˲    в         ˲    ˲    ˲ò            



       





ORIGO REGIS JAGYELO ET WYTHOLDI DUCUM LITHUANIE




Aput ducem magnum Lithuanie Gediminum erant septem filii. Primus et senior Montiwid, secundus Narimuth, tercius Olgerth, pater domini regis, quartus Iwenynti, quintus Kyestuti, pater domini magni ducis Wythowdi, sextus Koriath, septimus Lubarth. Montiwido suus pater dederat bona ista Bernow et Slonym, Narimutho Pynsk. Olgerdo patri domini regis Crewa. Sed quia dux wytersky prolem non habuit masculinam, assumsit eum ad filiam suam vnicam, Wythewsko post eam recipiendo. Yewyntham autem locauit in Wilna in Magno ducatu. \.63.\ Gyesthutho patri domini ducis Wythowdi donauit Troky, Coriatho Nowogrodek, Lubarthim assumsit dux wladimiriensis ad filiam suam, cum qua dedit Wladimiriam, Luczko et terram dictam Volnyczska . Olgerth pater domini regis et Kyestruch, pater domini ducis Wythowdi, erant in magna dilectione et vnitate et condixerunt inter se fratres, dux magnus Olgerth et dux magnus Kyersthuch, quomodo ipsum de hinc deponere possent vt vnus illorum duorum succedat, et condicon inter se terminum et diem fecerunt, quibus ad Vilnam venire et castrum occupare et capere sub fratre ipsorum duce m. Jewyntho. Tunc m. dux Olgerth de Wythewsko non potuit ad eundem terminum venire Vilne condictum. Dux autem m. Kyerstruki veniens festine ad Vilnam castrum ipsum intrauit. Dux vero m. Jewynthi exiliens de castro fugit in valles et montes. Et ibidem infrigidatur pedibus. Capientes eum duxerunt ad fratrem suum ducem m. Kyerstruky, qui, expectans fratrem suum seniorem ducem Olgerth, posuit eum sub custodia. Et in occursum fratri suo duci Olgyerth destinauit cursorem: quod illam Villnam occupauit et fratrem suum ducem m. Jewynthi cepit obuiatque ille cursor in Crewa. Dux m. Olgert eo celerius applicat Vilnam, ad fratrem suum Kyerstruchi venit, qui dicit fratri suo duci Olgerdo: Tibi licet esse in Vilna m. ducem, quia es senior frater et tecum in vnitate viuo. Et locat eum in magno ducatu Vilne, Yewynto vero dederunt Zaslaw. Et concluserunt inter se fratres dux Olgyerth et dux Kyerstruch: quod fratres omnes obediant duci Olgerdo. Et aliquos districtus inter se diuiserunt et hoc eciam inter se concluserunt, vbicumque aliquid acceperint, puta: ciuitates, castra aut districtus, id per medium diuidere et esse concluserunt mutuo in vita in magna caritate, placencia, dilectione et fidem inter se super eo ceperunt: nulli in vita de alio male cogitare. Et ita fuerunt vsque ad terminum vite in hac vita.

Item aput magnum ducem Olgerth erant filii XII. Et apud magnum ducem Kyerstruchi VII erant filii. Et inter omnes filios placuit duci Olgerdo dux Jagello, duci autem Kyerstuchi placuit dux Vitoldus. Et condixerunt circa vitam eorum, quod ipsi essent in eorum locis, puta, in magnis ducatibus, post vitam eorum. \.64.\ Qui duo videlicet m. dux Jagello et dux Wytoldus similiter circa patres eorum in magna societate erant. Postremoque dux Olgerth moritur et dux m. Kyerstuch non deserens verbum fratris sui Olgerdi sicut circa vitam eius fuit secum in vnitate. Et tenebat quod m. dux Vilnam filium eius ducem m. Jagello. Et veniebat similiter ad consilia ad eum sicut ad fratrem suum seniorem venire consueuerat. Quidem autem fuit aput ducem m. Olgerdi sews , wulgariter chlop dictus, Woydilo primum in pistorem deputatus.



; ; . . Wytebsky ; . . kondictum ė ; . 6. quasi magnum ducem Vilne ; . 6. servus



Et fuit pistor; postea constituit eum lectum facere et aquam porrigere sibi ad bibendum demumque placuit sibi et dedit sibi Lidam tenere et dilexit eum fecitque eum crescere in magnum. Postea autem, post vitam ducis Olgerdi duobus aut tribus annis preteritis, dux m. Jagello exaltatur multum alte. Et dabit sibi in vxorem sororem suam germanam ducissam Mariam, que postmodum erat data duci Daud, in quo m. duci Kyerstrucho multum magnain displicenciam et dolorem intulit, quia neptem suam et sorrorem ipsius serwo suo dedit. Hic Woydilo in magna potestate apud ducem m. Jagello. Et cepit cum Theuthonicis conuenciones celebrare. Et litteris se inscribere contra ducem Kyerstruchi. Quidem autem fuit astorodensis comendator dictus Smydsten. Hic fuit compater m. duci Kyerstruki, de fonte autem baptismi leuauit filiam suam consortem ducis Mazowie domini Janusii. Hic comendator referebat duci Kyerstrucho: Tu nescis hoc, quomodo dux Jagyello mittit ad nos sepius Woydilonem. Et iam inscripsit se nobiscum quomodo priuaret te tuis bonis, vt ipsa adipiscatur et cum sorrore ducis m. Jagellonis. Dux autem Kyersthuk sciens, \116\ quod dux m. Witowdus bene viuit cum duce Jagello, cepit querulare coram fiiio duce Witowdo: Tu secum bene viuis. Et ipse iam se inscripsit cum Theutonicis contra nos. Dux Vitoldus respondit patri suo: Non credo forte hoc non est, Quia ipse mecum bene viuit, forte michi reuelaret. Postea signum magnum factum est: dux Jagello dederat fratri suo Sergallo. Poloczko, et polocenses eum suscipere noluerunt. Dux vero Jagello direxit exercitum suum omnem Lithvanicum et Ruthenicum cum fratre suo duce Sergallo in Poloczsko. Et ex alia parte magister Liwonie venit cum suo exercitu \.64.\ contra Poloczsko. Dux enim Kyerstruch iterum conqueritur coram filio suo duce Wythowdo lacrimando contra ducem Jagello et dicens: Ecce, Woydilony sorrorem dedit in consortem neptam meam et a Theutunicis est intimatum quod cum ipsis contra nos se inscripsit. Et ecce tercium: cum nos bellamus cum Theutunicis, cum ipsis ipse Poloczko expugnauit. Iam autem manifestum est quod ipsi ad plenum vnum sunt cum Theutunicis contra nos. Dux vero Wythowdus respondit patri suo: Adhuc huic non bene credo. Et dicens hoc iuit solus ad castrum Drohiczin. Dux autem Kyerstuchi, congregata potencia sua totali, ingreditur castrum Vilnense. Et capit m, ducem Jagello cum matre et fratribus et litteras has invenit, quibus se cum Theutunicis inscripserat. Et ad filium suum ducem Wytowdum in Drohiczyn destinat cursorem referens, quod talia gesta sint. Qui cursor invenit ducem Wythowdum in Grodno de Drohiczyn venientem. Qui vna die de Grodno in Vilnam peruenit. Ad quem dux Kyerstuchi: Tu michi non credidisti. Ecce littere, quibus se inscripsit contra et deus premuniuit. Sed ego duci Jagelloni nichil feci, non tetigi thezauros eius, qui cum fratribus suis nec in captiuitate est solum sub parwa custodia tenetur. Patrimoniumque suum Wytepsko et Grewa et omnes ciuitates, quas pater suus tenuit, sibi do. Et in nichilum, quod est ipsorum, me intromitto. Et hoc feci, custodiens caput meum, presenciens, quod michi mala cogitaret. Dux vero Jagello, per nimium exhilaratus de aduentu ducis Wythowdi, fidem dat. Dux vero Jagello patruo suo duci Kyerstutho nunquam contra ipsum esse. Sed in omnibus voluntatem suam facere. Dux vero Kyerstruchi dimittit eum cum fratribus et thezauro suo totali. Et ita dux m. Jagello vadit in Wytepsko. Et dum sedisset dux Kyerstruchi in Vilna, mittit duos homines in Poloczsko, vnum ad exercitum, alium ad castrum. Qui ambo vt castrum. intrauerunt, Polocenses gauisi sunt et clamauerunt contra exercitum. Et ita homines exercitantes recesserunt a duce Sergallo et processerunt ad Vilnam ad ducem m. Kyerstruch. Dux vero Sargello cum parwa comitiua cum Theutunicis in Liwoniam processit. Dux autem Kyerstuch iuit ad \.65.\ Sywer[s]ky Nowogrodek contra ducem Goributh. Et filium suum ducem Wytowdum in Lithwania dereliquit. Et eundo illic mandauit Woydilonem suspendi. Duxque m. Jagello debuerunt eciam secum ire contra ducem Goributh. Itaque dux m. Jagello fidei sue immemor ibi non processit, sed alloquens ciues Vilnenses, videlicet personam Hanullonis et alios, et obsederunt Vilnam, duce m. Wythowdo in Troky existente. Duxque magnus Jagello de Wythepsko cum omnibus suis ad Vilnam peruenit. Et dux m. Wythowdus mittit ad patrem suum ad Swywyerky Nowogrodek cum hac nouitate. Theutunici autem Prussie audientes talia gesta, marsalcus Prussie procedit cum exercitu in subsidium duci Jagelloni multum celeriter. Et cum hoc audisset dux Wythowdus, quod theutunici ad Troky vadunt, et dux Jagello eciam ad Troky progreditur cum exercitu suo cum theutunicis conuenire, dux Wythowdus iuit ad Grodno cum matre. Et Troky dux Jagello cum theutunicis applicuerunt. Troky se sibi subdiderunt. Dux autem m. Kyerstruchi veniens [in Grodno] invenit ibi vxorem suam, matrem ducis Wythowdi. Et destinat eam in Bresczye. Sperans de duce Mazowie Janussio genero suo, solus autem procedit in Samagitam, filio suo in Grodno dimisso. Dux autem Janussius gener suus oblitus beneficiorum amiciciarum et socris sui transit cum exercitu suo ad Drohiczyn, capiens homines, locat in Myelnyk, capiens hominibus fulcitur Surast, devastat Byelsk, Kamyenyecz et circumvallat in Bresczye socrum suum. Et isto castro non acquisito, recedit duobus castris Drohyczyn et Myelnyk, fulcitis hominibus. Dux denique Kyerstuch, congregatis hominibus exercitibus, et de terra Samagittie transit ad flumen Vilia. Dux vero Wythowd, congregatis de hominibus patrimoniis exerctibus, iuit in occursum patri. Gonuenerunt vltra Gawno duobus miliaribus. Et ibi transfretati sunt exercitus. Et procedunt contra Troky et venientes circumvallant Troky. Auditque dux Kyerstuch, quod dux m. Jagello de Vilna vadat cum exercitu Prussie et Liwonie: exercitus omnes Pruenonem Theutunici inimici omnes erant videlicet duci Kyerstuch et duci Jagelloni. Ecce primum exercitus Liwonitarum \.65.\ in subsidium venit duci Stergal contra Poloczsko.



B , Sywerky ; . 6. debuerat



Demum \117\ cum marschalko Prussie ad Troky veniebat. Et tercia vice Livonitarum exercitus totus ad eosdem in subsidium venit. Iam signa apparent, quod ipsi vnum erant contra ducem Kyerstuch. Tandem egrediuntur dux m. Kyerstuch cum filio suo duce Wythowdo ad pugnam contra ducem Jagello. Et nondum congredientes exercitum cateruis ad iactum trium. aut quatuor sagittamm, adueniunt duces et bthyari a duce m. Jagellone ad exercitum m. ducis Kyerstuch, incipiunt interrogare de duce m. Wythowdo, quod cum eo loquerentur. Et dicunt sibi: Dux m. Jagello misit nos ad te, quod concordares nos cum patre tuo, quod teneremus nostrum et vos vestrum et conflictus inter nos non sit et sangwinis perfusio non foret veniesque ad fratrem tuum Jagello et nos damus fidem. Quod secure redires ad exercitum tuum. Vt per hoc inter nos bonus sit finis. Dux vero m. Wythowdus respondit: Fidem aput vos recipio. Quod eciam dux Stergald huc veniret et similiter fidem daret. Et ego tunc exibo. Ipsi direxerunt pro duce Stergald, qui adueniens similiter fidem dedit duci m. Wythowdo sicut ipsi. Dux vero Wytowdus venit ad exercitum m. ducis Jagellonis caterwis inter se nihil agentibus. Jagello incepit rogare ducem Wythowdum: Quatenus concordiam inter nos faceres, ne sangwinis perfusio sit. Dux autem m. Witowdus recepta a duce m. Jagellone pro patre suo. Quod pater suus poterit conuenire et, iterum pure disuenire secum. Et adhuc, dicit dux Wythowdus duci Jagelloni: adhuc dirige fratem ducem Stergal. Quod ego et ipse fidem daremus patri meo. Quod secure veniat et recedat ad suos exercitus. Et dux Stergal daret a se et a te fidem patruo suo a duce Jagellone. Et dux Stergal dat fidem a duce Jagellone et a se. Dux autem Wytowdus patre suo duce Kyer[stuch] iuit de exercitu suo confidendo de fide huiusmodi. Sed si dux Wytowdus non equitaret et vnus pater solum equitaret forte nihil fuisset. Et ita videns, quod ambo exierunt, ipsi fidem transgredientes circumsteterunt illos. Et dicunt: Veniamus Vilnam. Ibi concludemus. Et in hoc exercitus nichil agentes remanserunt. Et dum Vilnam venissent, ducem Kyerstruch vinctum ferreis direxerunt in Grewa in fundum turris proicientes ducem autem Wytowdum \.66.\ reliquerunt Vilne adhuc et ibidem Crewe quinta nocte patruum suum magnum ducem Kyersthuch iugulauerunt. Et iugulauit eum cubicularius m. ducis Jagellonis Proxa dictus, qui dabat sibi aquam. Et Bilgeny frater Mostew, Gedko Crewlanyn, Cuczyk, Lyszycza serws illegitimus wlgariter Zibintha. Taliter finiuit vitam dux m. Kyersthuch. Post mortem autem ducis Kyerstuchi mittit dux Jagello ducem Withowdum sub custodia eciam in Crewa et cum vxore mandauit, ut firmiter custodirent ipsum in caminata. Eodem tempore vlciscendo Woydilonem cui sorrorem suam dederat in vxorem duos fecit in rotis distrahi. Vnum Wyndimund, patruum matris ducis Wythowdi, patris fratrem eius germanum. Et alium Buttrim, nepotem germanum matris eius, qui habuit Vlianam, que fuit Munuidi, alios autem quamplures decolauerunt vindicando eundem Woydilonem. Dux autem Wythowdus sedit in Crewa in caminata sub arta custodia, vbi due femine ambulabant conducentes ducissam ad caminatam, dormitum locantes eam, exeunt et custodiendo. Gircumquaque ducissa autem m. audiens ab hominibus, si dux Wythowdus diucius sederit, forte taliter consuleret de eo sicut de pater swasitque sibi taliter, quod ibunt femine dormitum, quod unius femine reciperet habitum et indueret et exiret cum alia. Et altera cum ducissa remaneret in cuius habitu exiret. Ille vero taliter fecit induens habitum vnius cum alia discessit. Et mittens se de caslro ad Theutunicos properauit.



; . . bohyari ; . . cum Kyer














: , (http://litopys.kiev.ua)
25.III.2003








       


ua_etymology:

:   , . -- . , , , , , , . . . . )



i ii, ii Ctrl+Enter.