Результати веб-опитування про проект правопису на сайті Ізборник  


Попередня     Головна     Наступна (Переклад)





Magister Georgius de Russia

IUDICIUM ANNI 1478 RECURRENTIS


(Юрій Дрогобич. ПРОГНОСТИЧНЕ СУДЖЕННЯ ПРО 1478 РІК)




Iesus Maria

Ad laudem omnipotentis dei tertii in personis et singularis in essentia divinitatis: totiusque celi interuae et pro laude magnificentissimi domini 10. De hoc moliis: magnificentissimorumque domorum 16, huius urbis famosissimae Bononiensis: eius que fateo sancti studii ampliori fama et inverniento. Ego, magister leorius de Russia, iudicium anni 1478 recurrentis ex planetarum figuris, siderumque influxibus elidere proposui, quod in 24 particulas dividere decrevi.




Particula prima

De domino anni et dominis elementorum


Quum secundum astrologorum accordatas sententias a dominis elementorum, quibus anni dominus suam admistet virtutem pro maiore parte anni dinoscitur quas illi namque virtutes in elementis, istae vero in elementatis, qualia sunt viuencia et propter vitam admixta illi aeris perturbationes, ventorum flatus, marium pulsus, fluminum in undationes, fulminum et tonitruum rabiem. Iste vero corporum valitudines eorumque aegritudines, caristias aut fertilitas efficere habet. Virtute igitur istoram proportionata mundus iste inferior aut turbinibus agitatur aut grata luce ferenat fertilitate uberrime redundat: ab infecunda sterilitate marcesci. Ideoque in primis haec est; ut eorum noticia habeatur. Circumspectis igitur planetarum singulis tam in praeventionali, quam in introitali testimoniis: dico Solem huius anni esse dominum et significatorem principalem esse: Mercurii vero participem; dominum vero elementatoram Venerem cum forti Iovis participatione. Primum partes, quum Sol in introitali in sua exaltatione triplicitate et facie existens, ab infortuniis liber domum regiam fortissimam occupat. Quare secundum Ptolomeum et Hali et "Quadripartiti" capitulo 12, et Albumazar in particulo "Florum", et Meshali in libello de revolutionibus annorum mundi merito principatum inter ceteras planetas obtinet et sibi dominium anni usurpat; Mercurius insuper locum sui tamen peragrans, a malis liber radiis Solis non oppressus, domum angularem cum Sole tenens, dominus quoque diei revolutionis non inmerito Solis particeps efficitur. Secundum partes, quum Venus preventionalis loci et eius ascendentis domina ascendenti et 10-e introitalis figurae dominans, omni fluxe denarum domorum fortissimam occupans, virtutibus suae dominos triplicitate coruscat: ratione, cuius sibi dominium in elementis vendicat cum anxia Solis participacione, qui in omnibus praedictis locis parumper dissimilibus fulget testimoniis.




Particula secunda

De dispositione anni, ascendentem primas elementorum qualitates


Si calidum, frigidum, humidum, siccum. Annus iste, cuius exordium erit in die XI Martii, hora 16 minuto 43 diebus aequatis, cuius quidem anni gradus Cancer 7 horoscopiscibit revolutionem mox qualitates elementorum; particulas in aeris

dispositione virtuti ad caliditatem temperatam, humiditatem quoque excedentem caliditatem declinabit. Нос est, erit plus humidus quam calidus proporcionabiliter. Quamque ratione Iovis, domini elementorum minus principalis, multi dies sereni et clari apparebunt. Arguo haec est ex Venere et Iove, dominis elementorum in locis humidis repertorum et ex signo ascendenti humido et frigido. In pluribus iis orizontibus (a)bundant pluviarum augmentatio fluminum, flatus ventorum, ex quibus apparebunt inundationes particulares piscis, Iacubus, molendinis et terrae crescentibus dampna mferentes, praecipue septentrionalibus, quorum terra Iovis delibatur influxibus, Mercurius insuper, cui Luna in praeventionali transfert virtutem, signo tonante suffultus, ventosque variabiles multumque instabiles cum ociore(m) variabilitatem commovebit. Mars in super in praeventionali ex ascendente Jovem ex opposito irradians, Iove in signo tonitruoso discurrente, nubium sonus fulguraque varia efficiet. Saturnus etiam infortunatus, quae sua sunt, efficere non tardabit: humiditatem namque augebit et acris aera nubibus adimplebit, calorique obsistet. Signum etiam aqueum et pluviosum, sic revolutionis horoscopum tenens. Signum in super ex non virtute variabile in praeventionali ascendens. Secundum Albumazar anni mutabilitatem figurat: pars insuper futurorum et absentium in loco humido, pars pluviae in utraque figura in loco temperato, partes ventorum et siccitatis in loco temperato ascendentoris virtuti non multum conibunt. Ad temperatis locis gaudentem relinquitur; igitur significatio ullius penitus ingrussa.




Particula tertia

In dispositione fiderum et sectarum


Judei in vere male disponentur multumque infortunabuntur et variis aegritudinibus vexabuntur. Haec arguo ex significatore eorum peregrino cadente ab angulo retrogrado in utraque figura: revolutio quoque coniunctionis ascendentis super regnum vel cadens ad quadratum Lunae radium, insultum vulgi con eos portendit. In aliis autem quartis et si competente disponentur et favores multos habebunt: tamen exactiones tributa(s) angarias potentium timeant per totum annum.


De fatis Cristianorum

Cristiani in vere ratione significatoris in domo regia optime disponentur; honores, dignitates, sublimationes et dominia quaerent et prosperabuntur, favoremque regum et principum et aliorum magnatorum habebunt. Aegritudines tamen saturninas, ex frigiditate evenientes, ratione domini domus fidei hora revolutionis impediti et ratione domus fidei dampnatae timeant. Insuper aegritudines particulares ex motu facinoris provenientes timeant ratione profectionis coniunctionis ascendentis adventum expositi devolutae, prope corpus Martis hora revolutionis, Luna in domo inimicorum discurrens insidias et inimiticias expatis christianis multas. Mars domum fidei trine radio irradians favores abelli geris extituitsque duabus disponit eclesiaeque amicitiam policetur. Caute tamen christiani animadvertant ne indignationes sanctissimi aut aliarum altissimorum personarum incurrant, ex quibus scandala dampna christianorumque deiectio posset evenire ratione profectionis coniunctionis, significantis adventum Christi: et propter profectiones ascendentis Christi devolutas in radios oppositos Mercurii et Iovis. In aestate mediocriter disponentur; propter ascendentorem combustum et propter protectiones cadentes in domum mortis aegritudines timeant. Praecipue illi christiani, qui Cancero et Librae subiciuntur ut in Babilonia, Africa, Francia, Armenia, bore Burgundia et circa litora marium, India, Etiopia, Libia, Tuscia et Aegiptus. Haec namque loca in aestate magis mali habuntur, ad aegritudines particulares. In autumpno competenter disponentur ratione utriusque significatoris in domo regia: tamen febres incognitas timeant, propter Saturnum in domo fidei et praecipue in Alemania, terra Greciae, Hispania insidias immicorum varias timeant. Propter profectiones devolutas in domum inimicorum, domum Martis. Ymo dampna inimicorum nociva multum timeant, propter Martis fortitudinem in ascendente, praecipue Arabia, barbaria terra Caldeorum, Catalonia et alia loca, Scorpioni subiecta. In hyeme mediocriter disponentur, pleri infirmitatibus vexabuntur propter profectiones devolutas in domum infirmitatis, quarum una radio quadrato Martis dampnatur. Jupiter tamen radiis suis profectiones reradians aegritudines non permittet esse nocivas.


De dispositione Saracenorum

Saraceni fortissimi in prima anni quarta optime disponentur, propter significatorem in succedente fortissima in sua domo triplicitate et terrano discurrentem et propter profectionem coniunctionis ascendentis sectam Machameti, devolutam ad corpora Veneris augebitur fortuna. Profectio insuper ascendentis sectae in domo regia magnanimos potentes et fortunatos efficit. Non licebit tunc Marti aut Joui con Venere pugnare. Nam in vere utrisque videtur imperare. In aestate aegritudines calidas, corrosiones arrenium sustinebunt, tamen actibus Veneris excellenter afficientur. In autumpno et hyeme mediocriter disponentur.


De fatis Turcorum

Turci fortissimi hoc anno et praecipue tempore veris pessime disponentur, ratione significatoris debilis retrogradi et ratione signi eorum in cadente; et propter praesentiam gensahari in signo eorum; patientur in hoc modo a fulminibus et igne et interfectiones multas habebunt. Mars in praeventionali in domo vitae repertus, audaces et honorosos efficit et ad bella fortissimos incitat; euius tamen retrogradatio fortunam auffert et triumphum denegat. In aestate finaliter male stabunt, propter signum eorum in domo infirmitatum et Martem in domo mortis : patientur igitur Turci in aestate aegritudines multas, corrosiones carnium, febres tertionas periculosas, multos ad mortem perducentes. In autumpno et hyeme bene et competenter disponentur; propter Martem directum in ascendente victores fortissimi et bellatores strenui erunt. Quare tunc non licebit gradus eos dimicare, quum periculum fata praedicant.In vere vero et aestate tutus est, tunc enim ascendentores Italiae, Ungariae et generaliter christianorum Marti dominantur.


De fatis Caldeorum et Egiptiorum

Caldei ratione ascendentoris eorum velut Turci disponentur.Egiptii sicut christiani.




Particula quarta

De statu sancti Pontificis et cardinalium et aliorum spunalium


Quamque de statu patris sanctissimi Pontificis Sixti quarti iudicare sit ambiguum admodumque difficile, quum suae sanctissimae patemitatis, nec dum nativitas, verum etiam intronisatio est incognita. Nihilominus tamen ex dispositione significatorum suorum generalium dico summus aetate praelatus, qui Jouis et Mercurii dirigitur influxibus, cum suo coetu cardinalium in particula quarta anni optime stabit. Jupiter est in introitali in succedente, fortissima domo fiduciae, fortunae atque laudis in sua triplicitate existens laudabili Lunae appodicitus testimonio suae sanctitati statum optimum, honoratum et laudabilem obedientiam quoque fidelium ascendit. Mercurius etiam in revolutione in domo regia directus, a combustione liber, Lunae radio sextili reridiatus, hoc ipsum adauget. Nonaquoque domo radiis fortunarum illustrata, prelatis maionbus statum optimum policetur, quem dominus nonae domus sua retrogradatione mmuit et ad saturninas eorum corpora dispomt. Prelati mmores ratione domini tertiae competenter disponentur, propter Jovem in cadenti et Mercurium combustum. Cautum erit suae sanctissimae paternitati physice vivere. Prelati mmores ratione domino domus nonae in domo mortis aegritudines timeantpericulosas. Prelati minores itidem ratione domino domus tertiae non bene disponentur. Jupiter tamen generalis eorum ascendentor in domo substantie utilius profectus, augmentum substantiarum policetur. In autumpno sua paternitas cum suo coetu cardinalium competenter disponetur, ratione ascendentorum in cardinibus angularibus. Mars tamen ex quarto ascendentorem dampnans, nonnulla impedimenta favit. In hyeme dominus noster sanctissimus non bene disponetur, ratione significatoris retrogradi, in domo inimicorum debilitati et а Marte per quadratum impediti ratione cuius susurros, discordiae lites, rebelliones et bellorum provocationes movebuntur. Нос ipsum portendit Mars in radice revolutionis anni ex aspectu opposito ascendentorem aspiciens. Quare per totum annum bonum est suae sanctissimae paternitati pericula cavere martialia. Sol msuper; particeps Solis in introitali in Capricornum in domum mortis: et Jupiter in praeuentionali itidem dampnatus, signum urbis impeditus. Et per eclipsim Solis 29 die Iulii infortunatum malum portendit. Et grandes permutationes nunciat. De quo clarius in iudicio eclipsis futuro duce deo patebit. Prelati maiores melius honoribus in hyeme disponentur. Nam honores pleri aegritudinibus et forte periculosis vexabuntur.




Particula V

De dispositione imperatoris et quorundam regnorum


Gloriosissimus Imperator Fredericus hoc anno et praesertim in vere bene disponetur ratione domini_ascendentis suae nativitatis et ratione domini loci profectionis: profectio tamen ab ascendente nativitatis devoluta in domo inimicorum a Saturno dampnata, pericula, aegritudines, inimiticias, adversitates, blasphemationes et odia disponit. In aestate non bene disponetur Jupiter dominum loci profectionis, combustum et retrogradum. In autumpno insidias et aegritudines caveat, ratione profectionis in domo mortis: regimine bono uti necesse erit: quum et eclipsis futura nobilissimorum hominum est saevo inimica. In hyeme ascendentor in domo inimicorum insidias parat.


De statu regis et regni Poloniae

Illus princeps Kasimirus, rex Poloniae, in vere ratione ascendentoris in signis regni fortissimorum fortuna secunda gaudebit; victor fortissimus in bellis, si qua gesserit; non dubitetur profonio ascendentis suae nativitatis in domo fidei devoto, dei mandata, custodientem spunalibusque amicabilem nutriat. In aestate inimicorum insultus caveat et insidias occultas. In autumpno mediocriter. In hyeme vero non bene disponetur, ratione ascendentoris in domo inimicorum retrogradi et a Marte impediti. Profectio insuper ascendentis nativitatis suae in domo mortis aegritudinem significat. Unde iilectus nativitatis suae tendens ad quadratum Saturni radium, grandem infirmitatem significat et periculosam. Caute igitur sua serenitas hoc anno et futuro vivat, quum fata nativitatis suae periculum pronunciant. Regnum Poloniae, quod Thaun et Veneris fecunditate pullulat eisque rigatur influxibus, in vere optime disponetur ubique securum et prosperorum non dubitetur. Quum Venus palladis clipeo, nedum Martis furiam, sed et Iouis fulminum eminus propulsabit. In aliis anni quartis semifortuna gaudebit. Pericula, insidias, roborias, bella, particularia, quae Luna in domo inimicorum discurrens, in multis regni finibus scavit. Jupiter in signo regni discurrens, per totum annum mitigat, minuit et periculosa non finit.


De statu Regni Bohemiae

Serenissimus princeps Ladislaus, rex Bohemiae, in prima anni quarta non bene disponetur, ratione dominuo ascendentis suae nativitatis, et propter profectionem ascendentis nativitatis dampnatam ex quarto Martis; aegritudines enim periculosas et infortunam portendunt. In aestate signum regni in domo infirmitatum aegritudines in regno ascendit. Eclipsis futura Solis in signo regni ascendentorem adauget.In autumpno et hyeme minus bene disponetur, iilectus namque nativitatis suae in domo inimicorum dampnatur radio Martis quarto.


De statu Italiae

Italia, quae Leoni et Solis dirigitur influxibus in vere optime disponetur. Firmari quaeret victrix fortissima, hostium dominari et imperare aliis studebit, et in omnibus felix. Haec arguo a Sole domino anni et signo regni, praesertim in domo substantiae et hora revolutionis reperti et a Sole ex trino et a Venere ex quarto irradiati. Licebit eo tempore Italiae Marti armis obviare et armissa spolia viriliter recuperare, quod non erit consonum autumpni et vernis tempore, propter Martis fortitudinem.Et quamquam ratione ascendentorum status optimus et salus corporum policetur, nihilominus tamen Italia ratione Saturni in vere impediti signum regni parti agentis versus finem aegritudines timeat, quamvis non nocivas. In aestate competenter disponetur, ratione significatoris in domo angulari. Signum tamen regni in domo infirmitatum in aliquibus regni partibus aegritudines efficiet. In autumpno bene disponentur, ratione Solis in domo regia. Attamen actus marciales attemptans, maxime ad Turcos, non licebit propter eorum significatorem fortissimum. In hyeme Italia ratione significatoris medio colle fortunae et disfortunae iter capiet et aegritudines. Nocivas caveat, propter significatorem in domo mortis. Mars signum regni ex oppositione dampnans insidias, inimicitias disponit, quibus non alia, quam ingenio est omittendum.


De statu regni Franciae

In vere mediocriter disponetur. Luna in domo inimicorum hora revolutionis discurrens inimicias, insidias, rapinas et hostium insultus scaevit et ad roborias, predationes incitat. In aestate competenter stabit. Religionem decenter ascensuabit, spirituales in reverencia et magna honestate habebit. In autumpno aegritudraes timeat. In hyeme et si bene disponetur, tamen inimicorum insultus timeat.


De statu Regni Ungariae

Ungana, que Sagittarii et Iouis gaudet Influxibus, in vere optime disponetur, propter Iovem in loco forti in praelio et magnanimis erit victnx in dubia; phas tunc erit gradus thurcorum Martem in armis dimicare. Nam Mars Iouis fulmina nequibit superare. In aestate mediocris disponetur. In autumpno et si bene disponetur, tamen coniunctio Martis pugnare non licebit, cuius insidias in fine aestatis et in autumpno timeat. In hyeme male disponetur, insidias et aegritudines grandes timeat.


De statu Hispanie

Quae secundum Hispanensem Virginis et Lunae subicitur virtutibus ratione ascendentorum in utraque figura dominatorum, insidias multas, bella et hostium insidias timeat. In aestate et hyeme imo per totum annum aegritudines saturninas timeat, propter Saturaum signum regni ingredientem. Eclipsis Solis futura 29 die Iulii ratione ascendentoris multa mala minatur huic regno. In hyeme mediocriter disponetur.


De statu Siciliae

Ratione Iouis optimum disponetur in vere, tamen aegritudines; in autumpno et hyeme mediocriter disponetur.


De statu Angliae et Flandriae

Haec ratione ascendentorum inimicitias et bella et inquietudines habebunt. In fortunati quoque in bello tempore veris. In aestate aegritudines timeat. In autumpno vero et hyemis tempore optime disponentur victores strenui et potentes non dubiantur.


De statu Herculis ducis Ferareriensis

Ніс hoc anno et praecipue in vere bene disponetur in corporis sanitate ratione profectionis ascendentis suae nativitatis devolutae hora revolutionis ad corpus Veneris ratione ad statum iocundum et voluptuosum ducis. Et ratione profectionis partis fortunae cadentis in 13 gradus hora revolutionis fortuna secunda gaudebit. Parumper in diebus augusti et decembris pericula caveat. Et ratione Lunae, dominae ascendentis suae nativitatis in domo inimicorum discurrentis hora revolutionis insidias inimicorum caveat.




Particula sexta

De fatibus quarundam civitatum famosarum


Urbs Romana in vere optime disponetur, magnonimis, multum laudata et fortunata, et famata. In omnibus quoque factis secunda. Arguitur hoc ex Sole ascendentore urbis in domo regia: ex signo quoque urbis, radiis utriusque fortunae appodiato. Saturnus tamen signum urbis retrogradatione sua signum urbis inficiens corupto aere minatur suo. Parumper inficiens aerem propter tamen suam debilitatem non multum oberit. In aliis anni quartis mediocriter disponetur. Imo eclipsis Solis 29 die Iulii futura in signo urbis incommoda magna et pericula urbi nunciat.


De statu Veneciarum

Quae in vere ratione significatoris in domo inimicorum insuper et ratione signi per radium quadratum Martis impediti periculo insidias et anxietates varias, tum ratione inimicorum, tum et ratione aegritudinum caveant dampna. Tamen magna esse non possent, praecipue expositione Turcorum in vere. Ascendentor namque Turcorum debilior ceteris reperitur. In aestate competenter disponentur: cautius tamen erit militari Marti, quam obsisterent, quam in aliis anni quartis. In autumpno ascendentor in domo mortis aegritudines scaevet. In hyeme mediocriter disponetur et militari eis non coniit et praecipue contra Turcos propter Martis potentiam.


De statu Florentiae

quae Arietis et Martis gaudet influxibus. In vere ratione Martis in angulo suo et retrogradis disfortuniis nonnullis subicientur, quae non multum nociva et dampnosa erunt, propter signum ascendens urbis eorum in domo regia hora revolutionis et propter potentiam aeris fortunae in eo. Scismata insuper et particularia hominum tamen timeant, propter signum opposito radio Martis dampnatum. In aestate mediocriter disponentur. Hiis duabus quartis cautius est Florentinis otio vacare et bella non attemptare. In autumpno et hyeme magnanimis adeoque fortunata in rebus agendis erit. Licet in autumpno parumper vexabuntur aegritudinibus.


De statu Paduae et Ferrariae

Haec mediocriter disponentur per totum annum plus tamen fortunabuntur autumpni et hyemis tempore victoriosi in bellis, si qua gesserint, non dubitentur. Signum urbium in domo inimicorum non nullos inimicitas portendit.


De statu Mediolani

quae ratione signi eorum impediti Virginis afficientur; fortes tamen pugnatores Mediolanenses erunt et magni cordis ratione ascendentoris in domo regia. Aestatis tempore mediocriter disponetur ratione significatoris in utraque figura oppressi. In autumpno fortissimi et magnanimes erunt. Litibus, aegritudinibus vexabuntur, si non providerint et forte dampnosum signum infortunatum hoc praesagit. In hyeme competenter disponetur ratione utriusque significatoris.


De statu Mantuae

Haec fere sicut Veneciae disponetur. Parma, Senis velut Bononia disponetur. Mutina velud Florentia: Viterbium sicut Mediolanum. Cremona velud Roma disponetur: Perusium fere sicut Bononia disponetur.




Particula Septima

De dispositione urbis Bononiensi


Quae Thauri et Veneris rutilat fecunditate. In vere optime disponetur ratione Veneris in sua domo triplicitate et termino; magnum sibi anni assumet dominari. Iocunditates, alacritas, delitias et voluptates nemo disfortunabit. In quibus omnibus in vere omnia feliciora conspicietur. Signum urbis in domo fiduciae succedente fortissima amicoram multiplicatorum. Iupiter denique et Venus per totum ferme tempus vernale signum urbis corporaliter reradians fortunam adauget. Impeditata venire non finit. Saturni minas urbi nocentes multum frustrat. In aestate et autumpno mediocriter disponetur et propter signum urbis in domo infirmitatum aegritudines in autumpno caveat. Eclipsis Solis futura significatum auget. Et fere toti Italiae minatur. In hyeme inimicitias et insidias caveat ratione signi in domo inimicorum; generaliter tamen propter Jovem per totum annum in signo urbis discurrentem plus aliis fortunabitur haec urbs namque et factarum augmentum Jupiter ex sui natura policetur. Quamque igitur sidera bonum portendant, nihilominus aliqua cupio ascensuanda fore. Primum a medio iulii usque ad finem augusti pericula marcialia vitare, uti dampna ignis, violentias, homicidia et alia huius modi. 2-е in autumpno aegritudines particulares, quae vitari possunt bono et decenti regimine. 3-m scismata domestica circa dies aprilis vitare, lites et alia, quae ascendam ordinem partium in partibus sequentibus.




Particula octava

De statu quorundam, quorum est Saturnus ascendentor


Нос anno patres antiqui, religiosi, agricolae, senes decrepiti, homines solitariam vitam ducentes, non conversativi, paucorum verborum, homines longe cogitationis, stabiles in verbis, sapientes in consiliis homines duri transitus, fossores plumbi et sepulcrorum. Et generaliter omnes homines vilis et auxilis, artificii, homines melancolici. Homines quorum iilectus in nativitatibus est Saturnus coniunctionumque status aut condicionis tales fuerint: hoc anno in vere magis timeant, quom in ceteris anni partibus ratione ascendentoris retrogradi et infortunati.




Particula generalis IX

In statu nobilium et eorum, quorum Iupiter est ascendentor


Nobiles, generosi, magnifici, iudices, consules, juriscanonici et legum doctores, sedis apostolicae legati, episcopi, subdelegati, sacro sancte fidei orthodoxae legum et sectarum institutores, homines conversativi, satuum iocundi, sanguinei et generaliter omnes, quorum Jupiter est iilectus in nativitate, hoc armo in vere optime disponentur et in aestate laudati et honorati multum erant. Fortunati in factis eorum non dubitentur, praeterquam in diebus Aprilis 20 sub finem pericula caveant. In autumpno et hieme diminuetur haec significatio, rixas et discordias fugiant, ratione Martis et aegritudines nocivas.




Particula decima

In statu eorum, quorum Mars est significator


Milites, exercituum ductores, bellorum rectores, regum ac principum auxiliatores, tiranorum numerarii, medici, aurifabri, omnes mechanici, igne utentes in sua artificiis, viarum obsessores, factitatum perquisitores, iurgiorum et litium seminatores, crudeles, iracundi, furiosi, callidi, deceptivi rufforum capillorum et generaliter omnes colerici et quorum Mars est iilectus in nativitate. In primis duabus quartis non bene disponentur; qua propter caute vivant et in commoda fugiant. In autumpno et hyeme optime disponentur et suis factis prosperabuntur.




Particula XI

In dispositione eorum, quorum Sol est significator


Reges, principes, altissimorum statuum homines, in fine iuventutis existentes, homines calvi, cuiuscumque status et condicionis fuerint. Et generaliter omnes, quorum Sol est iilectus in nativitate. In vere optime disponentur, laudati multum et fortunati, praeterquam in primo aprilis caveant de impedimentis. In aestate competenter stabunt. In autumpno mediocriter. In hieme generaliter caveant impedimenta, phisico regimine utuntur. Nam tunc significator impeditur in domo mortis.




Particula XII

In statu mercatorum et eorum, quorum Mercurius est significator


Mercatores, artium magistri, producatores, astronomi, astrologi, oratores, poetae, versificatores, scriptores, arifmetrae, geometrae, adolescentes, iuvenes, omnes quoque, qui ingenio multum utuntur. Solertes, discursivi, ymaginativi, in novo ingeniosi, homines mutabiles frontum, elevatorum, putatorum, oculorum et generaliter omnes, quorum Mercurius est ylectus in nativitate, hoc anno praecipue in vere optime disponentur fortunati et laudati in factis suis, parumper in principio veris pericula timeant. Negotiatores specialiter propter Jovem in signo urbis in rebus suis diligentiam apponatur, quum Jupiter lucreum policetur litis nonnulli pericula macerant propter Martem ex opposito radio ascendentorem reradiantem. In aestate decrescet eorum fortuna, quare ingenio occurrendum. In autumpno optime disponentur; multi ex ipsis exaltabuntur et ad altiores status promovebuntur, lucris habundabunt. In hyeme mediocriter disponentur.




Particula XIII

Eorum, quorum Venus est significatrix


Mulieres, puellae, virgines, eunuchi, cantores, organistae, timpanistae, citaristae, fistulatores, instrumentorum musicalium pulsatores, adulteri, fornicatores, lectatores, ut ventulorum insecutores, deliciosi, voluptuosi, homines varia ornamenta diligentes, iuvenes et omnes homines de forma mulierum, quorum Venus est significatrix et ylecta in nativitate. Нос anno praecipue in vere disponentur optime, in suis factis multum fortunabuntur; delectationes, gaudia, voluptates insequentur. In aestate male disponentur propter significatorem retrogradum et oppressum; quare caute vivant. In autumpno competenter disponentur, multas fornicationes et adulteria facient ratione Martis, Venerem ex terno radio inflammantis. In hyeme ratione Veneris in domo conjugiorum multi legittimabuntur ut inquit Hali parte 8. Ymo Venus in radice anni in XI per totum annum multum ad venerea corpora homini inclinabit.




Particula XIIII

In statu et dispositione pregnantium


Нос anno pregnantes in vere propter Martem in domo filiorum non bene disponentur. Dolores magnas et laboriosos sustinebunt. Itaque nonnullae abortient et mortes incurrent, ut inquit Hali. Dominus insuper quintae domus ascendentorem hanc auget et aegritudines scaevit. In estate mediocriter disponentur et partibus favorabilior erit ratione domini quartae domus. In autumpno competenter disponentur propter domum quartae et propter Martis et Veneris amicabilem figuram, filios multos protecabunt sine periculo. In hyeme mediocriter. Ymo aegritudines fugiant ratione Saturni in domo filiorum et domini quartae in domo infirmitatum.




Particula XV

De statu religiosorum et aliorum


Huius anni religiosi, regulares, heremitae, monaci. In vere non bene disponentur in ascensuiciis divinis impedimenta habebunt et pigritias. Sit quum aliqui regulas eorum non ascensuabunt. Haec arguo ex ascendentore ipsorum in domo religionis impedito et retrogrado. Item quamquam ratione domini domus 3-е velint vacare eas regula. Nihilominus propter ascendentoris generalis impeditum diversitates, distractiones et dissidias in aliis factis eorum habebunt. In aestate bene disponentur, regulas decenter ascensuabunt et sublimabunt. Quamquam Venus domina domus religionis sua retrogradatione parumper minuet, in autumpno et hyeme competenter disponenter propter omnes ascendentores.




Particula XVI

De statu et dispositione iter agentium


Legati, nuncii, viatores, cortisani, in vere pessime disponentur ratione ascendentoris infortunati erunt. Prodationes, roborias timeant et praecipue facientes itinera, secundum Albumazar in "Flori" introductorio et Alhabitum in suis "Isagogis" drama prima in multis impedientur et in itineribus retardabuntur; brevia vero facientes itinera melius disponentur. In aestate aegritudinibus pleri vexabuntur, ymo mortis casum timeant, brevia facientes itinera retardationes pacientur propter significatorem retrogradum. In autumpno de longe iter agentes optime disponentur et fortunabuntur. De prope vero agentes itinera insidias, roborias, depredationes, interfectiones caveant, ratione Martis ex opposito ascendentorem dampnantis. In hyeme peregrinantes longe competenter, de prope vero cum periculis itinera perficient. Dignum igitur videtur electiones non de spicere et illis rationabiliter uti. Quem admodum multi sapientes astrorum de eis documenta digna regulasque utilissimas tradidere.




Particula XVII

In statu et conducione communis populi volgi


Unius civitas et populus communis ascendentem Hali in parte 8 ratione Lunae post coniunctionem praeventionalem Mercurio corporaliter applicantem, Mercurio in uterque figura fortunato bene disponentur, alios liberos habebunt. Altis cognitatibus factis maturis afficientur lutea a mercurialibus de quibus supra dictum est multa habebunt. Jupiter insuper ex sextile Lunam reradians ascendentorem in bono auget. In aestate competenter disponentur et divinis officiis vacabunt ratione ascendentoris in domo eclesiae et religionis diseurrentis. Et ratione Lunae in preventionali Veneri applicantis, limpiditatem, hilaritates, voluptatem status quoque maximo malis morementum portendit. In autumpno ratione ascendentoris post praevencionalem Jovi applitantis augmentum substantiae et lucri ascendit. In hyeme mediocriter disponentur, quamquam Jupiter in 12 etiam lucrorum ab inimicis policetur, ut inquit Hali parte 8. Unum tamen operibus populus advertat et caute vivat per totum annum, ne lites, rixas, inregia et scismata dampnosa incurrat et insidias multorum ratione ascendentoris hora revolutionis in domo inimicorum dampnati et praecipue circa dies Aprilis et Maii.




Particula XVIII

In dispositione pestis et mortalitatis generaliter


Ex quo secundum Albumazar in fine primi libri "Florum" finem pestilentiae et mortalitatis generales sciuntur ex ascensione aliarum planetarum regnorum, ultra sectam ascendentorum, quae si dampna et impedita fuerint, pestem anni generalem praesagiunt futuram. Quorum nullum in revolutione anni notabiliter impedit. Signum enim ascendens liberum est ab infortuniis profectio insuper coniunctionis ascendentis adventus christianismi. Similiter et ascendens christianismi. Et si devoluitur in idem signum, ubi est Mars, attamen utrique cautum vivant. Aliquae partes Romanorum, Egipti, Barctriae, India, Turcia, Ethiopia, Libia, ne corruptiva aera macerant. Profectio etiam coniunctionis Saturni et Martis in Cancro factae libera a radiis infortuniis. Aegritudines tamen pluris particulores erunt ut febres tertianae et incommoda, ratione sanguinis evenientes et aepidimiae, de quibus omni diligentia cavendum.




Particula XIX

In statu bellorum et guerrarum


Нос anno, quamquam secundum Albumazar in primo parte "Florum", bella notabilia hoc anno futura non ascendentur, cum nec in preventionali nec in introitali Mars cum Saturno inimico copulantur. Figura tamen in multis partibus in aestate et autumpno magis bella irregia, scismata sunt speranda ratione profectionis coniunctionis Saturni et Martis, quae devoluitur aestatis tempore ad corpus Martis, quae omnia contentiones, bella et guerras ascendunt Ceste Leopoldo duce Ausriae et Messahallach capitulo XI. Insuper profectio ascendentis coniuntionis Saturai et Martis, devoluta in radium inminutum Saturni in domo aeclesiae ascendentorem adauget, ratione cuius spirituales hoc anno de notabili discordia et scismate timeant. Partes tamen, in quibus haec significatio apparebit, sunt loca Arieti, Piscibus, Virgini et Geminis subiecta et Librae, ratione loci Martis. Parumper etiam loca Leoni subiecta timeant. Ut in Armenia, Egipto, Anglia, Flandria, Lombardia, Portugalia, Hispania, Allemania, Bohemia, insuper et Polonia, quae insidias callidas, pericula vicinorum et propinquorum timeant. Item ratione Saturni in 3-a dampnati secundum Hali parte 8 capitulo quarto Rixae multae erunt propter in obedientiam inferiorum suis superioribus, Luna insuper ut ipse dicit capitulo 7, 8-ae partis rixas bellantes et vacans discordias scaeuet in climate sexto. Luna chim ascendentis anni domina hora revolutionis in domo inimicoram et signo climatis debilitata, haec omnia significat, qua propterea et certae partes Italiae, cuius maior pars sexto subicitur climati timeant, plus tamen ratione loci Lunae timeant. Mediolanum, Padua, Cridentum, Viterbium, Perusium, Ligurium. Aspexi insuper domum Filiorum, quae Martis potentia dampnatur et infortunatur. Dominus insuper eius per retrogradationem impeditur. 9 domo ascendit in oboedientiam rebelliorum filiorum; ergo patres, quare hoc anno multum timendum est de scismatibus inter comsaguineos et proximos, quibus omnibus non melius, quam ratione est obviandum.




Particula XX

De fertilitate et sterilitate anni in generali


Circumspectis stellarum magnis revolutionibus, quibus huius anni revolutione dico, quod annus ille in fertilitate et sterilitate mediocris erit, ymo magis tendat ad fertilitatem propter victoriam planetarum fertilitatem dantium super caristias facientes. Impeditum tamen anni fertilitas pati parte, primo ratione vermium et aliorum huius modi ut murum, glirium et similium. Saturnus enim in signo terreo hora revolutionis impeditus destructiones ascendit in seminibus et arboribus, ratione vermium tamen eos cadentium, ut inquit Albumazar in libro "Florum" capitulo de Saturno. Secundo ratione in undationum et crescentium aquarum. Annus etenim iste pro maiori parte tendet ad humiditates ut prius dictum est. Insuper in aliquibus partibus timendum erit de motu et submersione particulari terrae, ratione Saturni impediti, mutantis se de triplicitate ignea in terream. Ratione cuius secundum Albumazar secundo "Florum" et in libro magnorum coniunctiorum, tractatu primo, drama quarta. Inundatio et terrae subversio ascendetur, ratione cuius terrae nascenta magnum capient detrimentum. Etiam secundum Hermetem in suo [Hermes] centiloquio, verbo 33, capitulo propter multationes Saturni de signo in signum apparebuntur hoc anno in aere Draceontes, quos arabice Asub vocant: hoc est impressiones ignitae mirabiles de natura cometorum. 3-o fertilitas anni impeditum pati parte ratione profectionis coniunctionis magnae Saturni et Martis de triplicitate in triplicitatem, quae hora revolutionis devoluitur, propter radium oppositum Saturni. Et ratione profectionis coniunctionis significantis diluvium devoluitur hora revolutionis in radium Saturni inimicum. Haec enim secundum Albumazar in secundo "Florum" subversiones, terrae motus et diluvia aquarum particularia significat. Ratione cuius detrimentum capit, ascendentiones tamen maiores sunt, quam oppositae; quare relinquitur annum fore competenter fertilem.




Particula XXI

De dispositione quartarum anni


Ver, dispositione generali, quamquam multos serenos dies habebit, magis tamen habundabit admixta frigiditate. Mercurius insuper tonitruosus signo tonitruoso appodiatus fulmina et ventos variabiles efficiet Venus insuper applicans ex humido capiti algel humiditatem portendit.

De statu aestatis, quae ponderata loci ex tripliciis qualitate generaliter ad ventos multos turbatosos declinabit, in serenes etiam dies huminesos cum apparitione fulminum et nocivo casu grandinum.

De statu autumpni haec ad temperiem aeris declinabit. Venus tamen domina elementorum generalis et in praeventionali protectrix participalis multos dies humidos interponet.

De statu hyemis. Ніс ratione Mercurii ad aeris inconstantiam declinabit, nunc serena nunc nivosa nunc pluviosa et ventosa apparebit, frigidibus non parcens, dies plures nubilosos inferens, ut elicitur ex ascendentoribus huius quartae.




Particula XXII


In dispositione mensium et dierum, per hunc annum, quorum unius et suorum dierum hanc probationem adduco. Aliorum vero, brevitati favendo probationes praetermitto.

Aprilis, eius coniuinctio erit quarto die Marcii hora 1 minuto 1. A coniunctione sua frigidus erit, humidis diebus habundans. Ab oppositione vero quae erit in die Marcii hora 23 minuto 44 magis rigorosus erit, frigiditati non parcens cum nubium discursu et ventorum flatu.

Dies.

Die Jovis V Marcii vel circa mutativa in aliquibus orizontibus versus noctem et forte adventum et nubecularum ascensum propter quadratum Lunae ad gradum diluvii, in multis tamen locis cassabitur ascendentio.

Die Solis 8-va Marcii huc speratur, propter Lunam ex humido Veneri et gradui diluvii applicantem et partem pluviae in domo Veneris et Luna cum stella nubilosa.

Die Jovis 9 Marcii versus noctem speratur mutatio, propter participationem maxime value Solis super Saturnum et coniunctionem Lunae cum stella nubilosa et partem pluviae in domo Veneris.

Die Mercurii XI Marcii vel circa mutativa propter apertorem portae Lunam in althaziro et mansione humida et in propinquitate ad gradum diluvii et tardabit forte acrius in diem sequentem.

Die Saturni 14 Marcii vel circa in aliquibus orizontibus speratur humiditas propter Lunam Veneri ex mansione humiida applicantem et propter pluviae partem in domo Saturni Luna extite in centro et magis versus noctem apparebit accidens.

Die Mercurii 18 Marcii vel circa mutativa propter portae apertorem Lunam in Atazir et mansione humida, partes pluviae in domo Saturni, revolutio Aegiptiorum et profectio particionis Indorum in applicatione gradus diluvii ascendentorem adauget.

Die Solis 22 Marcii vel circa versus noctem mutatio specialiter propter apertorem maximo value. Luna in mansione humida applicat Veneri et in una suarum clavium adaugitur; stellae nebulosae apparebit insuper accidens in multis locis in die sequenti.

Die Mercurii 24 Marcii vel circa mutatio ad minus ad ventum, propter Lunam in Atazir, aspiciens. Valuae sedis Mercurium; revolutio arabum ascendentorem adauget.

Die Lunae 30 Marcii mutatio specialiter et in aliquibus partibus venti magni cum tono nubium apparebunt, propter portae apertorem, partem etiam pluviae in domo Lunae. Luna ex mansione humida applicat planetis humidis existens ad hoc in suo Atazire revolutio magni orbis huic ascendentori affavet. In illis etiam diebus apparebunt virtutes quorundam stellarum sysypos zozaphe et clayses.

Maius cuius coniunctio erit 3-o die Aprilis in 23-o gradurietis hora 12 minuto 22. Ніс mensis a coniunctione sua usque ad oppositionem nubilosus erit et rigidus in frigiditate ultra etiam noctem temporis et loci, pluvias insuper et casus imbrium faciet. Ab oppositione vero sua, quae erit 17 die Aprilis in 8 gradu Scorpionis hora 12 minuto 20 ad, serenitatem aurae declinabit et siccitatem competentem non multos imbres interponens.

Dies.

Die Veneris 3-a Aprilis vel circa mutatio versus noctem ad minus ad ventorum flatus. Die Lunae 6-а Aprilis vel circa versus noctem et septima mutatio ad humiditatem et frigus. Die Mercurii et Iovis 14 et 16 Aprilis vel circa versus noctem mutationes in altitudinem possibiles ad nubium ascensus et ventorum flatus. Die Solis 19 Aprilis vel circa humiditas speratur ad minimum. Die Mercurii 22 Aprilis parumper ad noctem specialiter ad minimum ventus aut nubecularum ascensus. Die Solis 26 Aprilis aut circa mutatio in aliquibus partibus modica speratur et magis versus noctem. Die Mercurii 29 Aprilis aut circa ventus parumper speratur.

Iunius cuius coniunctio erit 2-o Maii in 21 gradu Thauri, hora 21, minuto 8. Ніс mensis a coniunctione sua usque ad oppositionem ad temperiem aeris competentem declinabit. Calidus insuper erit, Luna nonnullas pluvias paucas tamen miscebit. Ab oppositione in super sua, quae erit 16 Maii in 4 gradu Sagittarii hora 1 minuto 44 ad serenitatem tendet et caliditatem maiorem cum ventis.

Dies.

Die Saturni 2-а Maii vel circa mutativa cum aliquali frigitate. Die Martis V Maii vel circa mutativa parumper in aliquibus orizontibus ad humiditum et forte tardabit accidens in diem sequentem. Die Lune XI Maii vel circa versus noctem speratur humiditas et forte in aliquibus orizontibus continuabit per aliquos dies. Die Veneris

14 Maii vel circa ventorum flatus ad minus speratur et in multis onzontibus pluvia sequetur in die sequenti cum remissione caloris. Die Martis 19 Maii speratur mutatio. Die Solis 24 Maii aut circa mutatio speratur. Die Saturni 30 Maii vel circa in aliquibus orizontibus mutatio ascendentua speratur et forte ad nubecularum ascensum.

Embolismus cuius coniunctio erit 31 die Maii in 19 gradu Geminorum hora 4 minuto 14. Ніс mensis ad competentem statum aeris declinabit. Ab oppositione vero sua, quae erit XV Iunii minuto 49 plus variabilis erit, diebus humidis non carebit et sonitui nubium cum flatu ventorum.

Dies.

Die Lunae 1 Iunii parumper in aliquibus partibus humiditas apparebit. Die Veneris V Iunii vel circa mutativa et forte ad ventum. Die Martis 9 Iunii vel circa mutativa et circa illud tempus apparebunt in aliquibus partibus fulmina et venti. Die Veneris 12 Iunii in aliquibus orizontibus mutatio ad nubes. Die Solis 14 Iunii vel circa dies nubilosa speratur et possibilior constellatio erit in die sequenti. Die Veneris 18 Iunii ventus et forte coruscatio speratur in crasanum tamen diem, vel circa tardabit, ascidens ad humiditatibus in pluribus orizontibus. Die Martis 23 Iunii ventus speratur versus noctem. Die Jovis 24 Iunii parumper in aliquibus partibus mutatio videbitur. Die Solis 28 Iunii mutacio et forte tonabit in multis partibus et humiditas sequentur. Die Martis 30 Iunii pauca in aliquibus partibus speratur mutatio.

lulius cuius coniunctio erit 3-o die Iulii in 17 gradu Cancri hora 10 minuto 44 a coniunctione sua usque ad oppositum plus serenus, quam turbidus, plus siccus quam humidus. Ab oppositione vero sua, quae erit XV die Iulii hora 7 minuto 12 minus constans, etiam fulmina, coruscationes multae audientur in multis locis.

Dies.

Die Veneris 3-o Iulii mutatio apparebit. Die Lune 6-0 Iulii vel circa nubes speratur et tardabit forte acrius in diem sequentem. Die Iovis et Veneris, in medietate sequentibus aliquantulum dispositione pro humiditate pares. Die Solis 12 Iulii mutatio speratur versus noctem in multis tamen orizontibus frustrabitur haec significatio. Die Veneris 17 Iulii mutatio ad minus ad ventum. Die Veneris 24 Iulii vel circa versus noctem mutacio ad nubes. Die Solis 26 Iulii vel circa mutativa ad humiditatem speratur. In hac etiam oppositione apparebit virtus stellarum Chion et Arctos.

Augustus cuius coniunctione eclipsalis erit 29 die Iulii in 14 gradus Leonis hora 18 minuto 28. Ніс mensis ad serenitatem et caliditatem pulchra declinabit. Ab oppositione venide, quae erit 13 die Augusti in 29 gradu Aquarii hora 22 minuto 42 remissior erit; ibi in aliquibus diebus aliqualis frigiditas apparebit et mutatio maior.

Dies.

Die Jovis 13 Iulii vel circa mutatio et forte ad impetum ventorum et fulmina. Die Saturni prima augusti versus noctem mutatio ad humiditatem et sperandum die nubilosis diebus. Die Iovis 6-0 Augusti mutacio speratur ad ventos. Die Solis 9 Augusti humiditas in multis orizontibus apparebit. Die Iovis 13 Augusti nubes et caloris remissio et in crasano in multis locis humiditas speratur. Die Mercurii 19 Augusti vel circa humiditas et ad minus nubecularum ascensus et ventus in multis orizontibus sequetur. Di Solis 23 Augusti ad minus remissio caloris apparebit aut nubes. Die Lunae 24 Augusti versus noctem mutabilis ad aliqua frigiditate. Die Iovis 27 Augusti vel circa mutatio ad nubes et remissio caloris in multis insuper locis humiditas speratur.

September, cuius coniunctio erit 27 die Augusti in 13 gradu Virginis hora 3 minuto 36 ad aeris mutabilitatem declinabit et ventorum cursum. Ab oppositione in super sua quae erit 12 die Septembris 29 gradu Piscium hora 14 minuto 33 ventosus erit non multis diebus humidis habundans.

Dies.

Die Saturni 29 Augusti mutatio ad minus ad ventum. Die Lunae 31 Augusti in aliquibus orizontibus speratur humiditas. Die Jovis 3-o Septembre versus noctem mutatio ad nubes et ad frigus et forte frigus continuabit per aliquot dies aut unum illorum cum ventorum flatu et mutabilitate aeris. Die Iovis X Septembre humiditas speratur in aliquibus orizontibus. Die Iovis 18 Septembre in aliquibus partibus nubes cum pluvia ad minus ventus sequetur. Die Solis 20 Septembre mutatio ad frigus et in aliquibus partibus nubium ascensus. Die Lunae sequenti ventus specialiter aer nebecule. Die Mercurii 29 Septembre vel circa mutatio specialiter.

October cuius coniunctio erit 26 die Septembre 12 gradu Librae hora 14 minuto 7. Ніс mensis a coniunctione sua usque ad oppositionem ad ventos plus quam ad humiditates declinabit in serenitate bene stabit. Ab oppositione sua, qua erit XI die Octobris, hora 4, minuto 27 satis temperatus erit.

Dies.

Die Saturni 26 Septembre aut circa ventus specialiter et alicubi humiditas sequetur. Die Mercurii 30 Septembre vel circa mutatio speranda. Die Veneris 2-а Octobris humiditas specialiter ad minus ventus aut nubes versus noctem magis et diem sequentem. Die Iovis 8 Octobris mutatio ad pluviam ad minus ad nubes. die Lunae 12 Octobris mutatio parumper ad ventum versus noctem magis. Die Iovis VI Octobris vel circa versus noctem mutationes ad humiditatem in aliquibus partibus. Die Lunae, 19 Octobris, mutatio parua ad ventum et forte fruscabitur. Die Iovis 22 Octobris aut circa mutacio ad minus ad ventos.

November cuius coniunctio erit 24 die Octobris 12 gradu Scorpionis, hora V minuto 31. Nubilosus et obscurus apparebit usque ad oppositionem frigiditatem etiam declinabit competenter rigidam; humidos etiam dies inferens. Ab oppositione, quae erit die 10 Novembris hora 19 minuto V ad variabilitate declinabit. Nunc nubilosus, nunc ventosus, nunc nivosus et inconstans.

Dies.

Die Solis 24 Octobris mutatio speratur aut circa nubes aut ventum. Die Martis 27 Octobris mutatio ad minus ad ventum. Die Veneris 30 Octobris mutatio magis versus noctem speratur. Die Mercurii 4-а Novembre vel circa mutacio specialiter cum humiditate aut ventis. Die Saturni 7-а Novembris mutacio speranda. Die Iovis 12 Novembris vel circa humiditas perstilletur. Die Saturni 14 Novembris vel circa mutatio ad minus ad nubes. Die Mercurii 18 Novembris vel circa mutatio ad minus ad frigus et ad ventum. Die Saturni 21 Novembris vel circa mutacio ad minus ad ventum aut nubium ascensum.

December cuius coniunctio erit 24 die Novembris in 12 gradu Sagittariis, hora 22, minuto 33 ad frigiditatem et nubilositatem declinabit usque ad oppositionem suam. Ab oppositione sua, quae erit 9 die Decembris hora 7 minuto 4 ad frigiditatem rigidam et nubes declinabit. Apparebit etiam in multis orizontibus humiditas nivosa cum flatu ventorum.

Dies.

Die Martis 24 Novembris mutacio in aliquibus locis ad minus ad ventum. Die Iovis 26 Novembris parva dispositio pro mutatione. Die Mercurii 2-а Decembris mutatio ad nubes. Die Lunae 7 Decembris mutatio ad humiditatem in aliquibus orizontibus. Die Mercurii 9 Decembris mutatio aut intensum frigus et forte continuabit. Die Saturni 12 Decembris parumper mutativa. Die Martis 12 Decembris mutatio speratur ad minus ad gelu intensum. Die Mercurii 16 Decembris mutatio ad nivem aut pluviam et tardabit forte accidens in noctem aut diem sequentem. Die Saturni 19 Decembris vel circa myutatio aut intensio frigoris speratur ad minus. Die Iovis 24 Decembris nubium ascensus aut minus intensio frigoris. Die Solis 27 decembris parumper disposito pro mutatione. Die Martis 29 Decembris mutatio ad minus ad intensiorem frigoris et nubeculas.




Particula XXIII

De diebus electis ad minuendum


Secundum motum Lunae et aspectum planetorum iuvantium in ordine ad aetates et coniunctiones et membra hominum, secundum quae omnes recte astrologizantes operantur.

Marcius. Sextae die Marcii bono pro iuvenili flegmatico post meridiem partes cephalicam; 12 die Marcii mediocriter circa meridiem pro iuvenili et virili colericis praeter pulmaticas; 13 die Marcii bona pro eisdem praeter pulmaticas. 19 die Marcii bona pro virili et senili melancolicis circa meridien praeter nates. 23 die optima post meridiem pro senili et virili flegmaticis praeter coxas. 28 Marcii electa pro senili melancolicis, praeter tibias. 31 Marcii mediocris pro senili colericis praeter saphenas.

Aprilis. Prima die Aprilis mediocris pro senili colericis praeter saphenas. 8-va Aprilis bona pro iuvenili colericis, praeter pulmaticam. 9 Aprilis bona pro eisdem circa meridiem praeter pulmaticam. 14 Aprilis bona pro iuvenili et virili intimicis praeter nates. 19 Aprilis optimapro eisdem circa meridiempraeternates. 19 Aprilis bona pro virili et senili flegmaticis praeter coxas. 20 Aprilis electa pro eisdem in mane preter coxas. 21 Aprilis optima pro virili et senili flegmaticis circa meridiem. 24 Aprilis bona pro virili et senili melancolicis circa meridiem praeter tibias. 27 Aprilis bona pro senili colericis praeter saphenas. 28 Aprilis pro eisdem post meridiem praeter saphenas. 30 bono pro senili flegmaticis praeter cephaliticam.

Maius. V Maii pro iuvenili colericis praeter pulmaticam. 6-а mediocris pro eisdem praeter pulmaticam. 12 electa pro iuvenili et virili melancolicis praeter nates. 13 mediocris pro eisdem praeter nates. 18 die bona pro virili et senili flegmaticis praeter coxas. 22 die bona pro virili et senili melancolicis praeter tibia. 24 mediocris pro virili et senili colericis circa meridiem praeter saphenas. 24 bona pro eisdem in meridie praeter saphenas. 26 optime pro senili flegmaticis praeter cephalicam circa meridiem. 27 bona pro eisdem post meridiem praeter cephalicam. 28 electa pro senili flegmaticis praeter cephalicam.

Iuniis. 2-а et 3-o diebus Iunii mediocris pro iuvenili colericis praeter pulmaticam. 12 bona in mane praeter pudenda. 13 bona pro iuvenili et senili flegmaticis praeter coxas. 14 optima pro eisdem in mane praeter coxas. 19 electa pro virili et senili melancolicis praeter tibias. 21 bono pro virili et senili colericis praeter saphenas. 22 pro eisdem melior.

Iulius. 6-а Iulii bona pro iuvenili melancolicis et senili. 7 praeter nates. 9 melior pro eisdem praeter pudenda. 11 optima pro iuvenili et virili flegmaticis circa meridiem et post praeter coxas. 12 electa pro eisdem mane praeter coxas.

Augustus. 16 die optima de mane pro virili et senili flegmaticis preter cephalicam. 17 electa post meridiem pro eisdem praeter cephalicam. 18 optima pro virili et senili flegmatis praeter cephalicam. 24 optima pro virili et senili colericis praeter pulmaticam. 29 electa pro iuvenili melancolicis mane praeter nates.

September. Prima die mediocris colericis, praeter pudenda. 8 bona de mane pro iuvenili et virili melancolicis praeter tibias. 9 bona pro eisdem praeter tibias. 13 electa pro virili et senili flegmaticis praeter cephalicam. Et senili 14 die 19 die mediocris pro virili et senili colericis in mane preter pulmaticam. 27 bona pro iuvenili melancolicis post meridiem praeter nates. 30 optima circa meridiem pro iuvenili flegmaticis preter coxas.

October. V bona pro iuvenili et virili melancolicis mane praeter tibias. 6-а optima pro eisdem post meridiem. 7-а bona circa merider iuvenili virili colericis praeter saphenas. 10 bona circa meridiem pro iuvenili et virili flegmaticis praeter cephalicam. 16 mediocris pro virili et senili colericis praeter pulmaticam. 18 in mane mediocris pro eisdem; cautius tamen dominantere. 24 bona senili melancolicis praeter nates. 27 circa meridiem bona pro iuvenili flegmaticis praeter coxas. Et similiter 28 mane 29 circa meridiem pro eisdem praeter coxas.

November. 2-а die in mane et in 3-a in meridiem bona pro iuvenili et virili melancolicis praeter tibias. 7 per totam et 8 circa meridiem bona pro virili flegmaticis preter cephalicam. 13 et 14 diebus mediocris pro virili et senili preter pulmaticam. 19 per totam optima. 20 quoque circa meridiem bona pro senili melancolicis preter nates. 30 electa in mane pro iuvenili melancolicis praeter tibias.

December. Prima die mediocris pro iuvenili colericis praeter saphenas 2 et 4 diebus utraque circa merider optima pro iuvenili et virili flegmaticis, praeter cephalicam. 11 bona pro virili et senili colericis praeter pulmaticam. 17 bona pro senili melancolicis praeter nates. Et similiter 18. 21 bona pro senili flegmaticis praeter coxas. 26 bona pro iuvenili melancolico preter tibias. 27 optima pro eisdem praeter tibias. 31 bona pro iuvenili flegmaticis praeter cephalicam.




Particula XXIV

Et ultima de temporibus electis ad formatandum

(...)



Laus trinitati

1478 Maiis









Дрогобич Юрій. Роки і пророцтва / Уклад. і наук. ред. В.М. Вандишев. — X.: Факт, 2002. — 287 с. :іл.





Попередня     Головна     Наступна (Переклад)


Етимологія та історія української мови:

Датчанин:   В основі української назви датчани лежить долучення староукраїнської книжності до європейського контексту, до грецькомовної і латинськомовної науки. Саме із західних джерел прийшла -т- основи. І коли наші сучасники вживають назв датський, датчанин, то, навіть не здогадуючись, ступають по слідах, прокладених півтисячоліття тому предками, які перебували у великій європейській культурній спільноті. . . . )



Якщо помітили помилку набору на цiй сторiнцi, видiлiть ціле слово мишкою та натисніть Ctrl+Enter.