuit. Deinde ipsius Chmielnicii impetum per aliquot dies toleravit, sed utrasque fortiter excussit et superavit die 19 Maii, Potocio arcis praefecto, Morowik et Niewierski urbis centurionibus.

Ingruentium periculorum provisu tertiis litteris evocari tota nobilitas in defensionem regni a rege debebat ad Veterem Constantinoviam. Ad Socalum itaque rex cum exercitu, ultra 40,000 numerum complente, constiterat, ibique jubileum, a summo pontifice Innocentio X specialiter pro exercitum Polonum elargitum, devote celebravit.

Processerat rex cum exercitu ad Beresteczko, non ultra 60,000 bellatorum numerans. Et ecce hanus Crimensis, fidem et pacem juratam rumpens, cum 100,000 selectissimi equitatus, cosacis, quorum 200,000 selecti e plebe militis censa, junctus, in praecinctu stetit, pugnamque illico tanto ardore obtulit, ut in praeludio certaminis dimidio exercitus ad vesperam usquo a nostris decertari debuerit. Pulsi tamen fortiter scytbae, campo excesserunt, quos uno integro milliari Koniecpolius prosecutus (plurimis in trajectu paludis nocte inumbrante viam baerentibtis), ad sacietatcm cecidit suasque injurias ultus est.

Die festo SS. Petri et Pauli ab ipso diluculo diei magnis viribus ab utraque parte certatum est, ultra quatuor horas gradu pugnantium invicem collato, rege Casimiro fessis auxilia recentia submit-/157/tente, fluctuantibus generosam vivacibus oculis iram et metu ingruenti vindictam ostendente, ubique accurrente, disponente et, nisi retraheretur, omnino discrimen pugnae in persona sua subituro. Adfuit tamen pro auxilio Poloni exercitus misericordia domini exercituum. Dum enim reliquum Poloni equitatus robur in hostem demittitur, Scytharum agmina turbantur et paulo post loco cedant, quos et turmae cosacorum sequuntur, polono exercitu ob noctis imminentis tenebras dolosque fugientium et aggredientium improvide Scytharum in loco victoriae immobiliter etiam nocte tota persistente.

Radiis aurorae albescente coelo, in arenam martis eductae legiones de summa jam rei certaturae. Sed hanus Crimensis differre pugnam volebat, nisi a rege, morae impatiente, per nuntium ad conferendum manum provocaretur. Itaque clangentes tubae, clamor promiscuus, mortiferi machinarum fragores, signum pugnae dederunt. Concurritur jam hinc et inde fortiter, nostri milites rem strenue agunt, resonat horrendo fragore armorum aër; machinae per opacum pulverem fummumque flammas globosque fatales ructabant; concussa tot millium secum luctantium passibus tellus, sive cadentium corporibus pulsata, pulvere caliginoso praeliantes involverat.

Turbaverant jam multitudine sua cosaci et Scytharum arquites cum Nuradino alas exercitus; jam in laeva cornu Gracovensis et Sandomiriensis legiones periclitabantur, nisi illis Hieremias Wiszniowecius, animadverso discrimine, a legione sua, jam tum pugnante, vexillia aliquot submisisset, fluctuantes stetisset et ad victnriam magnum momentum adjecisset. Rege Casimiro per alas cohortium, toto certaminis tempore discurrente, verbis, studiis, severitate vultus ad fortia gerenda animante, et pericula maxima regalis pectoris objectu acceptante.

Taudem meridiem ante usque ad vesperum sustinentes pugnam cosaci ac Tartari vacillare ac nutare ceperunt. Et primi quidem Scythae, dum interruptos a nostris suorum ordines conspiciunt, fugam velociter arripiunt, quibus abscendentibus nec cosaci morantur: alii intra curraginem sese reeeperunt, alii cum Scythis, comite Chmiel-/158/nicio suo, fugerunt. Etiam pluvia, quae ultra solitum ad finem pugnae adeo violenta ceciderat, ut equos virosque involveret aquis, proelium caedesque cosacorum, quasi praestigiis illorum, dirimente. Caesi hostium ad 6,000, nostrorum non magna sed magnorum aliquot victorum jactura fuit; maxime tamen victoriam fuga tot hostium et tantorum millium nobilitavit et fecit mirabilem, regisque casus Casimiri, sub cujus equum globus pilae termentariae procidens, pedem, quo crus talo jungitur, violentia impetus concussit, tanta ardore laborabat pro victoria rex ille magnanimus, ut incolumitatem propriam postponeret, eximi dubiis proeliorum non peteretur, ne vincendi oportunitatem amitteret.

Jam equitatus cosacorum cum Scythis, perfidiae suorumque scelerum asseclis, meritas poenas etiam iu fuga, in qua madore vehementissimae pluviae (suis, ut passim putabantur, incantationibus causatae) deteuti, passim cedebantur, seu captivitatem apud tartaros nostrates, murzamque illorum Coelebi (qui carpendo agmini extremo missus erat) subibant. Peditatus vero, ductore suo Dżedżały in curragine sua clausus, rem fortiter, etiam per desperationem victoriae agere volebat; intra noctem, eggesto vallo, curribus, terra infertis et superne locatis, hinc inde, loculamentis tormentorum inditis per belli stationes muniverant; alluebat utrumque latus fluvius Plesna, Styro immissus, admodum lutulentus, paludes pro moenibus erant, lutum pro vallo. Sic muniti, ad improperium victoris exercitus in adversis laetitiam fingebant: sub diluculum quovis die clamore et praecentoriarum tibiatum coucentu, auribus nostrorum obstreperant, donec cantus illos tormenta interrumperent et ferales multis facerent. Deprecabantur tamen apud regem senatumque veniam supplicitur illorumque legati, quidquid elaborata simulatione comminisci poterant, non omisere: flebant, jurabant indiguos se misericordia, morte dignissimos coram rege senatuque asseverabant, alli lacinias conopei regii, dum illorum legatus suppliciter peroraret, osculabantur, risumque movebant lacrymantes; sed dum ejurare patrocinium Scytharum, hostilitatem ponere, ad obsequium redire, arma ad pedes victoris /159/ abjicere jubentur, regressum ad suos, ut imperata referrent, legati petierunt et obtinueruut, sed non redierunt. Manifesta contumacia suadente, fortius a regio exercitu comprimi debebant, dumque se in dies operibus stringi advertunt, spem redituri subsidii ammitunt, fugam subdole meditantur. Et primo quidem equitatus, qui se a proelio nupero subduxerat, quasi ad confligendum cum nostris progressus, duce Bohuno, astute sed turpiter fugit. Peditatus, a suis inopinate desertus, in similem fugam labitur, insequitur, quamquam sero miles polonus saevit acriter, praeter eos, quos lacunae absorpserant, ad 22,000 praeventos caedit. Imminebat fugientibus trajectus paludis, profundo limo immeabilis, cujus voragine plurimi absorpti etsi lutulentam abyssum jam curribus, jam suppellectili castrensi, armis, vestibus, etiam cadaveribus suorum planare contendebant; jacebant per campos passim corpora expirantium, repleta cadeveribus palustria sylvaeque, et tamen deditionem facere recusabant, quinimo ferrum nostrorum qua verbis acerbis, qua minis laedentibus, provocabant. Accendebant in milite justissimam iracundiam reperti in castris illorum semineces poloni, manuum pedumque summitatibus detruncati, alii in morem pecudum excoriati, alii verubus ad lentem ignem assati, alii extractione viscerum exanimes, multi horrenda carnificina recenter absumpti. Ideo miserando spectaculo efferatus victor, jure talioni super victos saevire impune sibi arbitrabatur,

Repertae in castris ultra 60 tormenta, machinae diversi modi, licet plurimas in voraginem paludis obturandam praecipitarunt. Gladius, Chmielnicio a Byzantino patriarcha, quasi cum benedictione praemissus, vexilla duo, a Vladislao et Casimiro recenter in autoramentum fidei data, litterae externorum principum, etiam commentarii, quid in commitiis etiam secreto regis cubiculo actum dictumque erat, enarrantes.

Post hanc victoriam dum intolerans laboris nobilitas domuitionem a rege, qua publice per legatos, qua privatim postulat, licet quidem prosequi victoriam ex re fuerit et rex praeterlabi opportunam sedandae rebellionis occasionem summopere doleret, cessit ta-/160/men postulantium importunis praecibus, ipseque paulo post a Cremenecia Leopolim nostram venit, sed infirmus ultra solitum, etenim in castris laboravit: dies in continuis negotiis. disceptationibus, consiliis peragebat, noctes in lustrationibus vigiliarum, quas caballo, albicantibus maculis omnibus noto, circumire ipse in persona solitus erat, quinimo dum ad obsessam curraginem invetitum soporem, quem nec tribuni, nec imperatae sub mortis poenae stationes excutere poterant, passim solveretur miles, ille, ut equum ascendit, ita eidem usque ad diluculum tota nocte insedit. Ideo curis fractus, doloribus laboravit, quibus pertinacissima febris accessit.

Apparabat Leopolis nostra exquisitissimam triumphi pompam, cui detraxit sequior regis valetudo, ob quam ex arce Brodensi celeriter et inopinate devectus, solennem ingressum intermisit; subito vocati Leopolienses medici obstupuere, ubi incisa vena pigra praeusti sunguinis stillicidia dedit. Singulari tamen Dei beneficio et sedula medicorum Leopoliensium curatione brevi cum stupore multorum convaluit et Lublinum properavit.

Exercitus vero Polonus, 31,000 numero computatus, cum ducibus suis, juxta regis mandatum Kijoviam tetendit. Sed ad eam Lithuani priores venerunt, quam, juramento in nomen regis Casimiri obstrictam, casus sive insolentia militaris, sive, ut urbis magistratus referebat, institoris cujuspiam negligentia, duplici incendio penitus absumpsit, exercitu polono ad Pawołociam pro respirio subsistente. Et hic grave vulnus Polonia accepit ex morte Hyeremiae ducis Wiszniovecensis, terrarum Russiae palatini. Immaturae mortis causam melonum censabatur, ex quo stomachi languore, deinde febri ardentissima correptus, in oculis totius exercitus cum lachrymis et summo omnium moerore ad Pawołociam extinguitur.

Iunxit se brevi Polono Lithuanorum exercitus, illeque in partibus suis cosacorum victor, oppida rebellium summa vi capta, alia flammis succensa, alia excisa, ferro cosacos ad pacem sincere petendam, Chmielnicium ad pacta ineunda inclinarunt, quae labore Kisielii, palatini Kijowiae, hinc inde condicta, conclusa juxta pacificationis /161/ contenta, sed brevi denuo a cosacis rumpenda. Venerat ad castra polona et ipsemet Chmielnicius, ac in pretorio generalem cum ducibus exercitus more suo demisse salutavit, simulquo veniam transactorum praecatus, facile obtinuit pactiones suas, sponte subscripsit ac juramento firmavit, ac ideo ad mensam generalis Potocii discubuit cum suis, ac suaviter donec sobrius, ebrius inepte epulatus est.

Eodem anno Nicolaus Potocki, exercituum regni generalis, brevi humanis exemptus est, cui ad summum militiae imperium campidux Kalinowski fataliter successit.




1652.


Tumultuabatur iterum plebs trans Borysthenem et odia vetera, exulceratosque magis quietis et pacis condictae spatio animos resumebat auctore Buhajo, cum Chmielnicius, quasi respiraret, in nova facinora vires resumpturus. Iam ipsius litterae, ad hanum Crimensem raissae, in Valachia interceptae (quamqum illas confictas esse a Kalinovio mentiebatur) apertam perfidiam ostenderant; jam trans Borysthenem cohortes polonae a cosacis invasae, jam et cosaci, ratione tumultus exorientis, per delegatos e polonis et cosacis puniti, jam ad motus comprimendos pars exercitus 3,000 complens cum Andrea Potoccio in Zaporoże expedita; sed frustranei conatus erant, ubivis jam latissimae Ukrainae tractu arma in polonos sonabant, tympana rebelles pulsabaut.

Quocirca Kalinovius ad Batoviam, haud procul Hyppani, castris in vastitatem campi deductis, quod nocumento erat (fuere 6000 equitatus, 3000 peditum) infeliciter consedit; pauco nimium coque diviso exercitu, nec juxta consilia tribunorum in unum collecto, nec illis 3,000, quorum supra memini, ad corpus revocatish, nec debita futuri discriminis cireumspectione praehabita. Suadebant veterani retrocessionem, peditatu relicto pro valli et castrorum defensione, sed Kalinovius probrum sibi loco cedere et bostium solatium reputans, spreverat consilia tuta, fortia et periculosa, viribus impar, quasi pro /162/ gloria gentis urgente pro mortem fato praeeligens; prohibere nulla ratio periturun potest.

Eodem tractu Timotheus, filius Chmielnicii, cum Nuradino sultano, proxeneta suo primoque paranympho, in Valachiam pro nuptiis cum filia dynastae Valachiae Basilii Lupi iter apparabat. Aderant scytharum praetoriana agmina, utpofe ad nuptias invitatorum selectiora. Polonus exercitus in via obstare corrivalibus illis videbatur, nec ad ancipitas Chmielnicii patris cautiones loco cedere volebat. Subito itaque eoque improviso accursu simul invasus simulque et oppugnatus erat. Et dum in campo strenue satis cum Tartaris pugnatur, ad castra, a tergo invadenda obliquo flexu, cosacos Thymotheus cum antesignano Zołotarenko circumducebat, quae sine mora, summa vi invasit. Restitit fortissime cum peditatu suo Przyjemscius, et dum rem strenue agit, militesque totis viribus ad vallum pugnant, sive ab igne incustodite habito, sive dolo hostium supposito, flamma vorax foenum (quod multum nimis in pabulum equorum erat) corripuit, exoritur atrox incendium, quo casae militares exarsere, subito densissima fumi calligo et oculos et defensiouem confundebat, pugnantibus jam flamma, serpens humi, tutum recessum in castra pro subsidio negabat; instabat hostis confusis inceudiario casu ordinibns, fumo ac terra caligine ad duplicatum terrorem circumfusis. Jam et Kalinovius, dum et ducis et militis magnanimi vices adimplet, in pugna saucius, multique ad portam castrorum obtuncati Poloni; cosaci jam vallum castrorum, cortinasque munitionis, non ad numerum defensorum extentas, superarunt; itaque re perdita, Kalinovius, ne iterum se capi permitterot, mori fortiter praeeligit et se in medios hostes iniicit, ac, desperata salute pugnans, ignotus interimitur. Amisso jara duce fit caedes exercitus ingens, cum fortisimi quique, se ultro generosa audacia periculis offerent, dimicarent etiam per desperationem fortissime, ut gloriosa morte crudelitatem hostium, toties in aliis exercitam, non inulti praevenirent et heroice evitarent. Multi tamen astuto beneficio victorum aut sadetate sanguinis a caede illa erepti, verius, ut atrocius perirent servati. Brevi enim Zołota-/163/renko cum Wisoczano tribuno, Nuradiuum scythasque precibus conveniunt, quinimo praetio, a capite uniuscujusque Poloni constituto, inducunt, ut omnes captivi in publico pro exhilarandis animis scytharum et cosacorum mactarentur. Atrox et illicitum, utpote in dedititios et vinctos postulatum, quamquam barbari diu aversati erant, non sanguine, sed majori pecuniae pro redemptis captivis, ut mos ipsis, inhiantes; corruptus tamen flagitiosa largitione Nuradinus, saevis petitis consensit.

Praefigitur ergo dies mortis innocentinm, invitantur vicini, complent loca mappalium incolae, arca campi tota horrendum visu theatrum panditur; ducuntur miseri nec resistentes, nec ignari supplicii, vincti, omnes inermes, nudata corpora ad quosvis ictus parata ferentes; turba lachrymabilis, ultra 5000 e nobilibus aeque ac castrensi faraulitio numerata. Peditatus enim, cum suis ducibus in castris oppresus, fortiter et laudabiliter morte occubuit. Stetere in armis, non frameis solum sed quovis mnrtis instrumento accincti contra vinctos inermes lanistae, crudelissimi hominum Nohaici Scythae, a cosacis operi huic perficiendo idonec electi: Atque sic agmen illud nobile et liberum, jus dominii retinens, a servis suis saevitiem invcnit, internecionem toleravit.

Triduo deinde integro investigabantur adhuc, si qui inter manipulos scytharum seu cosacorum beneficio capientium commiserati seu spe majoris praemii, luerent. Poloni reperti mactabantur similiter a sicariis. Praeter alios tamen debebat vitae beneficium tartaris Christophorus Grodzicki, germanicae legionis tribunus, servator nostrae civitatis, pro scytha habitus. quod illi, e tormento pulvis evaporans, vultum fuscaverat; alias, more suo pellibus hirsutis vestitos, procurata vultibus nigridine decoris a densiori hyosciami fumo, quem intra sua guttura perpetuo attrahunt, manipulis suis insemere scythae, alios, detonsa lanugine oris, sub ementito sexu muliebri miserescentes barbari lanienae tantae exemerunt.

Post caedem hanc cum opportune possent excurrere in vacuas defensore protunc provincias Russiae nostrae scythae, tamen in Tau-/164/ricam maturarunt, forte contagium vicinum metuendo, jam enim, qua late patet, Poloniam pervagata pestis, Ukrainam corripuerat.

Rex Stanislaum Potocium Podoliae ac Lanckoronium Braclaviac palatinos Leopolim vevsus direxit, qui praemissis consiliis, rebusque, quantum in arcto licuit, provisis, unus ad Gliniany, alter ad Stremielcum cum paucis vexillis constitere, accedentibus a Borysthene cohortibus (quae jam insidias obsidentis ubivis itinera ripasque fluminum trajectumque Borysthenis plebis superaverunt) sese juncturi.

Ad comitia legati cosacorum venerant, cladem Batovianam in temeritatem Tymothaei, ad meditatas in Valachia, nuptias pergentis et exercitum polonum in via pro offendiculo habentis, reiiciebant, addebantque patris Bogdani horum omnium ignorantiam (quamquam omnium author erat), filii increpationes, captivorum polonorum honestam et munificam dimissionem et alias technas excusationum pro more suo obtestationibus miscentes. Interim Chmielniczenko cum exercitu ad Winniciam subsistebat, Valachicarum nuptiarum successum et offensae Polonorum molimina exploraturus. Obsederat postea Camenecum, quamquam pestis rabie evacuatum viris qui defenderent, impio pacto Turcis appromissum, expagnare tamen non potuit, quinimo multis suorum amissis, infecto pestilentia exercitu, dura catervatim in dies cadebant, et reliqui infici lue pestifera timebant, spe evacuata, turpius recessit quam accessit, oppidaque Ucrainae lue cosacorum suorum implevit, ut plures, vindice Deo, perirent, quos tam cito perdere justitiae gladius nou poterat.

Remissi et legati cosacorum Varsavia, suspensa declaratione, negata enim magnis sceleribus semper fides, ne tamen desperarent cosaci regis clementiam, legatos eorum secuti sunt delegati regis ad tractandum de pace, irrito tamen conatu, jam enim inflatum Moschorum auxiliis Chmielnicium inclinare ad mitiora non poterant, ideo retrocedere debuerunt.




1653.


In junio venerat rex Casimirus Leopolim: de bello cosatico deliberabat; militibus stipendiorum aes cum consilio commissariorum /165/ reipublicae providebat, ac Moldaviae regulum Stefanum, fusis cosacis ac Valachis, Soczavam. in qua nurus Chmielnicii, uxor Tymothaci, cum opibus et thesauris latitabat, oppugnantem, 4,000 militum, duce Kondracki, submissis juvabat.

Campidux Potocius, Podoliae palatinus, levioris armaturae cohortes in Ukrainam, aliquo cosacorum dissidio agitatam, direxit. Regimen exercitus, ad 30,000 ascendentis, Stephanus Czarnecki, castrorom metator, habebat. Et faciebat nostris primo fortuna prosperos eventus, oppida etenim: Jalmbiec, Lipowiec, Pohrebyszcza et alia multa capta ac excisa. Monastyryszcza oppidum non temnendae munitionis fortiter oppugnatum etiam sepimentis rescissis fere captum, ne in manus nostrorum veniret, casus Czarnecii impedimento fuit; dum enim inter stridentia arma volantesque globus distribuendo imperia discurrit, e tubo rotulato per utramque genam a cosaccis obsessis glande ferrea laelhaliter vulneratus adeo, ut tota palati concava superficies, violentia ictus una cum sanguine concussa, exciderit, sauguisque respirium intercluderet. Hoc ducis casu inopinato consteruatus miles, oppugnationem deserere, ab oppido, jam fere capto, quiuimo tota Ukraina brevi excessere, quasi unius vulnere cuncti dejicerentur praecipiti, recessus Bohnno instante compulsus est.

Subsistente Leopoli rege, venit legatus Moscorum in comitatu militum 300 equitum, pro cosacis intercedendo. Primis Septembris rex Leopoli exercitus a Gliniany in Ukrainam movit. Scythae interim cosacis juncti in Lithuaniam excurrunt, multos, insperata irruptione in Tauricam deduxerunt.

Interim a nostris Polonis, junctis coligatorum Moldavorum copiis, duce Kondracki, Soczavae obsidio continuabatur, eo arctius instantibus, quo atrociori casu Tymothaei perculsa erat. Discumbebat ille cum sociis intra conopeum, ad quod utpote celsius librator hungarus machinam tormenti direxit, e qua pila ferrea, rotam currus diffingens, bino axis fragmento ad elisionem cerebri caput ac pedem Tymothaei contudit et subito exanimavit. Per sex dies et uxor et cosaci abditum cadavor mortemque. Tymothaei caelabant, /166/ dum ultra coelare non poterant, mortuum publicarunt. Uxor tamen illius et planctu et suspiriis, etiam utero praegnanti, quem ex Tymothaco portabat, cum potioribus cosacorum stationes ingressa, ad se defendendam urbemque animabat obsessos efficaeiter. In nomen tamen regis Casimiri conditionibus praescriptis, fidelitate polonis, amicitia Moldavis jurata, die 9 Octobris urbs dedita, brevi et ipso victoriae hujus authore Condracio finiente vitam cum suspicione propinati ob invidiam et aemulationem veneni.

Ad Zwanecium rex cum exercitu consistens, post subitarios cum scythis concursus et velitationes continuas, cum hano, ultro ambiente, aequis conditionibus foedus pepigit, exercitus ad propria redigere e finibus; brevi et ipso hano Isłan Gereo e vivis excedente per propinatum (ut scythae credebant) a Chmielnicio in cremato venenum.




1654.


Moschovia subito et innocenter bellum indicens, cui ut praetextus praeiret defensio religionis Russiae et patrocinium Russorum oppressorum speciosa vocabula vulgabantur, ac ideo mandato Alexii Michajłowicz, Cari protunc Moschoviae, 40,000 armatorum, ducibus Srebrny et Chowański in Lituaniam ivere. Potior et multo major exercitus in Ukvainam, Antono et Buturlin ducibus, cum 150 tormentis majoribus descendit et Kijoviam sedem belli fixit. Accurrerat ad eundem Moschorum exercitum et Chmjelnicius, honorem introductionis hospitum exhibiturus. Et post salutationes mutuas, solleniter possessionem Ukrainae, quam nullo jure habebat, Moschoviae duci dc manu sua obtulit; castella, munitiones, armamentaria jurisdictioni Moschorum consignavit, praesidia eorum acceptavit; vice versa et ipse dux cosacorum generalissimus, a solo magno Moschoviae Caro dependens, renuntiatus est cum magno Moschorum et cosacorum applausu et immodica plebis laetitia.

Praccessit tamen in hosticum die 24 Octobris exercitus polonus, ultra 28,000 numerum complens, et aliquot oppida per deditionem /167/ cepit. Oppidum Bucza multo praessidio cosacorum et magis positione loci a natura minuitum, Comeneco Podoliae persimile, occupavit magna fortitudine et, talionem rependeus, excidit. Ad Braclaw, caput provinciae, signa Polona protenta ibique multis congressibus certatum in eum finem, ut cosaci, mersis amne machinis etiam ponte aquis Hyppanis submisso, dum urbs per nostros majori parte exusta, in fugam subitante abirent. Chmielniczenko interim Czehriniae, multis facinoribus et fraudibus in nos intentus, tacite per speciem valetudinis curandae delitescebat. Construxerat nuper, quasi pro victoria divis gratificaturus, ligneum majori mole pro fastu suo delubrum Czehryniae in eoque putidum Zołotarenko (novissime ad Szkłow oppidum a praesidiariis Lithuanorum caesum) corpus funeri mandare constituerat, illudque in eum finem in pergula templi illins locari mandavit.

Mirabile dictu, difficile ereditu ipsimet cosacci enarrare solebant: exsangue illud cadaver multos noctu dieque terrebat; audiebatur frequenter gemere, proquiritari, modo sese in urna provolvere, modo ex urna attollere, seu divino permissu, seu phantasmate aliquo operante, plerisque haec omnia, favore amicitiae erga defunctum subticcutibus, aliis dissimulantibus, aliis non credentibus, fictioni referentium seu illusioni cuipiam subscribentibus. Convenerant ad designatam sepulturae diem Moschorum et cosacorum focalibus braccisque suis induti potiores clerusque eorum pro tam solenni funere, quod notabili sumptu Chmielniczenko ipse, assertor (ut palam vocabant) Rossicae religionis comparaverat frequentior. Incipiunt piaculare sacrum cantu liturgico pro illo defuncto, et ecce mortuum cadaver, quasi vocibus clamorosis e somno correptum, operimentum mortuale disiicit, ex urua squallidas foetore manus attolit, ex quibus quasi recontis sanguinis magna copia guttatim stillare conspicitur ab omnibus; corripit hic spectantes primo admiratio, deinde cum ille, ut terrorem incuteret, clomorosa voce ter ingeminaret: Utykayte! subita et ingens trepidatio. Igitur magna festinatione onmes sese ex illo pastophorio, tam spirituales quam seculares et ipse /168/ Chmielniczenko, praesens suis sacris sumptibusque, proripiunt fugiuntque spectri emortui cruentas mauus vocemque funestam. Etiam druidae illi, qua possunt via turmatim ruunt. Interim sacrorum causa accensae faces et male custoditi per fugam, seu tractati candelarum ignes parietes et sarcophagum corripiunt et totum illud ligneum aedificium occupant, absumuntquc brevi tempore. Absumptae sunt et infclices illae, iu vita adhuc foco dignae, Zołotarenko exuviae, multique cum illis, ob coarctatum multitudine exitum, igne illo intericrunt et Chmielniczenko ipse, lymphato per terrorem animo, aegritudinem contraxisse credebatur. Quod ita evenisse et fama publica et consensus narrantium etiam Daniel Wychowski, cosacorum legatus, sexenio post Varsaviae praesens, oculatus protunc dictorum testis, comprobant.




1655.


Iunxerant sese excrcitui nostro ex vi societatis armorum scythae, et aliqua oppida in Ukraina dedita, multa per vim capta, multa igne succensa sunt. Demowka oppidum, loco munitum, ab ipsoque naturali domino Demetrio Wiszniowiecki duce, 400 nostrorum deperditis vindicias justas sumente, expugnatum, tribunis palo infixis, perfidiae poeuas luit. Humanium, haereditas domus Kalinoviae in confinio Ukrainae, aequo situ loci ac incolarum strenuitate cum scythis exercitata munitum, tentatum tantum erat et ob adventum cosacorum et moschorum pro liberatione ab obsidione violenta, interim desertum. 80.000 enim peditum Moschi, cosacis juncti,ducebant, 20000 scythae Kalmucenses praecipue equitatus. Contra hos exercitus noster ab Humanio processit instructa acie, campiduce Lanckoronio, castrorum metatore Czarnecio, praeeuntibus, ad subitariam pugnam paratus etiam tauricanis turmis tartarorum succiuctus. Primis diebus Januarii mensis equestri concursu grande proelium coepit nocte obscura; e 70 tormentis fulminabant Moschi adeo regulariter, ut non ordines modo militum nostrorum, sed personas quoque jaculatorum, ad fulgores ignis observatas per tenebras noctis, perimerint. Rupta tamen /169/ magno fortique conatu prima Moschorum acies ac fusus equitatus per illata signa nostrorum; jamque confusi et turbati, jam palantes in extrenus positi, sese subdere Polonis clamitabant, vitam et misericordiam poscentes. His clamoribus auditis, pronior ad parcendum, quam ulciscendum miles polonus, palam jussus, ferrum retrahit, ac importuna commiseratione fructum consumendae victoriae amisit. Moschi etenim, reassumpto animo, ordines suorura restituunt. ac sese, intra curraginem retractis agminibus, clanculum recipiunt, postea majori fervore arma reassumunt, quinimo expectantes deditionem polonos continuis ictibus bombardarum sternunt. Tartari vero, subsidiarii nostri, sub tempus proelii campo decesserant, nec quidquam sive favore cosacorum, sive sui conservatione ad victoriam cooperati sunt, rationem obtendentes, quod noctu pugnare insoliti, ad diurna proelia et se et equos caballosque suos pararent. Caesa tamen Moscorum ibidem circiter 10,000; tormenta 30, 8 signa, divum effigie picta, a nostris intercepta. Quarta post proelium die, curragiue, torquibus ferreis concatenata, muniti, fugerunt Moschi et cosaci, nostris ob intensissimum gelu atrocis hyemis et emorientes frigore pedites adversus curraginem, nudis equortim pectoribus pulsatam, nihil operantibus et solum 2000 currium avelentibus. Digressus itaque uterque exercitus; noster quod campo depulisset moschos ac cosacos, victorem se putabat, illi, quod vivi recesserant, victoriam sibi arrogabant. Non otiabatur tameu miles noster, sed majoribus copiis ob adventum scytharum ineunte Martio cum Sołtan Gałga auctus, rebelies cosacos in multis oppidibus perdebat. Scythis multa millia plebis in servitutem abducentibus. donec laboribus continuis, proeliis, frigore, inedia rarescerent cohortes, ordines militum minuerentur, praefecti militiae sese substrahereni et centuriones variis praetextibus dilaberentur.

Pars exercitus regis Casimiri edicto ex Ukraina, quod majus periculum imminebat a Suecis quam cosacis, revocata fuit, ideo cum relictis siguis generalis Potocius impetum hostium aegre sustinebat et tandem sese et exercitum ad intimiora regni subduxit, ita, ut, /170/ urgente hostium multitudine, sub oppido Gliniany die 20 Septembris consistere debuerit, sed nec ibi modicis ad resistendum vexillis tutum receptum habebat, quocirca die 20 Septembris Leopolim praetergressus, ad oppidium Grodek castra sua metatus est, quae vix 4000 bellatorum complebant, ad futura intentus, hostium gressus circumspiciens, Leopolim tamen de imminenti cosacorum Moschorumque potentia, cui impar retrocedere debebat, praemature monuit, ut se tanto magis ad defensionem pararent, quanto acriorem oppugnationem providerent, cives ab exercitu habituri etiam proximum subsidium. Nec diu moratus Chmielnicius, die 25 Septembris, cum Buturlino, Moschorum generalissimo, 60,000 bellatorum praeter gregarios, machinasque permultas ad oppugnandum de industria comparatas trahentibus, ingressus est obsidionemque urbis inchoavit.

Cujus obsidionis descriptionem adolescentis Ioannis Bożecki, studiosi protunc collegii Leopoliensis patrum soc. Iesu, polonice sed enucleate cuncta connotantis, actisque consularibus inserentis (quia seniores, sive occupati, sive otiosi non scripserunt) secutus, compendiose edicero:

Praesidebat tunc urbi nostrae cum gubernio Christophorus Grodzicki, artilleriae regni generalissimus; de illius mandato, ne hosti adversus ictus defendentium cataplasma seu receptaculum fierent, arsere supposito igne domorum structurae, campanis, horologiis silentium indictura, munimenta civilia vallumque peditibus insessum, civibus ad tutionem designata stativa, vulgo kwatery, arx superior praefecto Grotus livoni demandata, et subito, sicut oppugnatio ab hostibus, ita et defensio ab civibus civitatis suae caepit. Excurrerant a Grodeco 27 Septembris velites nostri ad observandos gressus hostium, quia tamen jam ad urbem nostram totis viribus hostis resederat, infectis rebus redierunt, nuntium tamen infallibilem de obsessa Leopoli et se fortiter defendente generali tulerunt. Hac nocte clanculum sub ipsa propugnacula civilia turmatim hostis excurrerat et rursus globis ardentibus, tam ab arce superiori, quam bat-/171/teriis civitatis propellabatur, ita, ut deserere excursiones suas debuerat invitus.

Tota 28 die Septembris transibant per montana nostra hostium phalanges, quas distrahebant in citeriorem abitum ictus tormentorum, duoque cosaci, a civibus capti, in civitatem deducti, informarunt de numero obsidentium magnaque potentia Moschorum et cosacorum.

Die 29 Septembris in tractu Stryjensi in magna copia videndum se praebuit hostis: adveniebat etenim Hrehory Sachnowicz, dux Mirhorodensis et dux Romodanowski cum altero, Grotus dicto, qui in exercitu Moschorum praecipui fuere. Cecidere hoc die aliquot ex cosacis, globis tormentorum prostrati, his tainen cadentibus non territi, caeperunt hac die adversus civitatem e cespite et terra propugnacula struere, quae toto obsidionis tempore magno labore erigebant; illorumque ad haec usque tempora quamquam depressa exstant promontoria. Civitas tamen strenue sese defendebat, operas contra se structas una cum operariis, tum globis tormentorum, tum per submissos vernaculos suos disjiciebat, redebatque irritos conatus contra se quosvis hostium, favente sibi omnibus his diebus fortuna. Eaclem tamen fortuna hac die nostris, ad Grodecum castra habentibus, sinistram se praebuit: generalis Potocius stagnum illud, quod oppidum alluit, et multorum torrentium aquas, latissimo spatio diffusas, continet, pro munimento exercitui sufficere ratus, aggerem occupaverat, arcere hostes ingruentes praemeditatus, etiam experimentum pugnae, si opporiunitas daretur, facturus. Volnit primo Chmielnicius exilem nostrorum equitatum campo depellere ut tutius, a tergo discrimine amoto, aggrederetur Leopolim, ideo fortuna et successu utens, dispalatis apud adjacentia arbusta excubitoribus, oppidum incendit, vitatoquo aggere, qui praesidio exercitus tenebatur, per lutulentam voraginem, aliquot tuguriis expletam, incredibili celeritate trajectum operavit, nostrosque, a fronte pugnae intentos, a tergo inopinate invasit. Sustinuere tamen ad tres horas eggregie vim hostium a fronte et tergo pugnantes, sed postquam permultos, egregie decertantes, caesos esse linqnobant et loci angustiae /172/ explicare aciem non permittebant, turbatis ordinibus, et multitudine hostium involuti, retrocedere generalis necessum habebat, etiam hostibus praedae magis intentis, quam nostrorum recessui. Pulso exercitu regressus ferox successit Cmielniczenko, acrius obsidione cinxit Leopolim, securus a tergo pro statione militari. Coenobium S. Georgii sibi eligit, ubivis suam spargendo victoriam, terrorem ac ferociam in Polonos ostentans. civibus deditionem ingeminans obsessis.

1 die Octobris quasi continuabat triumphum, ideo nihil contra civitatem attendebat; tentarunt fortunam nostri obsessi adversus equitantes turmatim Moschos et cosacos, ex quibus et aliquot ceciderunt et pecora multa arx superior iisdem ademit.

2 die Octobris ipso meridie, astu bellico praeoccupare civitatem intendebant cosaci, ideo centena vexilla, subitaneo incursu intra suburbia ex tractu Krzywoczycensi ad portas civitatis festinaverunt, sed quia paratam civitatem ad resistendum invenerunt, tribuno et vexillifero amissis multisque aliis, globis pulsi, recesserunt. Ergo fraudibus suis non patere locum intelligentes, vim apertam intentarunt, tormenta contra civitatem libranmt, e quibus hac die primo jaculati sunt.

3 die Octobris jam undique tormentis gratiebatur civitas sine nocumento tamen obsessorum. Et hac ipsa die Chmielniczenko prima vice misit praecentorias litteras suas ad civitatem, suadendo deditionem pro veteri amicitia, ni cives cum liberis et conjugibus extrema pati mallent. Distulit responsum in crastinum gubernator. Et interim, nescitur quo turbine agitati cives. nocte intempesta continue explodebant in cosacos tormenta bombardasque, ita, ut aegre tumultus ille authoritate gubernatoris sapiretur.

4 die Octobris venit tubicen Chmielnicii, responsum a civitate laturus, et retulit litteras a civibus ita calamo attemperatas, ut et modestiam et resistendi audaciam prae se ferrent, deditionem totaliter negarent.

5 die respondit ad easdem Chmielnicius, sed crudeli ex omnibus partibus tormentorum boatu. Volitabant passim per urbem saxi-/173/fragi iique praegrandes globi, summitates lapidearum frangebant, ipsas quatiebant, sirpeas valli discuticbant sine tamen hominum noxa, intra humilia sese recipientium. Respondebat talionem et Leo noster simili mugitu justam iram ostentans, ac ideo laesam patientiam verti in furrorem observans Chmielnicius, litteras denuo direxit, ad conferendum aliquas ad se mitti personas postulans. Deliberavit ergo gubernator cum magistratu nobilibusque, qui semper adsciscebantur in curiam, utrum respondere ad litteras, ablegatos mittere stante hostilitatis ardore expedierat? Placuit tamen ex consilio scribenti rescribere, sed ad proposita indefferenter nec denegare conferentiam per internuntios, dummodo par vadimonium, jure gentium et praxi bellorum usitata, in civitatera mitteretur. Direxit magistratus et ceremoniales litteras ad Wyhovium, supremum notarium Zaporoscensis militiae pro benevolentia antiqua (quam sub prima expeditione cosatica civitati sese declaraturum spoponderat) favorem patrocinii implorando. Abiit gerulus litterarum tubicen medius inter volitantes hinc inde glandos bombardarum tormentorumque tonitrua. Et brevi inter easdem explosiones responsum, tam a Chmielnicio quam Wyhowio attulit, ut verbo dato ducis fiderent, vadimonium non requirerent, sed sine metu ad colloquendum idoneas persouas submitterent. Crevit hic anceps in consilio bellico disceptatio, utrum fidere hosti liceret virosque sine pignore ad nuda hostis verba toties fidefragi ad castra inimica submittere. Post multam tamen deliberationem placuit gubernatori Grodzicio nobilibusque, uti irent ad expiscandum hostis praemeditata ii viri, qui nupera expeditione, notitiam cum cosacis habebant familiaritatemque contraxerant, videlicet: Samuel Kuszewicz, Christoforus Sachnowicz, Paulus Lauryszewicz. Sed hi, de evidenti periculo ab amicis praemoniti, operam suam primo detrectare videbantur, dilata tamen consultatio ad crastinum.

6 die Octobris requirebantur nomine publico praenominati viri, quatenus obsequium pro communi bono, proposita etiam, quam vellent, gratitndine non renuerent. Tunc illi, facto inter se colloquio, egregio responderunt: se ideo cum pignoribus suis hoc periculoso tempore /174/ in civitate resedisse, ut etiam mori pro patria sua non renuerent, eandemque sortem suam esse, tam intra moenia, quam extra moenia pro civitate mortem opportere, ideo non recusare laborem, nec ullam amore patriae mercedem petieruut, tamen addi sibi Ioannem Gąsiorkowicz scabinum, Ioannem Thomicki sendicum, periculorum et legationis comites, litterasque creditionales ad Chielnicium scribi. Aderat brevi tubicen ferentarius ad portam, tum et Ioannes Kowalowski, assawuła exercitus Zaporoscensis, praefectus rei familiaris Chmielnicii, qui iuternuntios civitatis ad castra sine noxa deducerent. Egressi itaque per portam parvam, Iezuicka dictam, deputati, pergebant vico, Sixtowski dicto, per densas phalanges primo Moschorum, deinde cosacorum, quos per modum hospitum amice salutabant et rursus ab iisdem per humanitatem resalutabantur, donec ad stationem deducentis sese Kowalovii pervenirent, in qua paululum ab itinere respirantes, invitati per Sobol, aulicum, magnanimo passu ad Chmielnicium perrexere. Sedebat ille in tentorio ad mensam, comigata in iram facie, pedibus pro more gentis in crucem versis, humanitatis tamen causa advenientibus internuntiis assurrexit, eosdem, paucis verbis se nomine civitatis compellantes, benigne suscepisse visus, litterasque recepit et, ut tantisper in militaribus sellis castris recumberent, imperiose requisivit. Assidebant protunc Chmielnicio: Iohannes Wyhowski, notarius exercitus, Paulus Tetera, poloni, latini, slavonici idiomatis peritus, Gregorius Silnicki Sachnowicz, tribunus Mirhorodensis, Samuel Bohdanowicz Zarudny, judex exercitus generalis, Thomas Nosacz, castrorura metator, Daniel Wyhowski, tribunus Pereasłaviensis, tum et legatus serenissimi regis Casimiri consanguineus Wyboviorum, legatus Hani Tartarorom Ioannes Graecus, homo versipellis experientiae, qui sub Adziak pacta inter Carum Moschoviae et portam Ottomanicara ante annos aliquos condiderat et nunc colligationis armorum inter Moschos et cosacos proxeneta fuit, fuere et alii permulti, sed hi recedere jussi, nominati tantum in conclavi manserunt.

Post recepta et praestita humanitatis officia, exponebat ipse Chmielnicius coram delegatis civilibus causas, propter quas eum exercitu /175/ ad has partes pervenerit, incusando desolationem Ukrainae per scythas, ex instructione polonorum anno praesenti factam, tum quod duces exercitus contra cosacos non cessant etiam ad praesens meditari hostilia, licet rex ex clementia aliter procedere cum ipsis maudaverit, Deinde commendare cepit sui exercitus strenuitatem, nostri profligationcm, et pro documento dictorum adduci jussit Potocium, palatinidem Bracłaviensem et Bychovium ibidem captivos, quos sine mora adductos benigne aspexit. Invitavit simul et Moschorum duces, Romodanovium et Grotum, qui, ab ablegatis civitatis moderata hurnanitate salutati, postquam consederunt, stantesque captivos torvo oculo suspexerunt, probra in gentem polonam jacere et cladem ad Grudek fortitudine Moschorum exercitus armisque factam exprobrare, mala subsequentia improperare ceperunt Polonis. Non poterat ultra pro generositate mentis dissimulare, captivus licet, Potocius, sed voce libera palam refutavit Moschorum jactantiam, ne sibi victoriam ex Polonis arrogarent, nisi enim peditatus cosacorum supervenisset, magna clade a Polonis pulsi fuissent. Lepide et jucunde audiit Chmielnicius cum suis tribunis hoc in laudem militiae suae responsum, e contra Moschi convitiabantur captivo Potocio et cum remorsu cordis, subticentibus per risum ad omnia cosacis, brevi recesserunt. Denuo Chmielnicius cum Wybovio coram iisdem internuntiis de attritis jam rebus regni Polonorum sermonem longum instituerunt, nuntiarunt legatis Sueeorum adventum, ab illis pulsum regem, captam Cracoviam, Vilnam a Moschis ne exserto quidem ferro cum aliis fortalitiis occupatam; Lithuaniam pessum abire, turbatum scissione senatum, nobiles studiis contrariis ad invicem praeventos, omnia desperata Lachis, ipsum regera Casimirum, rebus perditis, jam regno excessisse exagerabat. Quorsum ultra cives Leopolienses spes suas tenderent? Se quidem miseratione duci et christiano sanguini parcere velle et simul, si in contumacia persistant, se illorum sanguinis reum non fore profitebatur coram Deo, divosque obtestabatur nunc suspiraus, nunc hilaris, modo pro charitate proximi sibique amicae quondam gentis et urbis profunde ingemiscens. Inter haec colloquia /176/venit hora prandii, ad quod invitati legati civitatis, benedicente popone et eandem benedictionem successibus Moschorum dinastae impertieute, assederunt mensae cum Ghmielnicio, ad quam protracto tempore litteras responsales ad magistratum receperunt et, ad sequentem diem dilata conferentia, in civitatem redierunt, gubernatorem Grodzicium, magistratum, nobilesque praesentes super gestis et sermonibus Chmielnicii informaverunt.

7 die Octobris consultius duxit gubernator, nobilitas, magistratusque mulcendum interim affabilitate hostem, donec melior spes futurorum affulgeret, quam armis imparibus irritandum; ideo iterum cum ceremonialibus litteris iidem civitatis nuntii in castra perrexerunt et ad Wyhovium primo cum manusculis panis et vini descenderunt. Quaesivit ille, utrum litteras habeant ad Basilium Wasilowicz Buturlinum, ducem Moschorum exercitus? et postquam intellexit, quod nullas haberent, suasit amice, ut ipsi nomine civitatis panem et vinum prae humanitate sua offerent. Tres itaque legati civitatis: Gąsiorkowicz, Laurysowicz, Thomicki, praemoniti a suis, ne ullum cum Moschis tractatum facerent, iverunt ad Buturlinum, reliquis legatis apud Wyhovium manentibus, ad quos brevi cum multis aliis supervenit Chmielnicius et jucunde conversatus est. E contra Buturlinus, in gestu atrox, in verbis procax, caperata fronte legatos venientes suscepit, sprevit panem nec vinum benigne aspexit, se non his bellariis indigere sed urbis et arcis in nomen Cari sui, totius Russiae dynastae supremi, deditione, soloque juramento in nomen ipsius a civibus praestito placari posse asseverans, ni urbem arcemque dedant, cladem cruentam minatus. Rediere ad suos internuntii, illosque super indigna sui apud Basilium tractatione, super prolatis crude verbis, crudioribus affectatis edocuerunt. Presentem tunc in tintorio et familiter commorantem secum Chmielnicium iuformavit prae antiqua confidentia, silentio linguae auriumque servato Kuszewicius de dictis Basilii, sperans se amicum illius patrocinium inventurum. Ast Chmilnicius vulpinam pellem, quam hactenus gerebat, exuens, lupum se, prout intus erat. aperuit. Ita omnino debere fieri, /177/ prout dux Moschorum ipsis injunxerat, severo vultu palam et pathetice vociferatus est. Hoc idem et Wyhovius, tichabates nasutus, cum furore et iracundia, manu meusam quatiens, approbavit, multa infortuna regni exagerans, improperando multotics, quod nec Deum jam inter nos esse, nec fore Polonis propitium, ex pessimo regni totius statu regisque abitu certa coniiceret; iugeminabat saepe numcro, quod ubi stetit victrix cosacorum framea, ibi illorum domiuium terminum habiturum, intermiscebat multas minas, multa paraphrasi praesumptione impotenti spargebat in faciem legatorum terrores. Audierunt patienter et attente omnia internuntii illi et postquam finierat dicta et affectum Wyhowius, petiit Samuel Kuszewicius, suo el suorum collegarum nomine, ut sibi liceret ad proposita respoudere et aliqua libere in medium proferre. Permisit Chmielnicius et simul monuit, ut seria diceret et non moraretur. Ait itaque assurgens Kuszewicius, ut erat vir facundi oris, quod ex scriptis ipsius liquet: Magnanime dux Zaporoscensis militiae! Ubi de rebus magni momenti agitur, verbis non morabor. Ecce et vita et salus nostrum omnium, qui in conspectu tuo stamus, in manibus tuis est. Ita jam credimus, quod locus hic fatalis nobis est vitaequc sarcophagus, nec nos amplius nostris sistet penatibus, nisi gratiae tuae dux Zaporoscensis patrociuio. Certo tamen scias, quod in nomen Cari Moschoviae nec juramus nec tradimus civitatem; servamus integram fidem serenissimo Ioanni Casimiro, regi nostro et domino clementissimo, quam semel jurejurando spopondimus. Illum ipsum, quomodocunque eum exerceat fortuna, dominum agnoscimus, hunc, gratia juvante altissimi, tuo, dux Zaporoscensis! tuaeque studio militiae rediturum brevi ad propria non dubitamus. Qua poena temeritatem nostram dignam fore censeres, si nulla necessitate et violentia pressi, repudiato legitimo, adcito novo eoque illegitimo domino, in nomen ipsius juramus. Quid et ipse Moschoviae Carus (cujus nomen, uti magni monarchae, veneramur, obsequium omnino renuntiamus, nec quidquam cum Moschis agere et colloqui volumus) de fidelitate nostra statuerit? Cessa itaque dux Zaporoscensis tentare fideles regi suo dominoque naturali subditos, cessa turpem /178/ deditionem exigere et ad probrosum perfidiae crimen sollicitare nolentes; quod si non desistis, unanimo sensu, uno verbo omnes respondemus: nos fide integra majestatem regis nostri reiquepublicae constanter staro et juramentum inviolabiliter etiam cum vitae periculo servare. Hoc idem et reliqui ablegati indistincte et palam dicebant, et dicta Kuszewicii assensu expresso firmabant, et, ne se ad tantum facinus impelleret, unanimiter petebaut a Chmielnicio. Siluit ad haec sive prae stupore, sive prae justitia et acquievisse videbatur Chmielnicius dictis, sed Wyhowius multifariam multisque modis proposita Buturlini exagerabat, respondentibus ad aliqua modeste internunciis, ad aliqua prudenter subticentibus. Et dum multum temporis in concertationibus verborum consumerent, ultimarie his verbis responderunt legati per Kuszewicium: Absit, ut ulterius tempus teramus, hoc iterum profitemur, quod, quousque serenissimus Casimirus rex noster et dominus legitimus vivit, alium regem nec agnoscimus, nec accipimus, nec fidelitatem cuipiam alteri juramus, quinimo certo scias, quod licet, nos ablegati, autoritate, potentia minisque tuis territi, desporideamus, animum regique nostro scrcnissimo fidem non dispondebit gubernator urbis, nec tradet civitatem, virtuti et dexteritati suae commissam, nec fidelis semper regibus suis civitas defectionem, a nobis promissam, ratam habebit, quinimo servilia pacta nostra improbabit. Rogarunt denuo, ue ulterius sollicitarentur super his, quae pro fide, conscientia, salute populi, suaque indemnitate nec facere nec dicere possent. Obstupescere ad haec Chmielnicius et Wybowius, rogantisque jam ablegatis civilibus, ut, rebus infectis, satius in civitatem remitterent, quam super intorta propositione sollicitarentur diutius. Audiit haec libenter, quauquam ignoto nomine, praesens legatus regis Casimiri, tacite attentus ad omnia, audiit et legatus hani tartarorum, etiam circa haec praesens, apertam ex hac declaratione laetitiam ostentaus. Nec non et aliis cosacorum tribunis jucnudum crat haec audire. Paulus etenim Tetera, legionarius Pereasłavensis, voce submissa ad Thomicium legatum civitatis latine haec verba effatus: Sitis constantes et generosi. /179/ Nec jam amplius hac die cum ablegatis recensitis quidquam de tradenda urbe in nomen Cari Moschorum tractarunt; sed totum tempus super variis colloquiis de clade nostrorum ad Grodek, de fortibus in hoc proelio gestis cosacorum et moschorum, de colligatione armorum suorum cum Moschis, sibi utili, Polonis perniciosa, consumpserunt; hoc firmiter prae se ferentes, quod licet Moschorum ex necessitate patrocinium, non tamen jugum accoptaverunt vel unquam sunt accepturi, qui contra Lachos, haereditarios dominos suos, pro libertate arma sumpserunt. Remisit tandem vesperascente die ablegatos in civitatem Chmielnicius, hoc verbo insinuans. ut die crastina ab omnibus ordinibus civitas ablegatos cum deditione urbis in nomen Cari Moschoviae ad castra sistat, habitura pro eo omnem gratiam et utriusque exercitus clementiam finemque malorum suorum. Scripsit et litteras Chmielnicius et Wyhowins ad magistratum consularem, laudando consilium, quod ad se ablegatos sine vadimonio mittere non recusaverint, exigendo simul deditionis conditiones. Litteras has, prout et alias omnes, etiam civitatis responsales actis consularibus connotatae sunt 1). Vix attigero vicinia civitatis legati, undequoque in civitatem explosa tormenta, quae globis igneis magnoque fragore ad aliqnot horas obsessos, sine tamen nocumento ob situm humilem civitatis, terrebant.



l) . .



8 die Octobris idem tormentorum boatus globos ferreos per civitatem passim spargebat, ita, ut ex sublimioribns ad infima locorum descendere uxores civium cum liberis debuerint. Supervenit tamen tubicen cum assawuła ad portam, pro ablegatis mittendis destinatus. Sed hos gubernator Grodzicius hac die retinendos, litteras solum nomino magistratus scribendas cum ea declaratione decrevit: Ne exigat Chmielnicius turpem in favorem Moschorum civitatis deditionem. Scripsit ad Wyhovium etiam privatas litteras Kuscewicius, quod pro majestate regis Casimiri fideque ipsi servanda omnes cives et jam parvuli usum rationis habentes, mortem, quameunque sors et /180/ fortuna dederit, occumbere sint, parati fortesque animos ad sui defensionem omnes habeant. Eodem die in horto patrum societatis Iesu et in aliis locis baterias terrestres contra civitatem Moschi erexerunt, aliaquae oppugnandae civitatis struxerunt molimina: pulveres subterraueos e loco conventus monialium S. Clarae (Bernardynki) tum et e loco synagogae judaeorum incendere per meatos crypticos laborabant, sed loci opportunitatem propter aquarum illuviem non invenerunt; ideo ab opore cepto desistere coacti.

9 die Octobris iterum per tubicinem invitavit ad conferentiam Chmielnicius civitatem, omnem securitatem personis pollicitus, dedit et litteras secretas Wyhowius per eundem, ut civitas datae declarationi per ablegatos firmiter insisteret, nec se pertrahi in partes Moschorum permitteret, suamque operam in rem civitatis pollicitus. Non placuit gubernatori et magistratui hac die, licet secundo requirebantur, ablegatos mittere, crastina die missurum se verbo per tubicinem declaravit; forte ideo, quod tam cosacorum moschorumque tormenta, quam etiam civium Leopoliensium mutuo sibi reboabant cum parvo civitatis, notabili cosacorum respectivo a missilibus granatis damno, ut postea ipsi ablegati civitatis spectarunt.

10 die Octobris ad requisitionem tubicinis et assawułae expediti e civitate eidem ablegati (ad quos Ioannes Ubaldini consul superadditus cum litteris magistratus) ad castra obsidentium. Lectis coram Chmielnieio litteris, incusabat summopere Wyhowius, quod religio Rutheno-graeca summum praejudicium in hac civitate patiatur, cujus patrocinium suscepisse ducem Zaporoscensis exercitus dictitabat. Jactabat et Chmielnicius, se jam principem totius Russiae ducatus creatum esse, ideo injurias russorum, in sacris et profanis causis perpessas, ultum iri, neminique titulum et defensionem cessurum Russiae. Cum ablegati religionem rutheno-graecam aliqua praejudicia pati in civitate negassent, quinimo eandem a tot seculis in viridi observantia vigere legibusque regni praeseripta securitate gaudere allegassent, ideo neminem illius injurias (cum nullas patiatur) ulcisi ex justitia debere, respondissent, facile obtrusum lesae religionis negotium sopitum est. Quaesivit ergo Chmielnicius ex ablegatis, quid /181/ igitur sibi ab illo praestari vellit civitas? Et cum ablegati sine mora, ut exercitus cosacorum et Moschorum a civitate recederet, cum expostulatione publica respondissent, non potuit ultra celare secretum, quod in corde fovebat: Bene, inquit, est, sed mihi et exercitui aes honorarium, quamquam non in tanta quantitate, prout ante annos septem, solvere dobitis! Indnlgere etenim se malis praesentibus civitatis ex amicitia veteri toties quoties repetierat. Reliqua ad erastinam confereutiam distulit et ablegatos, datis ad magistratum litteris, quasi verbo suo optemperans, remisit. Vix tamen ex statione Chmielnicii exiverant ablegati, undique ex batteriis ih circulum locatis, horrendo modo explosa tormenta Moschorum et cosacorum in civitatem, ad quos vicissim et civitas largo pulvere explodebat sua, talionem belli rependens, subireque grande periculum ablegati, a volitantlbus super capita sua hinc inde globis, vel maxime Ubaldini et Kuszewicz, quorum, insimul secum in pergendo colloquentium, medium hostilis globus circa latera pervasit.

11 die. Ex praefixione haesterna iterum ablegatos civitatis, nominatos supra, cum Wachlewicz, Alembek, Olkuski stitit ad castra Chmielnicii necessitas ad continuatam conferentiam, in hanc diem dilatam. Non cessabant tameu frequentissimae jaculationes, quae per hanc et subsequentes dies, videlicet per diem 12, 13, 14, 15, 16, 17, 18, 19 et 20 continuabantur contra civitatem, quae vice versa suis quoque tormentis fortiter respondebat usque ad hostium iracundiam ex jactura multorum militum snorum palam exprobrantium, quod Leopolienses simulate pacem petant, dum ab irritatione utriusque exercitus non cessant.

Inter haec machinarum tonitrua die 13 Octobris dedit Chmielniczenko ablegatis has pacis conditiones civitati deferendas, una cum litteris suis et omnino adimplendas, quas fideliter descriptas recenses: 1) Ut omnes status ordinesque civitatis militesque. in praesidio manentes, jurejurando sponderent, quod post abscessum exercituum ab obsidione civitatis redeuntes a Polonia pabulatores missorum ibidem exercituum nullatenus hostiliter impetent. Vicissim omnem /182/ securitatem tam civitati quam illius suburbiis spondebit dux Zaporoscensis militiae, tum quod exercitus ipsius Moschorumque ab omni hostilitatc cessabit, ne amplius in villas, pomoeria, subarbia incendiis ac violentiis grassabitur. 2) Quoniam dux Zaporoscensis abstinere a caede et sanguine innocentium, et ideo invadere per assultum civitatem non dosiderat, ideo honorarium pro eo civitas incunctanter 4,000 fl. enumerare exercitibus tenebitur. 3) Pro legionariis et aliis militiae pracfectis panni coccinei, karmazyn dicti volumina 50; panni crocei praestantissimi, alias pułgranacie vol. 20; panni Tyrii, alias pułszkarłacie vol. 10; holoserici vol. 5; telae Damascenae vol. 10; pro famulitio ducis equestri panni praestantioris, vulgo falendysz vol. 100, deterioris, vulgo szyptuch vol. 200; kożuchów paratos 1,000, calceorum 2000 parium. Plumbi pro militiam peditum centenaria 50. 4) Captivi tam Moschorum quam cosacorum libertati exnunc restituantur et civitate dimittantur. 5) Judaei, utpote hostes Christi et omnium christianorum, ut cum omnibus bonis suis et liberis et uxoribus tradantur in servitutem tara Moschis quam cosacis, nec protegantur a civibus. 6) Ut ad haec pacta adimplenda teneantur tam spirituales quicunque quam et saeculares omnesque cives concurrant et nobiles. 7) Ne in aliquo puncto pactorum sive per praesidiarios, nobiles, cives ex una parte, ex aitera per Moschos et cosacos oriatur contraventio, liberum erit duci Zaporoscensis partem exercitus Zaporoscensis et Moschovitici relinquere ad civitatem pro coercendis impetitionibus quibusvis attentandis in Moschos et Cosacos redeuntes sive in polonos, in civitate degentes.

Stetere suspensi ad has conditiones gubernator et ordines civitatis et quia ipsis parere vix possibile intelexerant, die 14. Octobris ad moderandas easdem conditiones alios ablegatos: Stanislaum Kruźanowski, Valerianum Alembek illis prioribus addiderint et ad castra hostium una cum litteris, a magistratu ceremonialiter scriptis ad Chmielnicium et Wybovium, expediverunt, quibus redditis, cum solo Wyhovio de moderatione punctorum tractabant, et quidem: Qno ad 1) facile nomine civitatis et praesidiorum, in ea manentium, /183/ consenscrunt, dummodo turmae pabulatorum sine noxa civitatis et suburbiorum transirent. Ad. 2. et 3 representabant impossibilitatem ablegati ob multas calamitatcs hoc bello perpessas, depauperationes publicas, ipsi exercitui cosacorum optime notas, nec sibi tantum mercium extare in civitate etiam libera ob non comportationem ex aliis partibus metu continui periculi mercium materiarum ettam preciosi panni, tum propter cvectionem anticipatam metu obsidionis, si quae reperiri poteraut. Paratos se tamen, quamquam cum summa sui populique molestia, enumeraturos 20,000 idque non parata pecunia sed etiam mercibus, in civitate reperibilibus. Plumbum vero dixerunt se totaliter non habere in civitate et petebant, ut contenti fiant eo plumbo, quod ex tecto ecclesiae armenorum S. Crucis in suburbio via Cracoviensi dicti nuper perceperunt. Ad 4 consenserunt ea conditione, ut ii ipsi captivos tam cives quam suburbanos civitati cidem restituerent. Ad. 5. Ob multas et graves causas, a decisione reipublicae pendentes. judaeos ex civitate nullatenus se posse dimittere seu eos, ut censuales reipublicae subditos, servituti mandare posse, ob rigorom legum regni, quem merito reforraidant. Ad. 6 consenserunt omues nomine omnium, in civitate manentium. Ad. 7. Nulla timenda est duci Zaporoscensi ex parte Leopolis contraventio, ideoque nullo ipsius praesidio indigere, cum sit contenta civitas praesidio sat sufficienti contra quaevis emergentia pericula, quod presto habet a serenissimo rege, domino suo cleraentissimo. Audiit atteute responsa haec Wyhowius et cum illis ad Chmielnicium festinavit, a quo brevi declarationem, quod stat firmiter circa sua proposita nec ca diminuenda velit dux Zaporoscensis, dedit ablegatis, litterasque ad magistratum seriptas obtulit, eo adjecto, ut die crastina cum resolutione ultimaria ab ordinibus civitatis compareant. Et ita ablegati, re imperfecta, inter volitantia machinarum pila in civitatem redierunt; ceciderunt hac tamen die cluae in civitate personae, globis hostium discerptae ex tormentis, mulier et miles ex peditibus, sed et nostri duo Moschorum inteceperunt, aliquot iu subitaria incursione mactarunt. /184/

15 die Octobris Ioannes Ubaldini cousul cum ablegatis processit iu castra juxta datam temporis praefixionem litteras ferens a magistratu responsales, ut Zaporoscensis militia acccptet oblatam secundum posse civium pensionem, si velit. Nihil enim civibus, quod reliquum redimerent, superesse. Litteras has ubi Wyhowius perlegerat, magna iracundia denuo in ablagatos debacchatus est, quod religionem Rutheno-graecam floccipendaut catholici, illiusque cultores opprimant, indignabatur summopere et religiosis Bernardinis, quod aliquot interceptos cosacos crudellissime maetaverint, quod ad pacta incunda nullus e clero, e nobilibus per sui postpositionem compareant. Negabant utrumque ablegati, multis rationibus falsam relationem ostendentes, sed furiosum non mitigabant ingenium, sed magis excusatione incendebant ad iram, ideo postquam silentio usi erant, facilius ad mitiora inclinarunt.

Post minas illas implacabilis Wyhowii dum ablegati nihil a propositis, hesterna die responsis, recederent, cruclas litteras, pertinaciam in malo ad sui ruiuam exprobrantes, pro responso receperunt cum ea insinuatione, ut crastina dic cum melioribus responsis, ni omnes perirc malint, ablegati ab omnibus civitatis ordinibus spiritualis ac saecularis status selectiores cum iisdem deputatis ad concluenda finaliter pacta compareant et indignanter ex castris in urbem dimissi sunt, tormentis reboantibus. Ubi relationem negotii hujus dictorumque Wyhowii fecerunt in curia ablegati, litterasque legerunt, priorcs civitatis in congressu, ituros se pro bouo publico ad castra hostium: Arsenius Źeliborski. episcopus ritus Rutheno-graeci Leopoliensis, Jacobus Gavoat, canonicus supranumerarius, Petrus Oźga, succamerarius, Martinus Anczowski, Jacobus Dolczyński, consules et duo patres societatis Jesu collegii Leopoliensis (nomiua eorum non recenscnt acta), sponte declararunt.

16 die. Octobris urbe egressi, primum ad ecclesiam S. Georgii cum episcopo loci illius Źeliborski descenderunt, de quorum adventu praemonitus Chmielnicius, cum quo de rebus bellicis tuuc conferebat Buturlinus dux generalis Moschorum, honoris causa praemisit Wy-/185/howium, Lesnicium et Teteram primarios, exereitus sui officiales, a quibus episcopus Źeliborski solenniter salutatus, deinde a suis ad cancellariam Wyhowii, postea ad Chmielnicium deductus est. Salutavit benigne ad se vinientes Chmieluicius, permagm aestimans, quod episcopum sui ritus hospitem, eundemque patremfamilias domi suae haberet; miscebat cum succamerario aliisque varios de statu infelici regni, ordine pessimo reipublicae discordiis scissae, diffidentia senatus in regem, inimicitiis nobilium contra gentem cosacorum, de cladibus nostrorum et recenti victoria sua sub Grudek, conjunctione armorum cum Moschis et de aliis multis, quae nec dici nec scribi possunt, sermones. Ultimarie deputatus a Chmielnicio, ad tractatus perficiendos accesit cum deputatis Wyhowius. Multa ex utraque parte inferebantur usque ad vesperam. nec major circa dimissionem judaeorum difficultas erat, quae omnia, quia simul concludi non poterant, dilata in crastinum; ideo episcopus, et succamerarius, et reliqui in castris pernoctare necessum habebant. Gąsiorkowicz, Sachnowicz, Olkuski innumbrante vespero in civitatem dimissi. Eadem die venit ad Chmielnicium et legatus Gustavi regis Suecorum, negotia ipsius contra Polonos tractaturus, nomine Garnocki, natus is Leopoli ex Armena, a suecis juvenis in Prussia captus, abductus in Sueciam, dum castra sequitur, ad magnos ibidem honores pervenit. Habuit secum sermonis interpretem Polonum nobilem Piotrowski, Radziejowii domesticum.

17 die Octobris ii qui heri redicrunt Leopolim cives, adscito in consortium vicecapitaneo Leopoliensi et Uniszewski rotmagistro, tum et Ioanne Attalmayer, proconsule, Martino Anczowski medico, perrexere ad castra hostium. Sed hac die, nescitur quo consilio, nihil tractavit Chmielnicius et Wyhowius de paciscendis conditionibus obsidionis solvendae; ideo nihil operati, domum rursus redierunt.

18 die Octobris statim ab horis matutinis vebementer in civitatem jaculari e machinis tormentorura bostis coepit. Cui etiam cives vicessim jacula ferrea mittebant e vallis, bateriis, turribusque, /186/ praecipue archicathedralis ecclesiae. Ceciderunt duo uxores militum in vallo. in campo insignis quidam praefectus Moschorum illeque alienigena, cujus mortem ultum ibant Moschi, poscebantque dare sibi tesseram ad invadendam per assultum civitatem, hoc idem volebaut et praefecti cosacorum et vel maxime Thomas Nosacz, metator cosacorum; cujus fervorem aliorumque praefectorum prudenter moderabatur Chmielnicius, ab episcopo Żeliborski ad mitiora persuasus. Ablegatos tamen civitatis summopere reprehenderat, quod pacera et misericordiam petant et ipsi ad hostilitatem mutuo exercendam provocent, quasi jus esset Moschis et cosaccis demoliri civitatem, civitati nefas seque ipsam defendere. Durabat itaque vehemens machinarum explosio hac integra die ab utrinque. Vix nox atris tonitrua haec belli umbris suis sopivit. Quocirca magistratus expostulavit a Wyhowio ut, dum pax sequestra tractatur, ab armis mutuo cessaretur, ac armisticium aliquod creberrimas in urbem Moschorum jaculationes sopiret, ne contra datam fidem pactaque foedera hinc inde pecandi occasio detur, sed impetrare sibi quietem non poterat.

19 Octobris rediit ad civitatem Christophorus Sachnowicz cum patribus societatis Jesu, litteras ferens a Chmielnicio, ut gubernator urbis Grodzicius, uti suus amicus antiquus se inviseret, absque ullo metu, denuntiabat simul, quod Cracovia regi Suecorum dedita, quod cum rege Suecorum Gustavo conjunctionem armorum fecerit, quod is Casimirum e regno expulerit victor, sibique Russiae ducatum jure belli debitum cesserit.

Die 20 Octoris. Non visum erat ex rationibus belli gubernatorem urbis ad hostem abire. Abiere tamen ad eundem ablegati, jarn sui negotii finalem decisionem implorautes, qui omnes ad Wyhovium remissi, denuo, stante pertinacia Wyhovii et parum a propositis punctis, etiam ad petitionem Arsenii episcopi et nobilium praesentium recedente, pro ultimaria declaratione ad Chmielnicium ivere Martinus Anczowski et Kuszewicius. Agitabatur protunc serium aliquid solus in cubili Chmielnicius, cujus profundam medita-/187/tionem modeste interrumpens Anczovius et suaviter solatus est et jucundus ore praemisso calamitatum, quas passa est et ad praesens patitur Leopolis, compendio ut condolere velit tot malis innocenter pressae civitati, futurae etiam Zaporoscensi exercitui secuta concordia solatio et commoditati expetiit et atrocem animum emolivit. Iuvit loquentem Anczovium et alter socius facundi oris Kuszowicius, ipsius Chmielnicii promissa et benevolum in civitatem eaudem, quem spondebat, animum (ante annos 7) revocans in memoriam. Ac dum longo tempore ambo illi cum solo duce Chmielnicio hanc materiam tractabant, victus justis rationibus, annuit tandem, ut tantum solveret civitas, quantum in suis responsis additis quibusdam honorariis proponebat. Egere gratias et laetantes Anczowius et Kuszevvicius suis collegis detulerunt hanc declarationem Chmielnicii, qui omnes convenientes simul, dissimulata interim cordis laetitia, ivere ad tentorium Chmielnicii venerationem pro gratitudine deferentes et quod stare dictis parati sunt nomine civitatis declarantes. Licet pax condicta et conclusa fuerat, tota tamen hac die tormenta ad invicem non silebant, praegrandes pilae mittebantur, violentia visque contra civitatem in facie ablegatorum parabatur, forte ad intercutiendum metum. Valedixerunt deinde Chmielnicio et Wyhowio omnesque simul cum episcopo Żeliborski inter volitantia super capita pila tormentorum in civitatem, ex adventu eorum tum ex pace conclusa laetantem, feliciter grati hospites redierunt, quos honoris causa ad ipsam portam civitatis (ad praesens dictam Iezuicka) multo suorum comitatatu stipatus deducebat Wyhowius, vino hungarico tractatus et iterum ad castra, non sine honorario vini et adusti potus, regressus.

Dies 21 Octoris jam paccatior suffulsit civitati, quâ invitatus erat per litteras Chmielnicii et Wyhowii urbis gubernator Grodzicius ad amicum colloquium de communibus (ut scripsere) reipublicae commodis Polonae quasi cum iisdem tractaturus.

Die 22 Octobris venerunt ad civitatem duo officiales generales exercitus cosacorum: Paulus Tetera Pereasłavensis et Hryhory Lesuicki Myrhorodensis praefecti, cum aliquot Assavulis et Watamanis./188/ Hi omnes, mandato gubernatoris Grodzicii intra civitatem admissi, ad mensam invitati, laute tractabantur.

Die 23 Octobris abiit ipse gubernator Grodzicius, vadimonio competenti praehabito, ad castra cosacorum, in quibus ad vesperam moratus, multa, sed quae, ipsi soli patebant, de statu reipublicae cum Chmielnicio et Wyhovio agitavit et ad civitatem incolumis rediit, nihilque hac die et nocte hostilitatis erat.

Diebus 24, 25, 26 cum praedictis officialibus cosacorum, in civitate residentibus, circa promissam exercitui cosacorum satisfactionem tractabant deputati civitatis. Enumerabatur summa 20,000 fl. tam pecunia signata, quam non signata: comportabantur merces pannusque extortus resque promercales ad eorum hospitium sub taxam et censuram.

Quae omnia die 27 Octobris e civitate ad castra cosacorum deportata sunt dictique deputati honorariis cupediis, psythio, potulentis, uraeis et vel maxime (quae ipsis volupe est) phecla, variis coloribus mixto sacharo cum aromatibus, arte, qua excellit Leopolis, condita, in civitate donati. die 28 octobris ad suam stationem perrexere. Hac eadem die 28 octobrls legatus regis Casimiri ad castra Chmielnicii cum certis expressis conditionibus supervenit.

Die 29 Octobris coram ablegatis civitatis, jam amicis, prolixe et confidenter referebat Chmielnicius ex litteris suorum. quantam cladem Lubliui Moschi et cosaci in nostris fecerint; arroganter insultabat quomodo magistratus et tota cum suis ordinibus Lublinensis civitas in nomen magni Moschorum Cari juramentum solenne emiserit, eundem dominum et regem suum recognoscendo.

Dies 30 Octobris pacate lucit Leopoliensibus. Dies 31 armilustrium quoddam exbibuit: stetere enim in campo disposita quasi ad congressum Moschorum et cosacorum legiones et aliquoties, tam tormentorum, quam manualium bombardarum explosiones faciebant. Putabant nostri, quod ex depraedato Lublino triumphum instauraverint, alii dicebant, quod hac die milites stipendium perceperint, ideo testabantur gratitudinem, alii quod corpns Andreae Wasilowicz Mos-/189/chorum satrapae, ad Leopolim in castris demortui, hac die evehebatur in Moschoviam.

1. Die Novembris ad expiscanda hostium consilia, cur, jam in toto satisfacti, loco non moverent? ivere denuo ad castra deputati supradicti cum Anczowski et Ubaldini, qui Chmielnicium vomica iutus foventem, quia nimis tristem invenerunt. Non omnes tamen, nisi 5 tantum: Anczovium, Ubaldini. Kuszewicium. Sachnowicz, Dobieszowski ad se admisit et ad prandium invitavit. Alios Wyhovius et alii cosacorum praefecti apud se, ut jam amicos post pacta foedera, tractabant. Referebat coram 5 viris illis invitatis per modum quaerulantis Chmielnicius ad mensam, quam magnam hominum et pecudum stragem per inopinatam incursionem suam in Ukrainam tartari magno numero congregati fecerint, vindictas ferentes pro Lachis devictis et rege Casimiro. Formavit deinde amplum discursum eumque publicum, quomodo Crimeam etiam vincere possit, sperans se futura hyeme toto suo et Moschorum exercitu tartaros invasurum et e locis suis longe pulsurum. Et quia possionati animi, quo laeduntur primario apprehendunt, nihil de civitate invocavit, ablegatique nihil lucrati redierunt in civitatem.

Die 2. Novembris recepit gubernator Grodzicius litteras a generali Potncio de data 18 Octobris, in Słupia ad Sandomiriam scriptas, ut fortiter civitatem et arcem defenderet, suppetias cito promittens serum post bellum auxilium.

Dio 3 Novembris ad Chmielnicium ivere ablegati civitatis, ab eoque, nimium clade suorum per tartaros in Ukraina consternato, una cum Buturlino et ipsius cancellario invitati ad prandium fuere, nihil tamen, ob solum discursum de invadenda Crimea, lucrati, statim post prandium in civitatem remissi sunt.

Die 4 Novembris iidem ablegati ivere ad castra, in quorum praeseutia adveniebat Daniel Wyhowski cum exercitu suo a Lublino. multa spolia traliens. Vocavit postea ad sui praesentiam Chmielnicius ablegatos, invitavit et legatum regis Sueciae et auscultantibus Leopoliensibus serio eundem monebat, ne rex Russiam intraret, quod legatus nomine regis sui non futurum spopondit. /190/

Die 5 et 6 Novembris Moschi frustrati, quod cum illis nullum tractatum habere civitas volebat, se postponi rati, summopere indignabantur, ideo, dispositis contra turrim praetorianam tormentis, eandem quatiebant, quod et cosaci, morem Moschorum gerendo, faciebant, nihil jam ob pacta conclusa attentante civitate. Quinimo missi cives, cur pactis non starent? sciscitatum: Gąsiorkowicz, Sachnowicz et Olkuski, sub arestro detenti, nec nisi ad vesperam die sequenti rediti civitati.

Die 8. Novembris ultra spem omnium Chmielnicius castra sua a Leopoli movit. relictis Moschis. Comparuit valedicendo civitati cum numeroso equitatu Wyhowius, qui nomine Chmielnicii totiusque Zaporoscensis exercitus amico modo gubernatori Grodzicio totique civitati bona praecatus, subito viam aggressus est. Circumdederunt in coronam totam urbem copiosae et splendidae cosacorum phalanges, apparatum armorum egregium praesentantes. Ibat sub ipsa vala ac propugnacula civitatis cum praetoriana cohorte sua sub labaro, equo generoso insidens, magna fiducia Chmielnicius, quem statim secutae in ulteriorem viam turmae cosacorum milesque rorarius volonesque pannosi, allii pro loricis thoraces laneos induti. Moschus inter similes apparatus per diem 9. Novembris.

Die 10. Novembris etiam Buturlinus dux generalis Moschorum itidem per suos officiales valedixit gubernatori Grodzicio et magistratui consulari itidem sub vallo et cum toto exercitu suo numeroso secutus Chmielnicium.

Die 11. Novembris post interstitium 47 dierum prima clangues hactenus praeimperato silentio campanae, exacto hoste, gratiam altissimo sonuere letanter liberasque ab jugo hostili horas civibus metiri horologia ceperunt. Supplicationes publicae per ecclesias pro liberatione cum gaudio celebratae.



Dum Leopolis obsessa cum fatis suis ludabatur, Moschorum et cosacorum agmina direptionibus continuis et populationibus /191/ cruentis, incendiis. caedibus circumsitas oras gravissime premebant. Depredata, excisa, exusta oppida villaeque Russiae ducatus. Lublinum et ingenti lytro salutem redemit et immanem feritatem pertulit, licet Jwanowicz, Moschorum ductor, quod salva omnia et integra civibus manerent, solita religione sua Lublinensibus juravit. Trucidati viri, constupratae mulieres, urbs direpta, magistratus in nomen Cari Moschoviae jurare compulsus, cuncta sanguine Polono seu igne foedata usque ad Vistulae littora et quidem sine omni resistentia ubivis saeviendi licentia impunita.




1657.


Mortuus est Bohdanus Chmielniczenko Czehriniae ultimis Junii, filium minorennem Georgium reliquit sub cura tutorum, ut regimen, etiam mortuus, super cosacos per filium extenderet, sed illi Joannem Wyhovium, aetate et consilio maturum, sibi adsciri cupiebant, cui etiam Chmielnicius moriturus, perspecto plebis amore, et filium et gubernium impense et cum suspiriis commendavit.




1659.


Ad comitia Varsaviensia deproperarunt et cosacorum legati 200 equitibus commitati: Constantinus et Daniel Wyhowski et Georgius Nemirycz, succamerarius Kioviensis, a suecis in Ukrainam transfuga, quia in Poloniam redire non poterat. Is compta oratione regi et reipublicae accessum cosacorum anno praeterito gratulatus, Ukrainae avulsae, ac inter membra corporis reipublicae receptae, obsequium nomine exercitus Zaporoscensis publice reddidit.




1660.


Cosaci Wyhovium exautorant. Georgium Chmielnicki, filium Bohdani illius, vigesimum annum aetatis complentem, in regimen sui et novara hostilitatem Poloniae substituunt, ducem suum proclamant; et quia juventam nondum excesserat aetatem, Cieciuram ipsi, insulsum, turbidum ac stolida ferocia pro Moschis contra po-/192/lonos obstinatum, pro tutore et adstite, prioribus moderatioribus relictis, substituunt. Hujus fraude et meditato inter furibundos dissidio. Georgius Niemirycz, succamerarius Kijoviae, enormiter trucidatus, impune vitam et animam amisit. Daniel Wyhowski, patruelis ducis Zaporoscensis exautorati, eliquato argento in os auresque infuso, demum eminenti palo enormi truculentia innocenter snffixus. Uxor Wyhowii ducis Zaporoscensis et Czehrynia, oppidum ipsius non ignobile, cum praesidio et collectis per decennium belli opibus captum. Wyhowius ipse, dux nuper, nunc desertus a suis, sine satellitio viam longinquam ire, Ukrainam exsulare coactus, Barium, irnpar seditioni ducique aemulo noviter electo, undique miserabilis et servilibus notis compunctus, secessit.




1663.


Georgius Chmielniczenko, Czudnoviensi proelio fractus, voto suo obtemperans, cucullum apud basilianos non procul Korsunio induerit, tragediam cum ritu facturus, nam brevi ex ascetorio eodem trahetur a Turca ad solium quasi Russiae dinasta sublimandus. Adsunt regi litterae ex Ukraina, in quibus Paulus Tetera, se in locum Georgii Chmielniczenko, subducti in cucullum, pro duce supremo cosacorum electum, denuntiat, a rege, uti naturuli domino, conflrmationem ac dyploma generalis regiminis, cum reverentia majestatis et debita modestia expetiit facileqne ob spem futurae fidelitatis obtirmit.

Rex Die 15 mensis Augusti in Ukrainam Leopoli, multis proceribus comitantibus, cum exercitu Polono processit et apud Białykamień castra constituit. Aderant et socii armorum in campis Cecorensibus scythae, quibus cum parte exercitus vexillifer regni Joannes Sobieski per ardua iter sibi parans, associatus, ipsam prope Mosciscam victorias excursiones fecerat. Rex Casimirus multa oppida rebellium, non sine notabili sauguinis Poloni dispendio, per expugnationes, multa per humilem subjectionem, ipsumque Paulum Teteram ducem, cum primariis cosacorum ad se fideliter venientem, in potestatem /193/ recepit. Ac exercitum bello, fame, frigore, enectum, continuis proeliis et arduis victoriis fatigatum, in respirium per hyberna locavit, ipseque Mohyloviae hyemem acerbam toleravit.

His forte sive multo antiquioribus expeditionibus cecidisse in acie cum nostris perhibetur famosus apud cosacos bellator, Sołodywy Buniak dictus; antesignanus eorum, Polonorum hostis acerrimus et incentor odiorum, spectrum quinimo cacodemon, formam humanam indutus, cujus quoniam vulgatum in Ukraina nomen, multi et magni acervi cadayerjtii, vulgo Mogiły, per Polesiam Kiioviam versus saepius erecti, silvis pineis et quercinis cooperti, retinent.

Hoc tamen observatione dignum, quod loca illa, quae ille Buniak ppssiderat, lemures infesta hominibus atque sic inhabitabilia etiam ad praesens facere dicuntur. Credant referentibus qui volunt. Alii Boleslaum Chrobry, victoriosissimura in illis partibus regem Poloniae, Solodywy Buniak intelligi volunt, sed illi haec historia non competit.




1664.


Principio hujus anni saeviebat frigoribus non suetis hyems militique polono, adstrictis gelu onmibus lacunis, velut stratis ubique pontibus, imperviam Ukrainam facile commeabilem reddebat, quinimo aperta et praeparata itinera etiam in ipsam Moschoviam pendebant. Itaque rex Casimirus ad initium anni ex stativis hybernalibus exercitum ad opera belli movit; primum fortalitium, Dziewica dictum, spoliis et gravi praesidio refertum, ad initium dominii Moschorum situm, vim ob contumaciam experiri debuit, armisque captum, 10,000 suorum amisit, reliqui clementiam regis praestolati, ferrum per deditionem evasere. Aestimabant cuncti fortitudinem regis Casimiri, qui promptus in quaevis pericula, alacer in itinere, in statione taediosus, signis ubique praevius, parum quieti corporis inter ipsa frigora nivesque gelatos adversus incommoda coeli laboresque continuos plane infractus, multis exemplo, pluribus admirationi fuit. 17 die Januarii, anniversaria regiae suae post annos 16 inaugu-/194/rationis, victor iterum in Ukrainam, novis motibus hostilia attentantem, rediit.

Dum rex Casimirus revocatur in patriam, Czarnecius, palatinus Russiae, cum Ioanne Sobiesld, vexillifero regni destinatus, remedia severiora rebellioni adhibuere, municipia armis ceperunt et inter haec Stawiszcza, oppidum in contumacia perfidiae obduratum, praesidii reum 10,000 defensorum eorumque vel maxime exercitatorum, vallorumque aggeribus serio firmatum, justis vindiciis aggressi post multos et acerbos conflictus impressionesque, ex utraque parte sanguineas, in quibus Mars communis et victos erigebat et affligebat victores, incensis domibus, nondum tandem deditionem sed desperatam pugnam apparantibus cosacis, donec fame atroci urgerentur, ab ineunte Iunio ad 20 diem octobris continuata nec intermissa oppugnatione ceperunt, authores rebellionis traditos ad exemplum ceterorum puniverunt.

Etiam parens meus Stanislaus Iosephowicz, palatini Czarnecii jamdudum familiaris, (quem in domo sua Leopoli frequenter exceperat, humaniter tractaverat), litteris de statione ad Stawiszcza datis, pro militum commoditate cum mercibus panni ad castra evocatus, dum ad victoriam cooperari intendit, ac tormentorum explosionem jaculandi non ignarus, altera et tertia vice dirutis circumvalationibus prosperam ordinat, a cosacis specialiter observatus est; evenit, ut sequenti die immatura audacia repagula ab nostris expugnata, in iisdem vestibus propius obequitaret, ideo, ut cosacis cognitus, multis globis bombardarum impetitus insimul, uno tantum in caput supra auriculam ictus, de equo decidens, vitam simul et substantiam, quam adveherat, in manibus ministrorum amisit.

Ioanni Wyhowski palatino Kijoviensi objecta tacita in regem et rempnblicam cum mitropolitano Kijoviensi schismatico conspiratio, vere ne? an malitiose? ignotum, praevalentibus tamen labores ipsius apud cosacos pro republica impensos criminationibus, sub specie consilli Chwastowia Corsuniam quasi regiis litteris evocatum, militare judicium ex abrupto perfidiae perstringit, intra spatium /195/ unius noctis animae et rebus familiae providere jubet, atque sic ipso diluculo ceptae sequentis diei, globis militaribus trajectus senator regni. Hic fuit tragicus primarii consiliorum Bohdani Chmielniczenko moderatoris ejusdemque in bellis cruentis comitis exitus, quanquam forte poenitentis factorum ideoque senatoria curuli honorati.




1665.


In Ukraina non desidebant motus, plebisque armatae coitiones. Machovii legio fusa a rebellibus, 200 amisit. Stawisciorum, anno praeterito mulctatorum ferro, denuo conjuratio erupit. Afficiebant haec summopere mala Stephanum Czarniecium, ad sedandam rebellionem sine ullo aetatis suae et fractae bellis valetudinis respectu invigilantem. Ergo dies noctibus jungens, summa celeritate advolat cum modico exercitu, Stawiszcze oppidum ingressus, ferociam armis cohibet, residuum, quod a priori incendio clementia victorum servaverat, flammis cremari imperat. Capistrum calcitrantibus ab obsequio cosacis imponit. Intra has curas irrequietus, etiam viribus fractus, extrema sibi imminere sensit. Agebat tunc annum aetatis 66, necessitate adactus, Dubuam se deportari jussit, et exili rure Sokołowka, in vili tugurio subsistens, febri periodico consumptus, animam Deo reddidit.

Georgius Chmielniczenko et Tokalscius, metropolita Kijoviensis, a Czarnecio, igni fomitem subtrahente ex Ukraina, abducti et Marienburgi sub honesta custodia ultra annum detenti, ad supplicationem Teterae et potiorum ex cosacis ex senatus consilio in Ukrainam honorifice remissi sunt. Et Tokalscius quidem, depositis metropolitanae dignitatis insignibus, inter coenobias brevi extremum diem obiit. Senioris exemplum secutus est Chmielniczenko, se quoque suo asceterio inclusit, tiaram cucullo paludamentum cilicio permutavit.




1666.


Cosaci levissima fidei mutandae ingenia, frenum et legitimum poloni regis imperium excutere volentes, moschorum protectionem sibi inprosperam aspernati, patrocinium portae Ottomanicae, ductu /196/ Dorosz tribuni, assumpserunt. Contra hos motus expeditus Sebastianus Machowski, vetus militiae sed inprosperus ductor. Venerat ille cum exercitu, 6000 militum constanti, ad oppidum Stawiszcza, tamquam praegnantem saepe inimitiarum uterum, sed supervenientibus in subsidium cosacorum scythis, hoc fortalitium deserere intactum coactus est et castra ad Brahiloviam promovit. Adfuit incunctanter Nuradinus cum 40000 scytharum, offensam simulans, quod nostripoloni provocaverint bello Moschum et scythas sibi fideles deseruerint ac donaria solita ab annis aliquot retenta negaverint, re autem ipsa a Turca, protectore cosacorum, sub hoc praetextu submissus. Aderat cum Nuradino et ipse Petrus Dorosz, 20,000 cosacorum, indignationem in Machovium (quem authorem caedis Wyhowii proclamabant) moventium, stipatus. Mox caepit pugnae praeludium, licet frigente frigoribus bruma manibus et armis gelubus acriter constrictis. Et resistit pro virili polonus exercitus, post aliquot tamen fortes conflictus eosque cruentes, Batovum regressu militari (feralem Kalinovio ipsiusque militiae ante annos 14 arenam) eluctatus, rupta curragine fusus et totaliter deletus est, ipseque Machovius effusus per aetatem consilii cum multis in Tauricam pro mancipio aerumnosus senex pro ludibrio deduetus est.




1667.


In Octobri a scythis et cosacis exorta pericula terruerunt, civitatem (Leopolim), pro quibus avertendis tam saecularium, quam ecclesiasticorum mutuo adjutorio etiam ex decreto capituli circa munitiones laborabant. Contributiones magnae exortae, armamentarii melius ordinati revisio facta.

Ioannes Sobieski ivit cum pauca sed forti manu obviam 80000 seytharum, 24,000 rebellium, antesignano Petro Dorosz, cosacorum, in Volyniam Podoliamque tendentium, ac majorem multo subscquentium Turcarum exercitum trahentium. Ad Podhayce oppidum domus Potoceiorum pauxillas copias Polonorum, quia vix 12000 complentes, tripartim ad intercludendum trajectum viarum diviserat, /197/ ipse cum reliquis aciem invadentibus hostibus opposuit. Pugnavit primo strenue ad Narajovum oppidum, secundo ad dictum muriicipium, vallo et fossa subitanee praemunitum, Podhaycense feliciter; recedere enim campo, cum latam planitiem densis cadaveribus straverant, scythae debebant, deinde et fervorera pugnandi remiserunt. Sub haec enim gesta invaserat vacuam defensoribus Crimeam Sierko, capitali odio tartaros prosecutus, per ducem Iwaszkum, veteranum cosacorum centurionem, nulli aetati, nulli sexui Tauricano pepercit, ferrum viventibus, flammam tuguriis injecit et promiscuis caedibus in mortales deseviit, Perecopum arcem invasit ac incendit tantaque consternatione Tauricam implevit, ut residui quoque in maritima aut saltus invios profugerent, imo Hanus ipse in remotiora Colchidis suae submoveretur. Sed nescierunt victoria uti cosaci, satis enim terruisse sive vicisse rati, velociter regressum onusti spoliis maturarunt in Ukrainam, forte veriti, ne in Sołtan Gałgam, in Polonia grassantem, inciderent, sive ob vastatas tartarorum oras talionera in sua patria a scythis vindicantibus reciperent. His ad Podhayce ad scythas delatis, mussitare cuncti in cosacos, quos nunquam sibi fidos et incursionis recentis conscios suspicabantur, fremere. Primores eorum fraudis et non servatae fidei ferociter et contumeliose arguere, a discriminosa societate regressum in Tauricam apparare ceperunt. Etiam Dorossius, vir in omne nefas projectissimus, quamquam irruptionis in Poloniam scytharum author et socius, diffidens eorum amicitiae, secretis nuntiis de successu Iwaszkonis in Crimea, festinatione scytharum in reditum, asylum sibi amicabilis diffugii parando, conveniebat ducem exercitus nostri. Iam per tres hebdomadas continuabatur cum numerosissimo hoste lucta, quam, ne taediosa appareret, symphoniaci janczarorum (quorum 3000 cum 12 campestribus machinis inusitato hactenus more Turcae sułtano Gałga superaddiderunt) sub diluculum et crepusculum grandiora ex aere tympana oblongas, lituorum instar tibias, aliaque belli instrumenta quotidie inflabant et barbarnm melos exagerando fastui obstrepebant. Abruperat tamen taediosam expectationem breve, /198/ quia 4 horarum, die 16 Octobris per deputatos ab utrinque colloquium eo fine, ut: scythae nomine hani sui fidelem amicitiam sponderent, aes honorarium, a polonis appromissum, reciperent, captivos omnes polonos dimitterent, specifice Machovium. Etiam Dorosz et cosaci pacis leges scythis mediantibus acceptare coacti sunt. Et hostis quidem in Tauricam, cosaci in Ukrainam, legiones in Poloniam remearunt.




1669.


Tartari partem exercitus nostri, pro excubiis in Ukraina stantem, nihil opinantem, adversi conspiratione cnm cosaccis inita, disjererunt, victoriae impetn in alias cohortes, proximis Russiae et Wolhyniae oris hybernantes subitanee invecti, eas disperserunt, ex nunc in ulteriores Russiae provincias sese effuderunt, terrorem et stragem igne, ferro longe lateque dederunt, innumeram multitudinem promiscui sexus et status hominum in servitutem abduxerunt.




1670.


Turcarum sultanus bellum intimavit, numerosissimas phalanges, plusquam 80,000 militum habentes, Podoliae immisit, qui societatis cum Doroszenko duce rebellium viribus, ferro, flammis, impetu per vicinas provincias furebant.

Hanenko ductor Zaporowiensium contra Dorosz rebellem prospere in nomen regis Michaelis pugnavit, interim tamen et ipse barathro sanguinis sui Dorosz insinceritatis notatus, placabiliter tamen ad fidele obsequium reipublicae regisque trahebatur. Piuro, voluntariorum in Ukraina ductor, res egregias fortiter pro Polonis gerebat.




1671.


Rex procurabat summopere pacificationem Ukrainae, ideo et Hanenko, bellatori egregio et sibi fideli, misit insignia, praefecturam Zaporoviensis exercitus testantia, et Dorossio rebelli, tum Moschi protectionem, tum Turcae assumenti, regiam clementiam offerebat, qua donis, qua promissis, qua missionibus legatorum, amnistiam offerendo immisit. /199/

Noh nocuit quidem anno hoc nobis Turca ob excitatos per rebellionem Mecci gubernatoris motus seditiosos. Fortalitium tamen Białacerkiew in magnis angustiis erat ob victus inopiam, qua praesidiarii praemebantur; Joannes tamen Sobieski, supremus dux exercitus in expeditione hac multa egregia fecit. Saepe enim cum hostibus feliciter conflixit, rebelles acie pepulit, oppida amplia inter Hypanim et Tyram recuperavit, limites regni ab hostilitate barbarorum securos fecit, exercitum, juxta desiderium reipublicae ab autiquo praehabitum, pro hybernis in Bracłaviensibus regionibus instituit ac distribuit et ipse Leopolim nostram feliciter remeavit.




1672.


Nescio an in vindicandis per annos anteactos Ukrainae ditionibus laudare fortunam Polonam an arguere debeam? Feralia decreta comitiorum reipublicae, acerba senatus consulta ferro praescindere cosacorum perfidiam statuerant. Hi non justitiam sed tyrarinidem secum exerceri rati, quasi desperabundi, fiducia animorum suorum nihilominus freli, jam modo nec jugum ferre nec fraenum polonorum pati etiam auro clementiae intertextum volunt, quinimo Turcarum gravem omnibus gentibus christianis potentiam, in caput unius Poloniae devolvunt.

Hoc anno Mohometes III potentem nimium exercitum et supra fidem numerosum die 12 Junii Adrianopoli moverat suique adventus fama Poloniam universam attonitam fecit, Podoliam scythis praecurrentibus prostravit, Russiam, ad casum illius trepidantem, inter caedes hominum, incendia villarum, ruinas oppidorum agonisare credidit, Leopolim nostram, ultra spem, ultra fortunam, ultra vires plus aliis audentem obstupuit. Primus futurae obsidionis delator, redux a Turcis praenuntius regis Wieniawski fuit, qui et capti Cameneci statum enarravit, et de imminenti urbi huic atroci potentia fideliter praemonuit. Cives (ut in rebus trepidis fieri solet) ambigua inter se consilia partiti: multi sperare fortia, plurimi pro tutiori praesidium fugae arripere suadebant. Terrebat Leopolim /200/ nostram vel maxime brevi nec attendibili tempore captum Camenecum, forte situ a natura ipsa mirabili specialissimum regni munimentum, quod quia Mahometes ultra spem omniumque opinionem per probrosam deditionem accepit, Podoliam universam in una civitate subjugavit, ut ergo occuparet similiter Russiam, Leopolim sui juris per violentam ac subitaneam oppugnationem facere desideravit. Approximante jam scytharum colluvie multi cives passim et sine omni mora e civitate, etiam pauperes, senes et juvenes dilabebantur, matronae in publicum effusae, circa templorum altaria discurrentes, et passim genibus nixae, supinas manus in coelum tendebant.

Hanc oppugriationem Turcicam, supra alias antecedentibus annis periculosiorem, difficilioremque, qui nosse succinte cupit, legat libellum a Bartholomeo Zimorowicz, consule Leopolinsi, ad omnia hujus belli discrimina attendentis, qui cum alio consule, Gonsiorek dicto, protunc proconsul, consilliis suis Leopolim e manibus asiatici tyranni eripuit servavitque, prout hoc suo opere (quamquam scirpis verborum repleto) tcstatur. Prodiit libellus iste inlucem anno 1693 a M. Joanne Moscicki Cracoviae typo oblatus, cujus titulus est: Leopolis, Russiae metropolis, latinitati donatns. Ego sicut veritatis et brevitatis percupidus, ne cramben repetere videar, sequor descriptionem Jacobi Gawach canonici, intemeratae fidei presbyteri, qui gesta obsidionis illius ad informationem archipraesulis Korycinii nativo idiomate scripsit, illique Cracoviam miserat; eam, quia ad manus mea annis ab obitu ipsius plus quam 20 pervenit, illam pro veritatis stylo simplici latinitati reddo et tenorem de verbo ad verbum refero:

Rumor ad aures nostras pervenit, imperatorem ipsum ad arcem Chotimensem stetisse. ad se hanum Tartariae et Doroszenko convocasse, ut cum omni apparatu suorum excreituum sibi assisterent.

Die 24 Septembris vexilla crucibus notata (hinc patuit quod valachorum et cosacorum) per montes eluctabantur.

Die 1 Octobris władyka anterior Szumlanscius superinductus suaviter in curiam, petitumque ab eo, ut, sicut gratus et bene /201/ notus Doroszenkoni ad eum, stativa bellica in ecclesia ruthena S. Georgii habentem, (unde cosaci pilea ignea in civitatem tum et ex monte Szembeccio vehementer jaculabantur), pergeret, persuaderetque, ne Christianos ipsemet Christianus hostiliter impeteret, quinimo ad hanum tartarorum et ipsummet Kapłan-baszam intercederet pro afflicta civitate, ne tam enorme litrum exsolveret, prout proponebatur. Detractabat hanc functionem assumere in se prima facie Szumlanscius, nimium se laesum et in causa honoris, quoniam wladikatu spoliatus est et in substancia. Tandem Szumlanscius declaravit, se discessurum ad Dorossmm, dummodo ipsi securitas transitus procuraretur, quod ipsi appromissum est. Dicebatur ergo fuisse apud eundem Dorossium et condolentiam ipsius super afflicto civitatis statu audivisse, sed ego circa haec praesens non eram.

Hanenko cum 5000 cosacorum et Podlachiensi castellano ab una septimana ad Sokalium constitit.




1673.


Expeditus pro feliciori omine cum 3000 militum, ante exercitum praeambulo Nicolaus Sieniawski, regni protunc vexillifer. Is adjacentia tractui suo oppida ab hostibus insessa subito aggressus. Turcas ab iis expulit, alios profligavit, Satonoviam, Miendzyboż et alia sua haereditaria municipia, juri suo denuo asseruit.




1674.


Fama fuere hanum tartarorum pcrsuasisse Turcis, ut omissa Leopoli, arma in Ukrainam vertissent; atque rationibus ipsius persuasi, multa fortalitia, utpote: Mohyloviam, Szarogrodiam, Barium, Scianam, Kune, Ladyżynum ceperunt; Humaniam urbem, arte et praesidio munitam, et pene viribus suis securam, et fortiter resistentem, semel et iterum assultu instituto, quamquam non sine clade suorum, cepit vezyrius; statim excidium ivit per omnia: aetate provecti succubuere immanitati ferri, teneriores mori compulsi, foeminae vincula impleverunt et stupra perpessae. Moschi quoque /202/ pro Ukraina, sibi a cosacis tradita, certantes, juncti iisdem ingenti exercitu, quin 300,000, Borysthenem trajicerunt, Pavotociam primo 30,000 cinxerant, sed ab eodem oppido cum clade rejecti a Doroszenko, turcarum socio, deinde Czehrynum urbem, non facile hosti cuilibet cessuram, obsederant, sed per occultos recessus erumperit cum suis Doroszenko, necem et vincula praemium obsidionis retulere. Fugiebant tumultuario abscessu trans Borysthenem, qui plures gurgitibus suis abreptos hausit. Tormenta etiam abiicere metus mosehis persuasit.

Rex electus (Joannes III) etiam hyeme ex necessitate belli in Ukraina bellum gerebat. Barum oppidum, munitione et origine non incelebre, scythico praesidio exciso, tum et arcem ipsam, fortius munitam, deinde Mohyloviam, Peczary, Bratislaviam felici marte recepit, scythas in multis locis fugavit, captivos cepit, alios in hani, amicitiara ostentantis, favorem dimisit, militem in Ukraina per hyberna distribuit, Achmet-baszam cum 12000 praesidiariorum, nocte interluni per Michaelem Rzewuski aggressum Rascovia, multis caesis, expulit. Sic progressus noviter electus rex, inter acerba frigora hyemans usque ad annum subsequentem.




1675.


Exercitus cum hostibus jam ab initio hujus anni acriter dimicando, scythas inter Czehrynium et Stawisciam infestus excursus facientes, clade mulctavit, ad Zorniscios Alexander Polanovius, ad Niemiroviam dux Wisniowecensis Demetrius, alibi Stanislaus Jabłonowski, palatinus Russiae, scytharum agmina et cosacorum profligabant, nec diu ovabat grassantium hostium licentia, ferro victorioso ubivis edomita, ita ut Doroszenko jam obsequium regi et reipublicae, quamquam ficte, offeret, Rascovia crebrius lacessita sed nunquam hostibus impune. Nuradinus in Ukraina cum 4,000 scytharum fusus est. Ad Czehrynum cum Adzygereyo a Michaele Rzewuski et iterum a Nicolao Sieniawski ad Pawołociam funditus opprimitur: ipse in arena cadit ita, ut vix 60 a fuga retracti ex toto /203/ exercitu, vincula subiverunt. Pawołocia, quam 30,000 Moschorum anno praeterito sanguine suo cruentarunt, a 3,000 nostrorum duce Radzivillio oppugnata, igne et caedibus snorum absumpta, obstinata tamen in martem, tandem ultimum exitium a subjectis in terra pulveris fomitibus pertimescens, in regis clementiam se totam abjecit, arcemque potentem duci Radzivillio tradidit. Ioannes Sirko, haeros et bellator contra tartaros insignis, a rege Zaporowiensis militiae dictator constitutus est missis insignibus militiae quod ipsi, diu haec ambienti, pergratum erat et ad agenda fofia calcar.

Iam et hanus tartarorum ad pacis tractatus sollicitabat regem. Tandem relevando militi spatium concessum, prasidesque per Polesiam et Wołhyniam locatae, rex exeunte Aprili Zloczoviam attigit. Mirum tamen est, quod hyemem, frigoribus suevam, rex ad bellandum in Ukraina elegerit, passim enim ob defectum pabuli equi generosi cadebant, milites inedia et incommodis macerabantur, pedites et non bene tecta famulitii paupertas emoriebantur; magnumque impedimentum bello fecerant nivium crebre cadentium congeries. In aestate hyemabat noster exercitus, dum Turcae, calentiori aura favente, municipia expugnabant, nostri in autumno, hoste recedente, ad arma prosiliebant.

In Ukraina rex totus in eam curam incubuit, ut Doroszenkonem cum cosacis in suas partes petraheret: cum et ille obsequium non denegaverat, mittebat crebrius Josephum Szumlanski, episcopum nostrum Leopoliensem, ruthenum, adhuc in schismatc manentem, Doroszenkoni familiarem, per quem mussitator versutus meliora regi pollicebatur, tempus vero tractatibus studiose extrahebat, iuterum astuta mente Turcam respiciebat, quem assiduo per suos legatos sollicitabat, tandemque effecit, ut primis diebus martii hostilis potentia Ukrainam impeteret, cui forte motivum dederat factionum subdolarum exercitus Lituaniensis, deserto rege exemplo inaudito castris excedens, domum accelerans cum irreparabili damno felicioris progressus. Non otiabantur pro suo more scythae, sed subito in vicinia Russiae effusi rapiebaut omnia, vastabant, com-/204/burrebant villas et oppida pro sua libidine impune et sine repulsa nostrorum: pauca et dispersa praesidia multitudini eorum sufficere non poterant; oppressi celeritate eorum multi, caesique, captivati multi. Ioannes tamen Sirko, ductor Zaporoviensium, centuriis suorum septus, scythas, miseram tot hominum praedam agentes, ter cecidit, captivo agmini vincula ademit, non omnes tamen vindicavit.

Interea basza Juliae Albae pontem in Danubio stravit, per quem traduxit copias suas, ac Ibraimo, generali exercituum turcicarum, sociavit. His oppugnata primo Rascovia, deinde Mohylovia, sed a cosacis regi fidelibus fortiter et cum clade Turcarum defensa, utraque municipia, postea dum viribus majoribus Turcae ingruerent, a civibus, alio sese transferentibus, deserta; Barium, Miedzyboziam oppugnabant Turcae, Krasiłowiam tartari, sed tam hi, quam illi rejecti fortiter. Noster exercitus, adversus insultus Turcarum imparatus, defensive se habebat, quia de pace hani tartarorum audierat. Tractatum enim interrumpit recusata eorum restitutio, quae Turcae, contempta foederum religione, per nefas occupaverant. Itaque Ibrahimus, 15 bassis cum suis copiis junctus, hano itidem cum omnibus dinastis Crimeae associatus, invasit iterum arces et oppida: Wołoszczyna (sic) municipium munitum perbelle et a cosacis fortiter defensum, dum sulfurati pulveris foraes ignea tela fundere non suffecerat, cum clade suorum notabili excidit, telis tamen, quae furor obtruserat, rem strenue prius agere municipes, quibus armati inter densa agmina prorupere priusquam sua funera ulti, quam receperunt graviores hosti, dum caderent certe vel ab ipsa morte immortales. Arcem Zbaravensem, a natura loci et ingenio munitam, per proditionem infidae plebis occupavit, cujus pars excidium, pars vincula, oppidum ignes, muri ruinam proemium flagitii habuere.

Ibrahimus in Mikulińce divertit, quod oppugnavit, in cujus oppugnatione stragem suorum notabilem passus, tandem per deditionem accepit, sed fregit, quam spoponderat, fidem: primores enim illius oppidi palis defixi, feliciores illi fuere, qui acies hostium ausu haeroico praerupere et salntem egregia fortitudine conservaverunt. /205/ Olexinium, Poczajovia, Załoscy et alia oppida, quamquam tentata, sed non superata. Praedam hominum, Zbaravii atque alibi raptam, ad Camenecum excussit; filio hani aegrumque bassam infirtnari diutius non permisit Rzevuscius; ad Złoczoviam a palatino Russiae Jabłonovio Adżi Gerejus cum 20,000 profligatus.

Inter haec Braclavia, regio praesidio defensa, a Boluk basza dolo poponum schismaticorum capitur. Tribunus Constantinus, regi et reipublicae fidelis indigna passus et Boluk bassae, urbis invasori, cum liberis et affinibus impie traditus est.

Sic inter continuas et mutuas partium caedes annus hic transiit, dataque interim armis quies, inter extrema fata Ukrainae, quae inter bella et incendia in desertum triste abiit, nihil jam pagorum uspiam hominumque habens, nisi ubi praesidia polona sedem fixerunt, videlicet: Nemiroviae, Kalnicii. Pawołociae, Białocerkwiae, Kotelnae, Czarnogrody. Moschus etiam: Kijoviam, Żabotynum, Subotoviam, Czehrynum, injurioso nobis praesidio occupaverat, reliqua deserta erant regioque hominibus inhabitabilis, et ubi steterunt Pergama, excreverant nemora, surdaeque pinus pro oppidis prostabant.




1677.


Post Zurawnienses tractatus totam potentiam in Moschos cosacorum patrones Ottomanus converterat ac in conspectu magni exercitus Moschorum, videlicet: 200,000 eorum, 100,000 cosacorum, 50,000 Casanensis, Astrachanensis, Kałmucensis militiae, Czehrinum occupavit, excidit magna clade mnlta millia cosacorum (80,000 perempta esse diccbantur) vallaque, sublimitatem turrium aequantia, evertit.

Hoc successu ferocior vezyrius, dum circa 1 Septembris evacuatio Barii, Kalnicii, Niemirovii, Miendzybnzii juxta pacta Zuraviensia, ob moram nostrorum non est subsecuta, totum exercitum in haec, nondum evacuata, fortalitia convertebat. Evacuationem itaque horum fortalitiorum extemporaneam snasit necessitas, quae interim Turcis cesserunt. /206/




1683.


Rex ut Russiae nostrae a scythis furentibus securitatera provideret, retraxit a suscepta secum via (ad Viennam) Druszkiewiczium, castellanum Lubaczoviensium, virum et experientiae bellicae et activitatis et sinceritatis in bonum publicum probatae, eundemque ad exercitum cosacorum, noviter sub duce Kunicki subscriptum, cum charactere generalis commissarii ordinavit, qui subito, loricatis vexillis et desiltoriis stipatus, ivit ad Danubium. Prospero passu et eventu porrexerat Druszkievicius ad Kunicium; cosaci enim et Valachi (hi exercitum Kunicii complebant) cum duce Kunicki, a rege dato, nostris auxiliaribus conjuncti, a Soroka digressi, magnas et notabiles progressus fadebant, qua Tehinenses tractus ulteriore Tyrae ripa ducit prolixis itineribus, contendere mapalia scytlmrum, subito igne corripere, uxores prolesque eorum ferro promissivo trucidare, christianos permultos servituti eximere non dubitarunt, Białogrodum, turcarum praesidio munitum, non quidera occupaverant, sed circumcirca lignis atque cespitibus constructas domos cum acriori doloris sensu absumpere ignibus. Sic ad ostia usque Euxini ponti, nullo resistente, penetraverunt; non otiabantur in Valachia etiam vexilla polonorum. Iassy enim, sedem dynastae Valachiae, ipsumque Stefanum hospodarum in patres regias per deditionem traxerunt.

Itaque ipso divae Barbarae die apud Tiglotinum magno ardore cum supervenientibus Turcis ac tartaris conflixere, et qua constantia primo steterunt, eadem magnos impetus hostiura vicerunt. Particularis illius pugnae actus ex litteris ipsius Kunicii, quos ad regem scripsit, punctum annecto, quod tale est: Quidquid apud Tehiniam ac Białogrodum hostilium virium ex scythis, spahis ac janczaris fuit, id omne cum duobus kajmakanis seu praesidibus, sibi occurisse et postquam conserta manu pugnarunt, tandem a cosacis et valachis disjectos, Techinensis praefectus ac Białogrodensis caesi, ultra decem ex insignioribus murzis capti; Alibejus, equitum ductor, orto inter eos, qui eum captivarunt, jurgio, interemptus. Prodigio enim affine fuit, /207/ turcas et scythas tam numerosos cum tanta clade suorum (nam ad 4000 cadaveribus viam straverunt) campo excessisse, cum cosaci ac valachi ne unum quidem suorum in tanto conflictu amiserint.




1684.


Exercitus ille cosacorum duce Kunicki uno ictu fatalis perfidiae sive discordiae concidit victoriasque suas tragico exitu terminavit: junxerat suos cosacos zaporovienses valachorum manui copiisque fraudulentis semper Kunicius, habitoque cum proceribus Valachorum consilio, ut hano, adversus tendenti, occureret, recto Renium tetendit. Comperto hanus, quod contra ipsura processerit, recesit retro ad ripam Danubii, ibique turcis, tataris, janiczarisque ad majbrem numerum collectis, bene et tormentis armatus, rediit contra Kunicium fortius pugnaturus, ac de repente ad pagum Tabacum die 30 decembris anni 1683 exerdtum christianum a tergo agressus est; non renuerat pugnam etiam Kunicius, prodiit in campum cum suis fortiterque restiterat, licet 5,000 solum re ipsa habebat at 30,000 se habere bellatorum formalium (ob majorem solutionem stipendiorum) corain rege jactitabat. Sequenti tamen die, impedimentis et curribus sibi instar vallorum junctis, versus Prutum tetendit, regressum maturans, tota hac die cum hostibus cruento marte decertans. Protractae eae velitationes et certamina in quintam diem, qua Prianoviae, uno milliari a Pruto constitit. Proceres Valachi, videntes potentiam paganorum nimium sibi incumbere et qua majoribus tormentis, qua sclopetis manualibus gravius toti exercitui infestam esse, formato inter se consilio 4-ta die Januarii (juxta veterem stylum natalis Christi) mane ipso cum suo exercitu fugam arripuerunt, Prutumque trajecerunt. Quo viso Zaporovienses in tantum metum conjecti sunt, ut et ipsi, relictis curribus, frusta in reditum solicitante Kunicio, turpiter diffugerent, quos sequi et ipse Kunicius debuit Iassosque per Prutum evasit, juratam, turpi fraude violatam fidem per Walachos continuo incussans. Collegerat tamen dispersos suos circa Jassy, ex iisque iterum coadunavit suas copias, paucis, ut in /208/ suis litteris scribebat, desideratis, cum quibus recto in Ukrainam prorespirio porrexit. Pro his a duce Iabłonovio pecunias petebat, ut corrigere ignominiae errorem posset, quaerulabatur contra Valachos, regique fidele obsequium pollicebatur. Haec ex ipsis Kunicii litteris Jassis ad Jabłonowium 9 Januarii, anno 1684 datis, excerpsi. Et abierat ille Kunicius in Ukrainam, sed Petryczenko, palatinum et principem Moldaviae omni subsidio destitutum reliquit, is debuit cedere malevolentiae fatorum in Soczavam, cui Jabłonovius, dux exercitus nostri, notabile subsidium, videlicet 45 vexilla submiserat, ducique Zaporoviensi Kunicio, ut, deleturus priorem ex accepta clade ignominiam, dicto palatino succurreret non nudum mandatum miserat, sed cum pecunia et 1300 integris panni obvolutionibus, vulgo postawy, per castellanum Lubaczoviensem, pro 15,000 cosacorum; illisque 50,000 juxta rationem officiorum ipsorum militarium pannumque castellanus distribuerant. Non bonum tamen fidem haec munificentia invenit, perfida enim geus cosacorum et graeca fide mercari solita, promissis Carorum Moschoviae, qui illis 30 florenos per equum et vestes pollicebantur, corrupti, multibus dissidiis inter se scissi, tam pedites, quam equites, aliquot praecipuos snorum, partes Kunicii promoventium, nostrosque occiderunt et dissipati sunt: alii ad Moschos per Zaporoviam abierunt, alii, et praecipue pedites, in diversa castra ac maleficiorum suarum loca dispersi sunt, ne tamen sine scelere et parricidio, quo saepe polluuntur, secederent, ducem suum Kunicium, sub cujus regimine tam feliciter a principio pugnarunt, graviter percussum multaties, ad mortem quaesitum, tormento accatanarunt, hostibusque eum pro ludibrio relinquentes, dissipati sunt; alii tamen Mohylam pro duce Zaporoviensi elegerunt. Sic Petryczenko, postquam majorem partem exercitus a se avulsam advertit, ulterius in Moldavia subsistere nou potuit, fugere debuit Jassis, per tartaros occupatis. Semeniis aliquot centenis cosacis, qui sub Stanecki colouello militaverant, novi palatini Demetrii auspicia adorantibus, et proditores illi impii fuerunt, dictum enim colonellum Stanecki vinctum Demetrioni tradiderunt et infidelitate meruerunt /209/ donaria, stipendia et vitam. Pro his Semenis ad Petri palatini instantiam missa fucrant 30.000 fl., quibus illos in suo contineret obsequio. Interea magno numero effusi tartari. Zbarażum et Wiszniowecum exciderunt, circa Iampolum et Lachovios homines quosdam obduxerunt, quosdam necarunt, Krasiłoviam excusserunt, przygrodkum vi ceperunt, pauci homines vix se ad arcem fugarunt a caede salvando, Lesniovium non procul a Brodis expilarunt.

Mohyła in locum Kunicii dux Zaporoviensis tumultuario modo electus, verius suffectus, Niemirovia egressus cum suis cosacis fuerat, de cujus copiis nonnisi spatiosa mendacia sparsa fuerant, quia valde exiguae erant.




1685.


Hoc anno in locum generalis Samujłowicz cosacorum, nostris polonis infensi (qui per suos milites herbas, gramina, foena omnia exurebat et sub ficto nomine seytharum ulterioris persecutionis bellicae Gallicini adinveniebat, secretasque conferentias cum hano habebat, ideoque sub custodiam Moschorum ferro manus pedesque ligatus traditus erat) alius, nomine Mazeppa, nobilis polonus ex palatinatu Wołhyniensi, nobis non adeo pro illo tempore favens, suifectus est. Hic in aetate tenera adamaverat quandam viro nobili polono maritatam mulierem, in cujus consortio forte deprehensus, toto corpore nudatus, virgis recentibus ad sanguinem bene caeditur, mox equo effreni manus pedesque ligatus male imponitur, ac in sylvas profundas, proximiores deserti, quasi in praecipitem mortem casumque incertum abigitur et quasi in exilium vitae impellitur.

Multos tamen casus felices fecit; ita et hunc, nescio quo fato vincula stricta et effreni equi praecipitia eludatus, Zaporoviam pervenit, ubi Zaporoviensium militiae associatus, tantum fortuna belli profecit, ut Cari Moschoviae favore et imperio ducem Zaporoviensium dici meruit, ac per 30 ac ultra annos et victorias Moschis ex scythis et turcis et sibi divitias et suppelectilem multam comparaverit, quas tamen perfidia sua, cum suecis victus, perdidit. Factis de his inferius (si Deus permiserit) dicam. /210/




1690.


Impostor quidam ruthenus sacerdos venit ad regem sub specie ablegati, a Mazeppa, duce cosacorum, ingentcs copias cosacorum pollicitus et aliarum civitatum ac terrarum subjectionem, si modo vicissim rex dictum ducem de protectione sua contra Moschum assecuraverit. Rex, praesago mali spiritu, diu versutum illum poponem in conspectu sui admittere noluit. Sed ille, summo importunus, Varsaviam quoque regem secutus, longe ardentiores prioribus litteras regi reddidit. Solito enim suae prudentiae modo rex deprehendit dolos, quibus vaferrimus ille insidiator pacis utebatur. Repertum sigillum, quod falacissimus homo, videns artes suas indagari, terrae insepeliverat, patuit etiam imitatum fuisse manum et characterem ducis Mazeppa, quo sic evinceret fidem et eliceret a rege litteras, quas infallibiliter ad Carum Moschoviae detulisset, resque nostras deteriores fecisset. Acceptus ob has causas in arestum ruthenus ille sacerdos (qui Samuel vocabatur), convocatus ad judicandum illum Iosephus Szumlanski episcopus Leopoliensis ritus Rutheni (protunc adhuc schismatici) cujus judicio fraudis improbae falacissimus ille homo convictus, reus mortis adinventus, ex consilio senatus in Moschoviam pro poenis sumendis ablegatus est.




1691.


Episcopus ritus rutheni Praemysliensis. Winnicki, cum deputatis a nobilitate Varsaviam venit et facta die 23 Iunii in magna magnorum praesentia schismatis abjuratione, cum universo grege suo ad graemium sanctae Romanae ecclesiae accessit.




1700.


Post festa natalis Domini venit Leopolim, aegram salutem in salubrem reparaturus, Winnicki episcopus Graeco-unitus Praemyslensis, duxitque seeum domesticum, bene sibi fidum, probatum (qui aegro corpori plasmata adhiberet, vacillantem levaret, dolentem solaretur /211/ obsequia) chirurgum. Hic pro offiicio suo aegro corpori membrisque die 24 Februarii splenia lini, cremato calenti delibuta, applicans, ineautus, sive parum potus, candelam ardentem abrumpendo filo inclinavit, ex qua subito cauteria lana illa flammam concipit, ad calentia plasmata eandem promovet; ardent in nudo corpore applicata sanitatis remedia, medios inter aestus episcopo gemente, nec ob debilitatem nexusque opem sibi ferenti, chyrurgo illo nequam clanculum fugiente; subvenerunt tarde servi et dominum jam semiustum et plane praemortuum e medio flammarum, quasi e purgatorio, cum difficultate exemerunt. Sed quia pylorum vehementer ignis afflixerat, intra 4 horas, munitum tamen sacramentis et nefario injuriam donantem, expirantem doluerunt.

Diu meditatum opus, pro quo laboraverunt saecula, Iosephus Szumlanski, episcopus ritus Graeci Leopoliensis, perfecit in acceptanda unione ecclesiae Romanae; abjuraverat ille schisma suum Varsaviae aliquoties: corara nuntio apostolico, nunc recenter in manibus cardinalis Radziejowski, regni primatis; ovile graeco-ruthenium, cui praeerat, in dominium apostolicum pontificis Romani immisit ac dimisit. Verum unionem ecclesiae charitatemque fraternam exosa synedria ad ecclesiam muratam in civitate sita (confraternitatem ex clero et populo appellant) patriarchae Gonstantinopolitano se immediate subjectam esse dicebat, ac ideo se rebellem praestitit, nec unionem ecclesiae Romanae acceptare, jurisdictionem Szumlanscii agnoscere noluit. Venerat dies sanctorum apostolorum Petri et Pauli cultuique sacra, quam diem Ruthena natio speciali veneratione celebrat. Ad hujus diei celebrandam solennitatem jurisdictionemque suam per celebrationem liturgiae in ecclesia civitatensi reassumendam, accinxerat sese Szumlanscius episcopus et ad hanc devotionem magni nominis hospites: Iabłonovium ducem exercitus, castelanum Cracoviensem, filios ipsius: palatinum Russiae, vexilliferum regni et alios multos a statu saeculari; ex ecclesiastico statu nostrum Constantinum Mrozovicki, archidiaconum, religionum praelatos, qui uti administratori Mrozowicio, etiam ex curiositate videndi una /212/ cum magistratu consulari assistebant, invitaverat. Et ecce, cum magno in illo numero selectissimorum hospitum ad januam ecclesiae venit, clausam beneque obseratam reperit, aliasque similiter portas additum non permittentes; debebantque illi invitati hospites alii circa pronam et propileum stare cum rubore, alii in arceris cum murmure diutius subsistere. Offensus hac inurbana urbanorum civium resistentia episcopus petiit a Iablonowio, ut milites portam aperirent; annuit facile Iabłonovius, paruere illico satellitae, at per tegulas vicinioris lapideae subintrantes abdita, ecclesiae portas securibus (quia claves non habebant) reserarunt, iterque ad ecclesiam episcopo et hospitibus patefecerunt. Absolvit itaque, cathema juxta morem suum portans, episcopus Szumlanscius in praesentia et populi sui et tot hospitum liturgiam sacram, ac illam ecclesiam in suam jurisdictionem recepit et bac eadem die edulis et praemiis auxiliantes tractavit, sed a plebe inconditas voces multoties audire patienter ac etiam a plerisque e clero suo debebat.

















: , (http://litopys.kiev.ua)
27.IX.2004






       


ua_etymology:

:   , . -- . , , , , , , . . . . )



i ii, ii Ctrl+Enter.