‹‹   Попередня (Конституція, 1710)     Головна






[Переписка и другие бумаги шведского короля Карла XII, польского Станислава Лещинского, татарского хана, турецкого султана, генерального писаря Ф. Орлика, и киевского воеводы, Иосифа Потоцкого, на латинском и польском языках // Чтения в Обществе истории и древностей Российских. — 1847. — №3. — С. 18-68.]





PERORATIO AD S-AM R-AM MAIESTATEM SUECIAE DUCIS DOMINI PHILIPPI ORLIK, POST SUAM ELECTIONEM ET CONFIRMATIONEM HABITA.


Sistor tibi, Fortissime ac Fortunatissime Rex, neoelectus Dux Exercitus Zaporoviensis. Cadere debueram nisi S-ae V-ae R-ae Maiestatis hostibus formidabilis, fidelibus autem subditis benevola dextera cadentem fulciret, labentem suffragaretur. Ego ne, Potentissime Rex, magnitudinem nominis et ominis Ioannis Mazeppae, quorum maior in nostra patrianon surrexit adimplebo? Qui nondum mensuram meritorum adimplevi? Ego ne ruenti inpraeceps Rossiacae patriae zodiaco baiulos submovebo humeros incapax tanti honoris, plus dicam oneris Athlas ? Ego ne quassatam tot turbinibus et procellis Rossiacam navim ad aureas ferreo hoc saeculo insulas regam et dirigam, inassvetus tanti regiminis et muniminis Argonavta? Ego ne custoditam Moscovitico dracone pulchram Ariadnam, patriam nostram, ex labyrintho immanis servitutis in antiquam reducam libertatem erraticus per variarum ambages viarum Thesaeus? Fabebis, tamen, Clementissime Rex, publicis votis nostris Exercitumque Zaporoviensem plusquam sub Aiacis clypeo, sub inconcusso protectionis suae umbone fovebis. Beabis promontorio bonae spei fractam densis fluctibus Rossiacam cymbam. Propulsabis Moscoviticum portentum heroico pectore, quo magnanimum gestas leonem. Ego vero opus manuum Tuarum dum Ducales capesso curules, immortales creatori meo, S-ae V-ae R-ae Maiestati, ad aras et arma eius consecro gratiarum actiones milleque basiis victricem S-ae V-ae R-ae Maiestatis veneror dextram.












DIPLOMA ASSECURATORIUM PRO DUCE ET EXERCITU ZAPOROVIENSI.


Nos Carolus, Dei Gratia Suecorum, Gottorum Vandalorumque /19/ Rex et cet., universis et singulis, quorum interest, aut quoquo modo interesse poterit, notum hisce testatumque facimus, quod quum Illustrissimus Dux Exercitus, Zaporoviensis Dominus Philippus Orlik, atque inclyta Gens Rossiaca sub iugo impotentis Dominationis Moscoviticae anhelantes, et tantum non defessi innumeris istis calamitatibus et iniuriis, quas inde a multis retro annis contra ius et fas coacti fuerant sufferre ad opem et tutelam nostram confugerint, subque variis fortunae ictibus non modo dignam fortibus viris constantiam el intemeritam erga Nos fidem conservaverint, verum etiam postquam auspicia nostra secuti socia Nobiscum arma contra communem hostem iuxerunt, tot tantaque documenta fortitudinis ac fidelitatis suae Nobis dederunt, ut certo persuasi sumus eosdem non destituros ab honesto boc proposito suo, priusquam asserta in libertatem patria sua, Moscorum dominatio refrenetur atque intra iustos cancellos reducatur. Nos idcirco, qui non minus quam predecessores Nostri glorio sissimae memoriae Reges Sueciae saluti ac libertati inclytae Gentis Rossiacae huius impense studemus eamque semper auctiorem ac magis florentem reddere cupimus, publico hoc Diplomate declaramus, quod iustissima arma, quae contra Czaarum Moscoviae sumere coacti fuimus, non simus deposituri, aut aliquas pacis conditiones admissuri, nisi simul Illustrissimus Dux et Exercitus Zaporoviensis una cum universa Gente Rossiaca, exuto Moscovitico iugo, in pristinam libertatem plene restituantur atque securitati eorum limitumque integritati per futurum pacificationis Tractatum, quovis meliori modo prospiciatur provideaturque, ne a potentioribus vicinis quovis sub praetextu opprimantur, aut iuribus eorum in posterum quidquam derogetur. Verbo Nostro Regio insuper spondentes omnes eos, qui communicato prius Nobiscum consilio in societatem armorum cun bellicosa hac Gente venire volent contra communem hostem, paria studia et officia Nostra in procurandis ipsorum commodis atque efficaciter luendis illorum iuribus esse experturos, quam primum de pace restauranda fuerit laboratum. In quorum omnium maiorem fidem Diploma hoc assecuratorium, manu Nostra signatum Regio Sigillo corroborari iussimus. Dabamus ad Urbem Benderam die X Maii, anno MDCCX.


CAROLUS.

Locus Sigilli

H. G. von Müllern /20/











UNIVERSALES LITERAE REGIS STANISLAI AD DEFUNCTUM DUCEM IONNEM MAZEPPAM ANNO 1707, NA UKRAINE.


Stanisław Pierwszy z Bożey Łaski Krol Polski, Wieki Xiaże Litewski, Ruski, Pruski, Mazowiecki, Żmudzki, Kijowski, Wołhinski, Podolski, Inflandski, Smoleński, Siewierski y Czernihowski, etc.


Wszem wobiec, y kożdemu z osobna, komu to wiedzieć należy osobliwie, iednak Wielmożnemu, Urodzonym, Szlachetnym, bitnym Hetmanowi, Nakaznemu, Pułkownikom, Attamanom, Assaułom, Mołoycom y wszystkiey czeni wojska naszego Zaporozkiego Zadnieprskiego y całey Ukrainy, przy ofiarowaniu łask Naszich Krolewskich y miłym pozdrowieniu, do wiadomośći podaiemy. Ten Pan, Ktorego podnożkiem ziemia cała, y Ktorego igrzyskiem są wszystkie krainy swiata, w sprawiedliwośći swoiey swiętey nigdy nieomilny, w miłosierdziu na wieki łaskawy, po ukaraniu tak wiełą plag Korony Polskiej za iey przestępstwa y wyniosłośći, a to znowu zdasię przywracać lud swov do ojczyzny własney, y oderwany pod cudze y nieznane przed tym panowanie przesławny narod Kozacki oddawać pod naywiższą iopekę dziedzicznych Ukrainnych Pakow, Naiaśnieyszych Krolow Polcinh, kiedy nas pod walecznym y nieprzelomanym nigdy soiuzem z Naiaśnieyszym Krolem J. M-scią Szwedskim, Bratem Naszym naymileyszym w poprzysiężoney wojnie przeciwko spolnemu nieprzyiacielowi, Carowi Moskiewskiemu, wystawuie wszystkim na widok naypierwszy daiąc pochop upomnienia się u niego y odebrania tych wszystkich prowinciy y kraiow, ktorekoliwek niesłusznemi y niesprawiedliwemi, nawet bez woyny, Krolewstwu Polskiemu sa wydarte Tractatami, między nayosobliwszemi zas licząc przesławna ziemie Ukrainską z iey woiewodstwy, odzywamy się do wiernoscy waszych, iako Krol Polski, prawdziwy y z wiekow pan Ukrainy, do swoich poddanych, iako ociec łaskawy do obłąkanych dziecy wzywaiąc wszytkich, i kożdego z osobna, abyście, złożyw szy z siebie cudzego y niesprawiedliwego panowania jarzmo, do dawnych swobody wolnośći y pod oyczyste y dziedziczne panowanie Krolewstwa Polskiego powracali y starych wiekow przypomnieli sobie miodem y mlekiem płynącą Ukrainę, obiecuiąc bezpiecznie to po Nas y będąc pewnymi, że nietylko w pierwszych ozdobach y obfitośćiach widzieć y zachować wiernośći wasze pragniemy, ale w doskonalszych y ogromnieyszych szczęsliwośćiach ufundować, y iako iedney y nierozdzielney ovczyzny synow przvgarnowszy do spolney matki Rzeczy Płtey /21/ w prawach, nadaniach, użytkach, bezpieczenstwach y wszystkich wolnośćiach na wieki utwierdzić chcemy y starać się będziemy. Mieycie się tedy wszyscy a wszyscy bezpiecznie y poufale do Nas, iako do swego Krola y Pana dziedzicznego, zapatrując się na ten czaz we wszystkim na swoię zacna naygodnieysza wszelkiey ćści głowę y Nam ulubioną, Wielmożnego Iana Slefanowicza Mazeppę, Hetmana woysk Naszych Zaporozkich, y onemu oddaiąc na jmię Naszie y Rzeczy Pospolitey posłuszenstwo. Przez co iako bezpieczenstwo y ochronę od wszelkiey ruiny swoiey wszyscy otrzymacie, tak oraz respekt y łaskę Krolewską, ku całemu narodowi swemu pociągniecie, ktorą miłościwie y oycowskim sercem ofiaruiąc, Universał ten dla ogołney wiadomośći po wszystkich pułkach y miejscach publicznych objawić y ogłosić zlecamy; a dla lepczey wagi y wiary, ręką własna podpisawszy się, pieczec Rzeczy Pospołitey przycisnąć rozkazalismy. Dan w obozie pod Swiętą nad Wisłą, dnia XXII, miesiąca Listopada, Roku Panskiego MDCCVII, panowania Naszego III.


STANISLAW KROL (L.G.)

Antoni Byszewski

Jego Kr. M-śći Sekretarz.














LITTERAE REGIS SUECIAE AD ZAPOROVIENSES.


Carolus etc. Salutem et Regiam Nostram Benevolentiam Attamano Koszowy et inclyto Exercitui Zaporoviensi. Postquam per Ablegatum Nostrum extraordinarium ad Portam Otomanicam certiores facti sumus de istius Aulae promptitudine ac prona voluntate non tantum ad spondendam, verum etiam re ipsa praestandam ac statim solvendam summam illam argenti, quam in Nostros usus exhiberi depoposceramus, in mandatis quidem dedimus Illustrissimo Domino Duci Orlik, cum Iassiis hinc abiret, ut dissipatas ac dispersas cohortes Gentis Cosaticae ad certum diem in unum locum convenire iuberet, quo pecuniae illae, quas ex gratia illis destinavimus, moti potissimum eorum fide et constantia erga Nos, facilius promptiusque iisdem distribuerentur. Verum quandoquidem subito iam facta mutatio Supremi Ministerii Otomanici cursum negotiorum publicorum in ista Aula abruperat ac moram rebus omnibus iniecerat, solutio quidem promissae pecuniae ad praestitutum antea tempus fieri non potuit, sed quae tamen brevi sequetur ac re vera vobis hic repsaesentabitur. Quo quidem tempore Nos statim memores, quam /22/ celeri vobis auxilio opus est, adnumerari unicuique vestrum curabimus eum pecuniae modum, quem ex Gratia Nostra Regia vobis destinavimus. Interea autem, ne quid expectationem vestram moraretur, quum pecuniae adfuerint, iubemus vos omnes, quibus cura hic commissa est, indicem seu iustas tabulas omnium centuriatuum, vulgo Curenni dictorum, cum numero militum sub iisdem comprehensorum confectas, ad Nos quam primum transmittere, ut distributio pecuniarum secundum easdem abque ullo temporis impendio fieri possit. De caetero vos omnes ac singulos solenni Nostro favore amplectimur ac Divinae tulelae sedulo commendamus. Dabamus ab urbem Benderam die 26 Augusti, anno 1710.











AD HANUM A REGE SUECIAE.


Nos Carolus etc. Serenissimo ae Potentissimo Principi Domino Dewlet Gierai Crimensium, Perocopensium ac Nahaiensium Tartarorum Magno Hano, Amico Nostro Charissimo, salutem et Regiam Nostram benevolentiam, Serenissime ac Potentissime Princeps, Magne Hane, Amice Charissime. Missus ad Nos officialis et fidus Minister, Achman Aga, literas Serenitatis Tuae Nobis adtulit, ac quae praeterea in mandatis habuerat, coram rite exposuit. Gratias, quo par est verborum, honore agimus Serenitati Tuae de testata solicitudine pro Salute Nostra atque prosperiore rerum omnium successu, Deum Ter Optimum Maximum rogantes, ut vires, non Unitum ac valetudinem Serenitatis Tuae fulciat ac roboret, sed consilia quoque eius ac conatus omnes pro bono publico fortunatos reddat. Et quoniam ratio ac communis utilitas postulat, ut invicem amice communicemus, quae hac potissimum tempestate nobis accidunt ac rerum nostrarum statum propius contingunt, non intermittendum esse duximus, quin Serenitatem Tuam statim certiorem faceremus de fama illa, quae nuper ad Nos perlara est, nimirum: emporium Nostrum Rigense fame a Moscis ad deditionem coactum esse. De cuius quidem rei veritate Nos eo iustiores habere possemus dubitandi causas, quo certius constat istum rumorem sparsum esse ab hostibus Nostris non insvetis talium fallaciarum, ut orbi imponant ac eiusmodi commentis gloriam armorum suorum extollant. Quicquid tamen eius rei sit, quod brevi quidem patefactum iri, certum est; illud sane, quod extra omnem controversiam positum esse existimamus, acerrimo Serenitatis Tuae iudicio considerandum submittimus, /23/ nimirum, quam periculosum quamque noxium futurum esset rebus non tantum Otomanicis, sed etiam Serenitatis Tuae propriis, si Mosco libertas ac tempus relinqueretur dominationis suae terminos versus Regna Nostra proferendi ibique potentiam suam ita stabiliendi confirmandique, ut postmodum tute et cum effectu possit vastos animi sui conatus exequi contra Imperium Otomanicum et Regiones Serenitati Tuae subiectas, subiugata prius tota Ukraina atque deletis et extirpatis veteribus incolis, quemadmodum eum isthuc omnia insatiabili dominandi libidine animo agitare, intelleximus. Non equidem dubitamus, quin Serenitas Tua pro solenni Sua prudentia atque longo rerum usu perspiciat, non esse ulterius cunctandum, sed invalescentem hanc communis hostis potentiam omnibus viribus quantocius retundendum atque in ordinem redigendum esse. Quod Deo benedicente facillime perfici posse videtur, si Serenitas Tua admonuerit Aulam Otomanicam, propriae Suae utilitatis necessitatisque causa, arma capiendi confini Moscum atque spe simul cum valida manu irruptionem fecerit in Moscoviam, ut hostis pluribus in locis uno eodemque tempore petitus, divisis ac disparsis viribus, facilius superari atque ad aequas pacis conditiones cogi possit. Sin secus factum fuerit, aut Nos pro re nata in subitam pacem consentiremus, ad quam Nobiscum ineundum hostis promptus ac proclivis est, maxime si ex concessione Nostra loco aliquo sibi opportuno ad mare Balticum potiri possit. Tum quidem totas vires suas conversurus est contra Imperium Otomanicum atque Regiones Serenitatis Tuae cum summo utriusque periculo et detrimento. Quod Serenitati Tuae cum auxilio Portae Otomanicae antevertere ac declinare iam facillimum fuerit. Quemadmodum Nos quoque nulli dubitamus, quin Serenitas Tua pro Sua erga Nos prona voluntate, non minus quam proprio status Sui commodo et emolumento, quod desideramus, effectui datum sit. Quam de caetero Divinae tutelae sedulo commendamus atque prosperos rerum successus ex animo eidem adprecamur. Dab. ad urbem Benderam die 30 Augusti, anno 1710.













AB AULICO CANCELLARIO REGIO AD VISIRIUM HANI.


Non gravabtiur, uti spero, Illustrissima Dominatio Vestra, ex literis S-ae R-ae Maiestatis Sueciae Regis ac Domini mei Clementissimi ad Serenissimum ac Potentissimum Tartarorum Hanum, cognoscere non tantum, quid /24/ Moscus deblateret decapta a sese post longam obsidionem urbe Riga, sed eliani quid praeterea moliatur atque exequi tentet contra Portam Otomanicam atque Ditiones Serenissimi Hani postquam potentia eius circa limites Regni Sueciae pace ad votum firmata atque stabilita fuerit, V-a Dominatio pro solenni Sua prudendentia facile intelligit, quid consilii in eiusmodi rerum discrimine sit capiendum, quidve omnino faciendum, ut nimium invalescens hostis huius potentia atque immensa eius dominadi libido simul refraenetur ac compescatur? Si enim Rex ac Dominus meus Clementissimus oblatas a Mosco pacis conditiones admiserit atque consenserit in cessionem alicuius loci ad mare Balticum, fieri eliani non potest, quin tempestas haec, quae iam quasi e longinquo minatur, tota mole sua subito desaeviat in Imperium Otomanicum atque icinos quaquaversum populos cum insigni eorum clade et dertimento. Scio quidem Illustrissimam Dominationem V-am haec omnia dudum perspexisse atque serio secum perpendisse, quo pacto imminenti huic malo sit occurrendum? Saltem moneo adesse nunc tempus rei agendae opportunatissimum, quod si praeterierit, frustra postmodum requiretur. Atque propterea nullus dubito, quin Dominatio V-a mature expensa negotii huius gravitate ac necessitate, non tantum ipse propendeat in bellum communi hosti quamtocius inferendum, sed etiam caeteros Serenissimi Hani Ministros seu Murzas in societatem eiusdem consilii inducat. Quod reliquum est Dominationem V-am Divinae tutelae commendo atque felicia quaevis eidem ex animo apprecor, permanens semper,


Illustrissimae Dominationis

V-ae etc.

Mullern













AD ZAPOROVIENSES A REGE SUECIAE.


Nos Carolus etc. etc. Supplices literas vestras die 11 mensis huius ad Nos datas non sine commiseratione vidimus: aegre omnino ferentes inopiam rerum, ad victum et amictum necessariarum, qua vos in dies premi conquaerimini, eandem Nos sane dudum levare ac solari volueramus, si res Nobis semper in proclivi fusset. Quemadmodum autem antea Nos vobis promisimus auxilium Nostrum, ita idem quoque nunc hic repetimus, spondentes, quod intra paucorum dierum decursum opere ipso sentietis indigentiam v-am a Nobis levatum iri. Porta Otomanica sua sponte nuper Nobis indicaverat /25/ sese paratam esse ad hospitia et alimenta necessaria subministranda omnibus iis, qui signa; Nostra secuti in fide et obsequio erga Nos persistunt. Cuius beneficii vos, quotquot in officio perseveratis, brevi participes eritis, ita quidem, ut praeteritorum laborum et perpessae hactenus inediae fructum uberrimum sic persentiatis. Pecunias quoque, quas promiseramus paucis posthinc diebus, vobis adnumerari iubebimus, adeo, ut nullum gratiae et munificentiae Nostrae genus in vobis nimium licet et intempestive iam querulis claudi simus passuri. Vos inodo perpendite, quam indecens et indignum fortibus viris sit dimissionem crepare eo tempore, quo auxilium tantopere desideratum prae foribus est. Usque eo sane es gratia proni sumus ad vos sublevandos fovendosque omnibus iis, qui penes Nos sunt, quorum luculenta satis documenta toties antea vobis dedimus atque adhuc dare parali sumus, si modo in fide et debita obedientia permanseritis. Ad supplices literas vestras hoc clementer respondere voluimus, Divinae vos tutelae sedulo commendantes. Dab. ad urbem Benderam 12 die 7-bris, anno 1710.













AD. BANUM AB EODEM.


Carolus etc. Redditae sunt Nobis literae Serenitatis Tuae a scriba Mustafa Aga, quem Serenitas Tua ad Nos ablegaverat, ut una cum ipsis literis atque iisdem adiuncta schedula oretenus Nobis exponeret ea, quae Nobis scitu et iucunda et utilia foreut. Pergratum Nobis fuit hoc amicitiae ofiicium lubentesque Nos vices eius reddere parati sumus. Quemadmodmodum etiam Nos in eum finem nunc, postquam certiores sumus laeti Serenitatem Tuam ad requisitionem Magni Soltani meditari iter Constantinopolim, ablegamus ad eundem vigiliarum Nostrarum Praefectum, nobilem Nobisque sincere fidelem Suenonem Lagerberg, ut non tantum hasce literas Serenitati Tuae reddat Nostramque salutem diligenter ei nunciet, cum volo. prosperi faustique itineris, sed etiam ut securam reddat Serenitatem Tuam de sincera amicitia constantique proposito Nostro eiusmodi consilia ineudi, quae, hoc rerum statu ad commune utriusque Nostrum commodum et utilitatem promovendam et firmandam necessaria videri poterunt; neque enim dubitamus, quin Serenitas Tua satis iam informata de scopo alque intentione Nostra, quum pervenerit ad Portam Otomanicam /26/ atque ibi invenerit ad Supremum Visiriatum evectum esse amicum suum, virum probum, fortem zeloque indutum, de publica causa bene merendi, facile instructura sit Magnum Sultanum ad rite exponendam veram status sui utilitatem atque sic una Nobiscum amplectenda utendaque omnia efficacia media, quibus invalescens Moscorum potentia frangi nefariisque ipsorum conatus tam contra Portae Otomanicae, quam Serenitatis Tuae ditiones et provincias retundi possint. Ad quod opus perficiendum Nos Serenitati Tuae omnem curam et studium hisce etiam atque etiam contendimus Deumque rogamus, ut benedictione sua conatibus suis quam primum prosperos successus largiri dignetur. Quae ad hanc rem plura pertinent, coram expositurus sit vigiliarum Praefectus Lagerberg, cui ut plenam fidem adhibeat Serenitas Tua, amice nunc contendimus. Quod reliquum est propria vota Nostra pro felici itinere hic repetimus atque Serenitatem Tuam Deo Ter Optimo Maximo in omnigenam prosperitatem sedulo commendamus. Dab. ad urbem Benderam 8-bris die 8-a, anno D-ni 1710. etc.














AD EUNDEM HANUM AB EODEM


Carolus etc. Serenissimo ac Potentissimo etc. Serenissime ac Potentissime Hane, Amice Honorate. Responsorias Serenitatis Tuae ad priores. Nostras ad ipsam datas, rite Nobis: reddidit Sultanus, Serenitatis Tuae perdilectus filius, quem ad Nos visendos atque Tuo nomine salutandos amice miserat. Pergratum Nobis sane erat; ex iisdem intelligere; Serenitatem Tuam non modo adhuc constanter inhaerere captae sententiae de communi Nostra causa atque ulilitate fideliter, procurada, sed etiam confidere eandem causam Nostram communem in Porta Otomanica prosperos habituram esse successus. Quapropter Nos certi iam sumus Serenitatem Tuam nihil esse praetermissuram, quod ad arduum non minus, quam salutare hoc opus quantocius perficiendum pertinere unquam possit.. Quod operationes bellicas attinet, de quibus Serenitas Tua Nostram sententiam novisse desiderat, perscripsimus de ea re ad Generalem Poniatewscium, qui Constantinopoli Serenitatem Tuam revereri et coram alloqui, mentemque Nostram fusius explicare allaborabit. Optamus saltem, ut Deus Optimus Maximus conatibus tam iustis tamque salutaribus benedictionem suam addere dignetur, cuius Divinae tutelae Serinitatem Tuam animitus commendamus. Dab. ad urbem Benderam die 14. 8-bris, anno D-ni 1710 etc. /27/













AB EODEM REGE SUECIAE AD SIECZ.


Carolus etc. Attamano Koschovino et universo Exercitui Zaporoviensi ad Borysthenem salutem et Regiam Nostram benevolentiam. Humillimas literas Vestras die 13 mensis huius ad Nos datas clementer, accepimus atque ex iisdem laeti intelleximus gratum vobis fuisse donum, quod ad testandum Regium Nostrum favorem et munificentiam vobis misimus, et quem admodum adprobamus atque etiam plurimum laudamus officia vestra in tuendis hactenus atque ad Nos deducendis subditis Nostris, qui custodia Moscovitica elapsi, ad vos pervenerint; ita quoque eandem promptitudinem ac studium erga Nos, qui simili in casu auxilio vestro opus fortassis habituri sunt, sedulo hisce commendamus. Speramus per Dei gratiam Nos posthac occasionem uberiorem nacturos esse vobis exhibendi plura ac maiora Regiae Nostrae gratiae ac patrocinii documenta, postquam Porta Otomanica palam est professa sese a partibus Nostris stare, unde etiam vobis haud dubia affulget spes intra breve tempus revisendi patriam ac lares vestros, impotenti iugo hostium hactenus oppressos. Quod reliquum est vos Divinae tutelae clementer commendamus. Dab. ad Benderam die 27, 9-bris, anno.1710 etc.











A DUCE ORLIK AD HANUM.


Quantam laetitiam corde et animo ex visione Serenitatis V-ae percepi quantaque liberationis Nostrae spe fruor ex conferentia eius, in qua salus Dominii Crimensis et Ukrainae publica nititur, lingva eloqui non valet, vox faucibus haeret et calamus in exprimendo fatiscit, vota solum alato amore sequuntur et concomitantur Serenitatem Vestram, ut Deus Ter Optimus Maximus solicitas Serenitatis V-ae curat et conatus felici coronet effectu et eventu, intentionesve eius salutares prosperis benedicat successibus. De operationibus belli utinam feliciter incipiendis, iam satis fuso colloquio cum Serenitate V-a conferre non praetermisi; inter caetera vero hoc oblivioni tradidi, quod communi integritati praefulgidae Portae et Serenitati Tuae convenire potest, nimirum combustio classis navalis ad Voroniz a Moscis erectae, cuius ruinae omnis applicanda sit cura, ut quantocius in primo belli passu perficiatur, ne hoslis effrenata rabies saeviat illa classi in Imperium praefulgidae Portae et Dominium Serenitatis Vestrae Crimense. Habeo et alia proponenda, quae calamo /28/ confidere non ausus, ore autem proferrem, si haberem honorem promovendae utilitatis publicae una cum Serenitate Vestra Constantinopoli; nunc vero geminatis votis opto omnia prosperrima Serenitati V-ae, cuius gratiae et favoribus in perpetuum me et Exercitum Zaporoviensem consecro maneoque etc. Benderae 8-bris 28 die, anno 1710 etc.













AB EODEM ORLIK AD PRINCIPEM MOLDAVIAE MAUROCORDATUM.


Insistens gloriosis antecessoris mei, pie defuncli Ducis Mazeppae, vistigiis, qui et iura vicinitatis et foedera strictae amicitiae cum Celsissimis Principibus Moldaviae illibato candore observabat ac intaminata confidentia erga Celsitudines Suas ferebatur, capio tritum solito cultu iter ad Celsitudinem V-am, cum mihi et Principalis eius praeeminentiae gratulandi officium et solennitas redevivi Victoris X-ti, et munus Ministerii mei noviter oblati praeambulo cursu, liberum ad Celsitudinem V-am praebeat aditum, Sistor igitur cum gralulatorio applausu ad emeritos Celsitudinis V-ae curules, inter publica ovantis Moldaviae tripudia, cuius Celsitudo V-a, fatigata diuturna expectatione vota, capaci Suo tanti Principatus animo refecit acquietavitque Ivit Celsitudo V-a sine: ambitioso fastu ad Principales fasces, tot meritorum pervagata semitas, stetique ad gloriae metam sine omni invidiae metu, quam favens et fovens in sinu suo Celsitudinem V-am fortuna victricibus calcandam proiecit pedibus, ut victor evaderes, qui victoriam nomine et omine resonas. Beabit redivivus Victor X-tus felici eventu ulteriora vota Celsitudinis Vestrae concomitabiturque in omni gressu Celsitudinem V-arn victorioso eius nomini triumphales praeferens manipulos, ut quidquid calcaveris laurus fiat. Haec sunt mea intima desideria, quae in holocaustum emerito Celsitudinis V-ae honori offero atque me totum et Primores Exercilus Zaporoviensis, praesertim Magnificos Dominos Ioannem Lomikowski, Generalem castrorum Metatorem, et Demetrium Horlenko, Colonellum Prilucensem, sub speciali Celsitudinis V-ae protectione Iassiis degentes, gratiae, favori et benevolentiae eius consecro, manens cum omni obsequiorum genere in perpetuum etc. Benderae Aprilis 20 die, anno 1710 etc.













AS EUNDEM AB EODEM.


Cum iustitia distributiva iubeat reddere cuique suum, igitur Mag. Dominus Colonellus Prilucensis praevia mea instantionali /29/ prece, quam, ad sacrum Celsitudinis V-ae tribunal: interpono, in luctuoso suo statu, compellat Orthodoxam compassionem et iustissimum Celsitudinis V-ae iudicium, ut illo Celsitudo V-a possit discernere causam inter ipsum et Dominum Magnum Banum, qui in fidem suam mutuo ad praefixum terminum acceptis a praefato Domino Colonello centum octoginta et septem ducatis, infugam ignotis viis proiectus, sibi commodum, creditori autem suo a capite aci calcem hostili manu ruinato, damnum inferre non erubuit. Dignetur ergo Celsitudo V-a ea, qua pollet activitate demandare, ut ille, qui successit in bona, succedat et in onera adimpleatque ex illis Domino Colonello, peregrino in terra aliena debitum. Habet ipse et alios debitores, de quibus redeat ad Dominum, quod fuit ante suum, obnixe peto cum obligatione retaliationis, quam nutibus Celsitudinis V-ae aeviterne spondeo et in pleno cultu maneo etc. Benderae eodem tempore.













GRATULATIO PASCHATIS REGI SUECIAE AB ORLIK.


Tandem vicit leo de tribu Judae in sola solis Nostri S-ae V-ae R-ae Maiestatis persona, victrices belli geminaturus ardores. Conculcavit ille prostratum infernalis Draconis cadaver, colculcandumque ignivomum Moscoviticum Draconem stemmatico S-ae V-ae, R-ae Maiestatis Leoni reiecit, novam cum ipso animorum et armorum; ingressus unionem; et quidni ingrederetur, cum similium naturalis sit amor? Hac igitur unita confaederati sui Paschalis Leonis virtute, propulset V-a R-a Maiestas Septentrionalem Draconem ac Leonico labore profliget, vincat, triumphet, candido voto precor.













LITERAE A REGE SUECIAE AD ZAPOROVIENSES.


Carolus etc. Salutem et benevolentiam Nostram Regiam Attamano Koschoviano et Exercitui Zaporoviensi. Lectis literis vestris die 11 mensis huius, humiliter ad Nos datas, intelleximus Tartarorum Hanum atque Magnum Visirium vobis mandasse, ut omnis pedestris militia ad Borysthenem retrocederet, equitatus autem hic remaneret usque ad reditum Hani a Porta Otomanica. Quoniam autem humiliter Nobis indicatis, facto eum in modum secessu peditatus, equestres copias difficulter hic contineri posse, sed eosdem haud dubio secuturas esse commilitones suos, ita scire, desideratis, quid isthoc rerum statu, et post accepta iam Tartatorum Hani, quam Magni /30/ Visirii mandata vobis sit faciendum? Super hac re sententiam ac voluntatem Nostram clementer vobis hisce significemus: Quod quandoquidem fidem et obedientiam V-am nobis addixistis, Nos autem vicissim promisimus. Nos omni meliori modo protecturos esse libertatem atque iura vestra; idcirco eiusmodi mandata, nulla ratione vos ad obsequium obligant, atque propterea nequaquam necessarium est, ut vel peditatus, vel equitatus hinc moveat, sed ambo coniunctim hic remaneant, usque dum ipsimet hinc discesserimus. Interea curae Nobis erit, quo pacto indigentia V-a pro habitu rerum praesentium levariatque suffulciri possit. Quod reliquum est, vos Divinae tutelae sedulo commendamus. Dab. ad urbem Benderam die 12, anno 1711 etc.













ITERUM AD ZAPOROVIENSES.


Carolus etc. etc. Redditae sunt Nobis literae vestrae, in quibus. rogatis, ut Dux vester cum concessu et voluntate Nostra proficiscatur Constantinopolim ad procuranda et observanda ea, quae ad communem v-am utilitatem spectent. Quamquam autem antea vobis explicuimus mentem Nostram de ea re atque liquide ostendimus propositum iter non modo ullum emolumentum vobis allaturum, sed potius varia incommoda progressu temporis post se tracturum, praesertim, quum omnia negotia hac tempestate curari debeant, a Magno Visirio, de cuius iniquo in vos animo satis superque edocti estis. Quemadmodum etiam persvasi sumus vosmet ipsos, satis perspicere posse, quam parum Porta Otomanica possit aut velit solicita esse de eliberanda patria v-a a Moscovitico iugo, quum certum sit eandem aegre, ac ne vix iam quidem posse cogere Moscos ad gestanda ea, quae tenore nuperi Tractatus restituere debent. Quo in censu cum primis haberi debet restitutio urbis ac fortalicii Azoff, nec non demolitio castelli Taganrog. Quae res tamen Portae Otomanicae curae cordique est, ut videtur multo facilius perfici posse, quam patria v-a liberari ab hostibus, qui eandem oppressam tenent. Qua propter Nos aequa lance isthaec perpendentes, existimavimus iter Ducis vestri tantisper ad minimum differendum esse, atque negotia vestra alio ablegato interea committenda, quo ad appareat, nonne Magnus Visirius, postquam terminus restitutioni eorum omnium, quae Portae debentur, praefixus effluxit, maiori nisu ac vi adigerit Moscos ad exequendas conditiones; nuper initi Tractatus; at deinde, an non /31/ aliqua mutatio Ministrorum in Porta Otomanica fortassis fieri: possit. Quo posteriore, casu Dux vester cum omni securitate eo proficisci. posset, inprimis si tempus id pati posset, ac nisi abitus Noster exhisce oris praesto esset ita, ut reverti ad Nos posset, antequam in viam Nos hinc dederimus. Sin secus fuerit, ferendum ei foret illud malum, quod ab Exercitu suo, cuius curam solicite gerit, separaretur. Et haec so!a ratio satis aequam et plausabilem excusationem ei dare potest apud Magnum Visirium et Tartarorum Hanum, praesertim quum etiam lilerae Nobis iam adferuntur, in quibus Magnus Visirius pollicitur sese mature submissurum copias praesidiaria, ex Turcis atque omnibus Tartaris Budzacensibus constantes, ad Nos hinc deducendos. Nihilominus tamen, si vos susque deque habitis omnibus hisce ratiocinationibus, quas vestrum unice respicientes commodum, vobis expendendas relinquimus, in concepta sententia adhuc persistitis, persuasi salutem alque commoda v-a isthac ablegatione Ducis ad Aulam Otomanicam omnino expediri posse ac debere, libertatem ac veniam quidem eundi hisce impertimur, sed excusati in posterum esse volumus, si vobis aut commilitonibus vestris aliqua incommoda propterea fuerint aliquando subeunda. Nobis sane haud integrum erit dilato diutius discessu Nostro expectare reditum Ducis, sed oportet, ut ipsemet viam circumspiciat, qua ad Nos tuto redire possit. Literas protectionales, quas a Nobis ad Magnum Visirium submisse petitis, dare vobis hoc tempore nequimus, propterea, quod cum eodem Visirio nullum literarum commercium habere velimus. Quod superest vos omnes ac singulos Divinae tutelae sedulo commendamus. Dab. ad urbem Benderam, die 16 8-bris, anno 1711 etc.













A REGE SUECIAE AD SIECZ.


Carolus etc. Redditae sunt nobis lilerae v-ae, die 1707-bris ad Nos humiliter datae. Pergratum Nobis fuit ex iisdem videre testatam fidelitatem atque promptitudinem v-am ad ducendas copias v-as ad Nos, ut praesto sint ad Nos sequendos, quando hinc discesserimus. Confidimus vos inde ab eo tempore, quo protectione Nostra vos fovere incepimus, tot documenta accepisse Regiae Nostrae benevolentiae erga vos, communemque causam v-am, ut certi esse possitis Nos in posterum atque futuris temporibus nequaquam commodis ac saluti vestrae defuturos, sed potius quovis efficatiori modo allaboraturos, ut communis patria v-a /32/ pristinae libertati ac iuribus suis restituatur. Quod equidem Deo destinata Nostra secundante, brevi futurum speramus, si vos in capto laudabili proposito atque virili hactenus declarata constantia perseveraveritis ac strenuam operam bello persequendo fideliter navaveritis. In redhostimontum atque ad tranquillandos animos vestros hisce spondemus, quemadmodum idem saepe fecimus antea, vestra commoda omni tempore Nobis curae cordique fore vosque id ipsum quamvis occasione, opere ipso esse experturos. De caetero vos omnes ac singulos Divinae tutelae commendatos iugiter valere optamus. Dabantur ad urbem Benderam, mense, 8-bris die 19, anno 1711.













MANDATUM EDITUM AB IMPERATORE OTOMANICO AD PRAEFECTUM ALEPI.


Anno Machometico 1112, inter Nos et Moscoviae Czarum pace inita conditiones a parte Nostra datas, ad hunc usque diem servavimus, tamen Carus Moscoviae semper aliquid contra pacem facere non desiit et ab anno supradicto hucusque pravam suam intentionem, quaedam patrando contra capitulationes, et paulatim Imperio meo et populo Musulmano hostilem suum animum dolem et fraudem ostendere et patefacere non praetermisit. Inprimis in loco proximo castello Or, quod est unum ex castellis meis, extruxit castellum magnum. Praeterea in aliquibus losis Turcicorum confiniorum in traiectibus ex opposito territorio, quanta fortalitia et castella extruxerat. Pariter prope Crimeam, in loco nuncupato Talcan, et praeterquam quod extra limites in palude Meotyde classem navalem extruxerat. Inter Azof et fluvium Nestrum, adiacentem provinciam Ukrainam, quam Nos tempore conclusionis pacis Polonis relinqueramus, et quae vere antea ad Polonos pertinuerat, traiecto fluvio Sargiae et Azof, occupavit Ukrainam et propriis copiis munivit, praecipue Rascovam quae octo horarum spatio distat Bendera, et Polonorum fortalitium, quod circa Nestrum existit. E conspectu autem Iassy, Residentiae Moldavorum Principum, nomine Snetin, pariter in Azof Chotini castellum occupavit et extruxit usque ad fortalicium Hungaricum, illos districtus contra pacem occupavit. Praeterea inter Suecos et Moscos ultima facta pugna, cum Sueci victoriam amiserint et essent vicini confiniis Nostris Turcicis, et ad se salvandos confugerint ad Nostra confinia, Mosci contra sacra diplomata ingressi fines Meos usque ad fluvium Nestrum abstulerunt ex, illis /33/ trecentos, cum essent intra confinia Turcica, et in Moscoviam miserunt. Et Serenissimus Rex Sueciae, post adventum suum in terras Turcicas, tres menses cum 700 milites ex suis in Moldaviam ad Czarnowce ad hybernandum misisset, Moscus missis 6000 Exercitus sui incautos occupavit et rapuit, nonnulos occidendo conra traclatum pacis. Praeterea anno Gsenti 1122, cum tot facinorum impunes evaserint, ausi sunt ingredi terram Crimensem, per traiectus Gamki et Lekenzeki, et ibi 20 Musulmanos trucidare et facultates eorum depraedare, una cum 1700 animalibus. Et uno verbo praedictus infidelis ab ipso tempore initae pacis nactus occasionem ingredi regiones meas et occidere, depraedare, pecora abigere, homines captivare non neglexit, el ultra modum iniuria nos affecit. Et fatui Cari ignavus exercitus paulatim in Poloniam se recepit, interdum etiam ipse Carus circumferens sese per Poloniam nonnullos Magnates ad sese blanditiis, fraude, dolo, nonnullos minis elicuit, et gradatim totam Poloniam sibi subjicere conatur; nam castella Polonica, quae in confiniis nostris existunt, occupavit et in nonnulis fretis et traiectibus de novo fortalitia extruxit et illa necessariis bellicis et commeatibus munivit. Et castello Kamenec ex suis militibus in praesidium destinavit. Et in summa de die in diem Moldaviae appropinquat. Et quod vellet sibi viam ad Imperium nostrum aperire ex supradictis factis et operationibus satis apparet. Tandem ut sceleratam intentionem suam infinem deducat, reliquos Polonos, qui nondum sub tyrannide eius sunt deviare, seducere et supprimere conatur, el interim, donec opus suum perficiat et Poloniam supprimat, praefulgidae Portae meae omnibus modis, blanditiis et fraudibus simulationibus somnum infundere conatur, sed eius intentio tota est, ut subacta Polonia in Imperium meum irruere, quod non solum ex operationibus supradictis et factis apparet, verum etiam ex adventantibus ad nostras civitates certiores facti sumus. Ideo generaliter omnes Visirios et literatos et iuris peritos convocatos, in praesentia Nostra Imperatoria consuluimus, qui unanimeter omnes responderunt ad movendam ex provinciis nostris fraudem et imminens damnum, bellum contra Moscos fieri necesse est. Hac dere sapientissimus alque doctissimus Musulmanorum Pontifex, Dominus Ali Mufty (conservet Deus reverentiam suam!) cum interrogatus fuerit, an iuste possimus Mosco, qui tot scelera contra pacta pacis in confiniis /34/ Nostris fecerat, trucidando, abducendo homines et pecora, respondit fas et aequum esse, ad hoc addita est sententia fetfe legis. Propterea Magnifico, Honorandissimo, Celsissimo, Magno Visirio, Mahmet Passa, qui exemplar probitatis populi mei est (conservet Deus gloriam, virtutem et potentiam tuam!), mandatum editum est, ut cum copiis in Europa et Asia existentibus per terram praedicto infideli bellum inferre debeat. Per mare autem tota classis Imperialis mea proximo vere tempore felici versus Azof navigare debeat in nomine Domini. Sed quoniam Carus, erroneae mentis vir, multas partes cum exercitu superbe occupaverit, opus est ingenii exercitu contra eum, debet ergo praeparari exercitus numero maior, quam olim Viennam missus erat. Tibi, qui Visirius meus es, quoque his felicibus conatibus, ex apprime aptis et selectis et ad bellum idoneis 500 domesticos tuos praestare, et una cum Ducibus exercituum Alepi (sive Chalepi) et Zaimis et Timaroitis ad bellum parari iubetur. Igitur cum pervenerit ad te mandatum hoc, fac cum omni cautela et ordine bono, ut supra scripsimus, paratus esse, et Deo favente ante diem constitutum in campum Adrianopoleos pervenias ad castra mea Imperatoria. Interim in itinere habitantibus praetextu aliquo vel commeatus perfligandi causa, cave nemini iniuriam facias, neque negligentia tua aliquem iniuste supprimi ab aliquo patiare. Mandatum meum ad hoc factum est, ut tempore praedicto diligentissime adsis etc.














LITERAE UNIVERSALES REGIS SUECIAE AD UCRAINENSES.


Nos Carolus etc etc. Omnibus et singulis, quorum interest, aut quoquo modo interesse potest, notum testatumque facimus, quod quemadmodum ante biennium permoti precibus pie defuncli Ducis Mazeppae Primorumque Gentis Rossiacae atque Exercitus Zaporoviensis, quantamcunque alioquin tum habuissemus causam, quam severissime vindicandis in obnoxiis Dominio Moscovitico alque hostium Nostrorum signa secutis populis omnem illam iniuriam ac tyrannidem, quam Carus Moscoviae contra divina humanaque iura exercuerat in Regna et Provincias Nostras, publico scripto declaravimus Nos clementiae Nostrae potius, quam iustae indignationi obsecuturos esse, si universa Gens Rossiaca Exercitusque Zaporoviensis serium ostenderet studium recuperanbae suae libertatis exussoque iugo, quod humeris eius incumbebat atque in /35/ dies gravius intollerabiliusque reddebatur, ad signa Nostra, quae tum haud procul fulgebant, confugeret, animorum pariter ac virium coniunctione adversus communem hostem usura; ita etiamnum postquam in Ducem Gentis Rossiacae atque Exercitus Zaporoviensis rite electus confirmatusque est Illustrissimus Phillippus Orlik, avitae gloriae Gentis suae libertatisque omnium studiosissimus pariter et acerrimus vindex; porro hisce declaramus Nos indigne ferre miserrimam sortem inclyti populi, propensosque et paratos esse ad quaevis efficacia media adhibenda, quo oppressa et vix spiritum trahens, sub impio servitutis iugo Ukraina in pristinam libertatem, immunitates et iura sua postliminio vindicetur, atque legibus suis salva quam primum relinquatur. Ad hoc opus felici cum successu inchoandum perficiendumque consilia Nostra communicavimus cum Imperatore Otomanico atque Magno Tartatorum Hano, qui ambo pari Nobiscum in Gentem Rossiacam Exercitumque Zaporoviensem affectu, pariter etiam cupientes pristinum libertatis iuriumque statum eidem restitutum et assertum, socia Nobiscum coniungent arma ad frangendam atque intra iustos cancellos redigendam Moscorum Dominationem, quae libertati non minus vicinorum suorum omnium, quam tranquillitati publicae hactenus gravis fuerat; praesertim postquam cognitum fuit eo demum processisse perversa hostium consilia, ut Gens Cosacorum inclyta belloque strenua, antiquis sedibus suis deturbata, in peregrinas et a patrio solo remotas terras deportanda sit; Moscus vero opimis Ukrainae auris inhiet sibisque in perpetuam possessionem deposcat. Deinde confidimus omnes ac singulos, qui sub iugo Moscovitico adhuc detinentur, quique ultimam servitutem nondum pati assveverunt, conspecto hoc salutis recuperandae signo cupidissime concursuros ad. servandam patriam eamque una cum coniugibus ac liberis fortunisque suis in pristinum libertatis statum asserendam. Constat, equidem multos fortissimos atque patriae amantissimos, viros, hactenus coactos magis, quam libera sponte, adhaesisse partibus hostium, nec ausos esse ullam tentare rationem expediendae salutis suae, ne Protectoris Mosci iracundiam in se concitarent: verum cum iidem perpenderint, quod populi iam conspirent, in ipsorum eliberationem, quantaque auxilia undique iam praesto sint ad arcendam ab ipsis omnem vim, quam Moscus conaturus esset intentare, ac denique, quam opportuna iam sese offerat ocasio emergendo ab /36/ imo servitutis coeno in eum felicitatis ac gloriae statum, quem sibi maiores sanguine ac victoriis partum filiis ac nepotibus suis in opimam haereditatem reliquissent: non dubitabunt aut cunctabuntur diutius egregium facinus audere atque unitis animis ac viribus sub auspiciis Illustrissimi Ducis sui, non domesticis tantum, sed etiam externis auxiliis validissime instructi, communem causam, propagando Gentis Rossiacae gloriam, nomen et dignitatem fortiter tueri. Si qui secus fecerint, ne praesentium temporum opportunitate in rem suam uti velint: suae vel perfediae, vel pertinaciae acceptum ferent, si quid peius in eos demum statuatur. Ne quidquam sane in posterum incusabunt suam infelicissimam sortem, quam sibi fecissent ignavia sua, quamque seri nepotes in maioribus suis aliquando coarguent et execrabuntur. In quorum majorem fidem praesentes, manu Nostra subscriptas, sigillo Nostro Regio muniri iussimus. Dabantur ad urbem Benderam die XXVIII Ianuarii, anno MDCCXI.













LITERAE UNIVERSALES A PARTE TARTARORUM.


My Soltan Machomet Gierey Wielkiego Ord Perekopskich, Krymskych, Nohayskich Hana Syn, y Xiąże Nohaiow y Budziakow.


Wszem wobec y każdemu z osobna, komu o tym wiedzieć będzie należało, do wiadomośći podaemy: iak skoro Prześwietna Porta Otomanska z wielu słusznych przyczyn wypowiedziała woynę tym wszytkim, ktorzy wielkiemi oppressiami do nowszego coraz przywodząc zniszczenia Rzecz Pospolitą Polską, Krola iey Naiaśnieyszego Stanisława Pierwszego, na tronie, na ktory go wolne wolnego narodu posadziły głosy, cierpieć niechcą, albo Naiaśnieyszey szczsęliwego panowania władzy przeciwnemi stawać się ważą. Tudzież ktorzy przezacne woysko Zaporozkie y Panstwo Małoruskie, wolne od wspomniałych wiekow y nikomu niepodłegłe, ogniem y mieczem na niewinnych ludzi zaostrzonym zaboystwem y zdzierstwem wycięci wszy, w iarzmo Moskiewskiey nievoli poddac usiłuią, na tych miast Naiaśnieyszy y Naipotenżneyszy Wielki Han, ukachany ociec nasz, rowną siłom swoim, ktore mieć może przeciwko takowym wolnośći y publicznego /37/ pokoiu nieprzyiaciołom przedsię wziąwszy y do niey przygotowawszy się, rezolucią woenną, nam do władzy naszey y rządu woiennego Budziackie y Nohayskie Ordy podać łaskawie raczył. My zatym w naypierwszym maiąc baczeniu powierzone sebie dzieło y do wykonania iego woysko Budziackie gotuiąc się wyprowadzić przeciwko deklarowanemu u Prześwietney Porty pospolitemu nieprzyiaciclowi, postanowilismy naprzod oswiadczyć się y tym publicznym Uniwersałem ostrzedź, iż ci wszycy, ktorzy w stateczney usłudze y wiernośći ku Maiestatowi Naiaśnieyszego Krola, Jego Mośći Stanisława, tudzież pod posłuszenstwem wielkich wodzow, Jaśniewielmożnego Jegro Mośći Pana Jozefa Potockiego, Woiewody Kijowskiego, Hetmana Wielkiego Koronnego, y Jaśniewelmożnego Jego Mośći Pana Filipa Orlika, Hetmana Panstw Małoruskich y woysk Zaporozkich, zostaiąc, bronić oyczyzn swoich statecznie maią przedsięwzięcie, nie tylko naymnieyszego osoby dobr swoich niebezpieczenstwa, ani szwanku nie poniosą, ale owszem wszelkiey pomocy y protekcyi, ktoreyby po nas potrzebowali, doznać maią. Tych zaś wszystkich, ktorzyby za powodem prywatnego inleressu, zbawiennego swego zapomniawszy ratunku, tak zdrowemu sprzeciwiać się postanowieniu, albo przeciwko nam, albo woysku naszemu powstawać ważyli się, iako zdraycow oyczyzny y nieprzyjacioł scigać y bez rozeznania stanu y godnośći znosić deklaruemy. Wszytkich zatym, do kogo to należeć będzie, zagrzewamy y ostrzegamy, abi przez miłość bezpieczenstwa y całośći swoiey chwycić się y zażyć nie omieszkali tak godney okazyi do wydźwignienia się z tych nieszczęsliwośćiy, ktore przez tak wiele lat w gwałtowney utrapienia toni oyczyznę ponurzoną trzymały; oswiadczamy się iako przyiaciele y wspołwoiuiący, prowadzimy woysko na pomoc y wyzwolenie ięczących w ciężkim iarźmie niewoli pod Krolem. Augustem y Carem Moskiewskim; iednośći tylko y zbroynych ręcku potrzeba do tegoh dzieła, ktoremu łaska Boża słuszność sprawy błogosławiącego wrożyć każe pomyslną nadzieię o szszęsliwym powodzie, zwłaszcza, gdy Naiaśnieyszy y Naypotężniejszy Karol, Krol Jego Mość Szwedski, z osobliwego swego ku Rzeczy Pospolitey Polskiey, woysku Zaporozkiemu y Panstwom Małoruskim affectu, przez widane do nich Uniwersały, deklarował się nie wprzod zakonczyć tę woynę, pokąd tych przyiaznych pogranicznych panstw w zupelney wolnośći y prawach swoich nie umocni, nieprzyiaciela zaś, aby więcey im szkodzić nie /38/ mogł, za łaską Pana Boga, nie pogromi. Co aby tym prędzey do wiadomośći wszystkich doyść mogło, dla lepszey wiary ręka własną ten nasz Uniwersał podpisuiemy y publikować go wszędzie pilno zalecamy. Dan w obozie pod Benderem dnia 28 Ianuarii, roku 1711.














LITERAE AD REGEM SUECIAE DUCIS ORLIK.


Non atramento, sed atra mente, scribere cogor ad S-am V-am R-am Maiestatem, internas dolores exprimere non valeo, quos Tartarorum perversa, mendax et fallax mens insatiabili infligit cicatrice. Plura paucis complector: in vanum laboravi, oleum et operam perdidi. Illa machina, illud insigne opus, quod ad gloriam heroici S-ae V-ae R-ae Maiestatis Nominis, ad publicum commodum et ad perpetuam rei memoriam, cura et industria mea erexi, iam in praeceps ruit infamique cecidit lapsu, et subito casu, quae valuere, ruerunt. Ukraina misera, intaminata fide et obsequio S-ae V-ae R-ae Maiestati obligata, unitisque animis et armis regimini meo adstricta, plusquam hostili et immani Tartatorum rabie depraedata, variis cruciatuum generibus extenuata, ad extremum effrenatis excursionibus et aperta incaptivatione depopulata, sine ope et subsidio relicta hostibus, venit in, excidium, nobis vero in deplorandum damnum. Quoniam Soltanus inadultus nullaque experientia praestitus, accepto fatuorum suorum consiliorum, meoque, variis diffugiis et mendaciis deluso consilio, ad unicam famam appropinquantis, nec a se conspecti hostis, sine ullo experimento bellico, in tam praecipitem tamque velocem cum ignavo, rapinis solum el incaptivationi innocuorum inhiante exercitu Tartarico, coniecit se fugam incognito, deserto me et militia mea cum tormentis et castris, ut citissimo cursu consectando ipsum per integram noctem vix potui insequi; zelo zelans pro integritate miserae Ukrainae, exprobravi aliquoties cum affectu tam infamem, nobis deplorandam, ab inimicis vero explodendam, Tartarorum fugam. Expostulavi, ut saltem mihi decem millia Tartarorum Sultanus suppeditaret ad regressum contra hostem, sed in cassum verba dedi, pro verbi que verba dedi, pro verbisque verba reportavi non effectum. Continuavit hanc suam ignominiosam fugam diu noctuque sine ullo periculo ad flumen Bog, quo heri superato quorsum divertet prorsus ignoro, neque prae nimio dolore mentem ipsorum explorare volo, /39/ praesertim cum nunquam vera dicere el faleri assuescant, sed plusquam falsis pollicitationibus intentiones et consilia mea saluberrima eludant. Proposui ad Bialocerkoviam, ab utraque parte, et a Polonia, et a Borysthine, cinctos nos hostilibus turmis. Consului ergo ad eundum cum valida manu et delendum hostem ad Berdiczew, praecipue Wolkonski et Kropotow. Suasi expediendam partiam Kiioviam, praesertim cum innotuerit mihi parari ibi et in viriis locis ad ripas Borysthenis traiectus pro transportandis hostilibus copiis, promiserunt in praesentia Domini Colonelli Zylich; ego vero, assecuratus promissis, designavi selectiorem Zaporoviensem militem et ad Berdiczew, et Kiioviam, sed surdis narrabatur fabula; quoniam non stando in promissis, miserunt ad me pessimum consultorem, nomine Beubek Agam cum quaestionibus: an licuerit Tartaris incolas Pavolocenses et Berdiczovienses caeterosque istis oppidis adiacentes, itidem suburbanos Kiiovienses incaptivare, si ibi nullum lucrum de hostibus reportaverint, fortiter tantae immanitati obstiti, qua de causa et Sultanus cum suis consiliariis renuit expediendas partias. Continuas passus molestias a Sultano, Dziantimiro Murza, et Muratcza Aga, Visirio Sultani, de assignandis et extradendis ad incaptivandum Tartaris, aliquibus in Ukraina civitatibus, in recompensam bellicae expeditionis, qui non erubuerunt falsa aliquoties proferre: quasi Imperator Turcicus semper rependere solet Tartaris bellicos labores incaptivatione in propriis suis ditionibus subditorum suorum. Proposui promissa et sponsiones Hani, quibus me in praesentia S-ae V-ae R-ae Maiestatis assecuraverat praeter hostem neminem incaptivandum, exprobravi pactis inter Nos et Dominium Crimense conventis tantam impietatem vetitam. Dixi et dicta toties repetii, quoties de hac abominosa re compellatus fui, unum nostrum esse interesse, iunctaque manu et animo de integritate publica militare, invicem sibi auxiliari sine ulla praetensione praemiorum et compensationum; sed quid certandum fuerat cum stultis el barbaris rationibus, apud quos fides pietasque nulla? Indolerent, ingemiscebant et deflerent ipsi immanissimi tyranni e posthumis cineribus excitati seram sortem et aeternam Ukrainae ruinam nunquam sublevandam, ubi fera illa gens Tartarica, quid non hostilitatis eiusque mmanissimae et sub concavo Lunae inauditae effecerit? Ecclesiae sacrae devastatae de omni ornamento spoliatae, aliae in stabula equorum mutatae, aliae incineratae, aliae scelestis /40/ actionibus profanatae. Altaria tremendi Dei eversa, sacramentum corporis et sanguinis Christi pedibus conculcatum. Imagines sacrae variis illusionibus dehonestatae, virgines inadultae violatae utriusque sexus homines ad necem crutiati, depraedau ac de tota sua substantia igne, ferro et rapinis spoliati. Parva haec majora exstant: ab ipso enim flumine Dnestri usque ad flumen Ros, prius clam sacerdotes, Cosacos, plebeios, faeminas, virgines, pueros, infantes incaptivaverant, et tot millia hominum ad sua Budziacensia, Bialogrodensia et Nohaensia reduxerant. Post a flumine Ros, usque ad flumina Teterew et Borysthenem in Palatinatu Kiioviensi, in chiliarchatibus Białocerkoviensi et Kanioviensi, omnes urbes, oppida et pagos, fide et obsequio illibato, regimini meo addictos, Universalibus meis et salva custodia munitos, ferro et igne devastaverunt, depopularunt incolasque omnes utriusque sexus incaptivarunt; infantes vero incaptivandi incapaces, alios aquis submerserunt, alios in duas partes dilacerarunt, alios immaniter occiderunt. In urbe Hyrmanowka Universalibus Sultani, Illustrissimi Palatini et meis in tuitionem datis gaudente Dziaun Bei filius, cum dissolutis in omne nefas Tartaris, qualem immanitatem adimplevit, calamus exprimere non valet: suscepit illa urbs ipsum intra moenia sua, tanquam amicum, quam cum strepitu armorum ingressus, urbem totam et ecclesias spoliavit, depraedavit et conflagravit, plus quam quinque millia incolarum caeterorumque villanorum ex decem pagis, pro conservanda sua integritate ibidem degentium, incaptivavit, virgines inadultas quas violavit, illas capite plexas flammis, supra urbem saevientibus, iniecit, infantes, plus quam quingentos a mamillis maternis arreptos, alios igni immisit, alios delaceravit, alios ad parietem percussos capite necavit. Et haec tantaque scelera ad tot tantasque meas zelosissimas quaerimonias, nulla iustitia, nullo rigore nullaque poena sedata ac domita sunt; imo per meum missum quando expostulaveram iusta et rigida disciplina, compescendas tantas Tartarorum insolentias, respondit Muratcza Aga, Vesirius Sultani, datum esse Tartaris mandatum et licentiam ad incinerandas urbes, oppida et pagos, ad devastandasque eas ferro et igne et ad captivandum ibi populum a flumine Ros usque ad flumen Teterew et ad Boristhenem, propter contiguitatem, et vicinium istius regionis cum Kiiovia el Białocerkowia, cum quibus nullam babuit cointelligentiam, imo regimini meo fidelis et obsequiosa, commeatus copiis meis, Polonicis et Tartaricis, suppeditabat, /41/ et pro tanta sua fidelitate ac commeatuum subsidio cineres populationemque tam gravem sensit reportavitque, ut vix unus homo ibi possit inveniri. Superato autem flumine Ros, quando rapaci impetu Sultanus arripuit fugam, tunc Tartari per tres chiliarchatus, Umanensem, Kalnicensem, Targoviensem, et per nonnullos districtus chiliarchatuum Korsuniensis et Braclaviensis dissipati, omnem ibi virulentam rabiem suam, in innocuum populum, secure absque periculo domibus suis degentem, evomuerunt, ubi nullam civitatem, nullum oppidum nullumque pagum integrum relinquerunt, sed omnes spoliarunt, depraedarunt, conflagrarunt, populum autem ad unicum incaptivarunt, sola tantum urbs Uman remansit, amissis suburbiis suis, quae irrevocabile damnum irrecompensabilemque totius Ukrainae ruinam deflet. Satis habui numerosum Exercitum Zaporoviensibus unitum, sexdecem millia excedentem, praeter civiles chiliarchatus, Czehirinensem, Umanensem, Targovicensem, Kalnicensem, Korsunensem, Boguslaviensem, Canioviensem, et nonnullos centuriatus Bialocerkovienses; nunc vix mihi tria millia restant, quoniam non solum civilium chiliarchatuum, sed et Zaporovienses Cosaci, quicunque in hac parte Boristhenis habuerant suas domos et familias, prospecta et cognita Tartarorum hostilitate, pro conservandis suis liberis, uxoribus, consangvineis et amicis, in varias partes se reiecerunt, disertis suis signis et castris; multi autem hic ad latus meum deplorant incaptivatas suas familias, fratres et amicos. Innumerabiles et ex Zaporoviensibus ipsis incaptivati, depraedati et mactati, caeteri vix non omnes, praesertim equestres, insequendo fugam Sultani, ruinati relictis suis lassatis equis. Nec meis etiam pepercere, ex quibus unum puerum, tres vero ex Cancellaria in captivitatem duxerunt, duos vix recuperavi, ast tertius Cancellarista hucusque remanet incognitus. De Principe Ioanne Wiszniowiecki et de Czarnkowski tres missi, viri nobiles, insignes et officiales Poloni cum literis ad S-am R-am Maiestatem et ad Illustrissimum Palatinum Kiioviensem, obviam Tartaris venerunt, quos ipsi non solum depraedarunt, sed incaptivatos ligarunt, cruciarunt et incognito per integram septimanam tenuerunt, quos ego heri liberavi mea cura, recognita de ipsis ex relalione Cosacorum. Satis amplo stylo mo estias infero S-ae V-ae R-iae Maiestati in describendis Tartarorum insolentiis, quas si coelum nova methamorphosi ini papyrum transformetur, vix valeret complecti; caeterum luculentius rem explanabit Dominus /42/ Dalhelm, Vice Colonellus, referetque S-ae V-ae R-iae Maiestati, quis ad tantam dissolutam licentiam insolescentemque incaptivationem et extrernam totius Ukrainae ruinam Tartaris occasionem praestilit, qualesque fatuas easque ridendas rationes Dziantymir et Muratcza Aga fugacis suae tergiversationis proponunt. Ego vero dum lacrymis et suspirio, supplici hoc libello convenio S-am V-am R-iam Maiestatem, humillima prece pulsans ad ianuam misericordiae S-ae V-ae R-ae Maiestatis, ut ea, qua pollet; Regia Sua activitate, vindictam tantae Ukrainensis ruinae, excidii, incinerationis et incaptivationis innumerabilis utriusque sexus populi procurare dignetur operamque navare de eliberandis restituendisque captivis omnibus, quorum numerus (candida fateor conscientia) excedit numerum Exercilus ignavi Tartarici. Commovebit S-am V-am R-iam Maiestatem ululatus et ploratus innocui populi Universalibus V-ae R-iae Maiestatis el meis assecurati ad commiserationem, condolentiam et iustas liberationis curas, quibus obligabit S-a V-a R-ia Maiestas ad fidelem sibi propensionem totam Ukrainam et me manufacturam suam ad aeviterna obsequia, qui in peretuo cultu omnimodaque observantia maneo etc etc.













INPRAETATIO EDICTI TURCARUM IMPERATORIS SULTANI AHMET AD SERASCERIUM ET BASSAM MAHEMETEM, BENDERAE CUSTODEM, PRO LIBERANDIS CAPTIVIS UKRAINENSIBUS, PRAETERITA HYEME A TARTARIS INCAPTIVATIS, HABITA DIE 3 IULII, ANNO 1711.


Venerande Minister, Senator Gloriose, Director Mundi, Moderator negotiorum Rerum Publicarum, Magnificentissime, Concinator negotiorum populi, consilio et prudentia pollens, Confirmator fundamentorum, felicitatis et gloriae, firmamentum columnarum magnificentiae, variis beneficiis Regis Altissimi, exornate Praefecte Boristhenis, modo autem Benderae Generalis Dux, Exercitus Visiri, Mi Mahemmet Bassa, perennet Deus Magnificentiam Tuam!


Cum hoc praealtum Imperatorium Mandatum ad te perxenerit, fac scias, quod praeterita hyeme, cum Tartaricus Exercitus, qui una cum singulari in Magnatos Chrisianos Duce Zaporoviensium assecla Nostro, cuius extrema felicitate coronentur, et eius Exercitu in expeditionem bellicam exivissent, fines Ukrainae ingressi sunt, quos Cosaci, in hac /43/ parte Borysthenis habitantes, amice receperunt et obsequium praestiterunt, et qui ad bellum gerendum apti fuerunt, sese cum caeteris ac confaederalis Cosacis iunxere, imo vero et alimenta tum Tartarico Exercitui, tum caeteris Cosacis commilitantibus, sufficienter praebuere, nullamve ansam dedere, nullum absurdum, quod mereatur iniuriam et violentam contra se ipsos et suas facultates commisere. Sed praedictus Exercitus Tartaricus ex ipsismet Cosacis et uxoribus eorum, ac liberis alque affinibus quosdam captivarunt ac abduxerunt, quosdam vero trucidarunt facultatesque eorum rapuerunt, et depraedati sunt, atque multa scelera ac crimina patrarunt; quae facinora praedictus Dux et eius Exercitus atque, incolae Ukrainenses ad Imperatoria Castra Nostra exposuerunt. Ideoque cum ad eiusmodi homines, uxores ac liberos eorum, qui obsequium et submissionem exhibent, captivandos nulla fuit data Imperatoria permissio Nostra, Tibi, supradicto Visirio meo, vi huius mandati Imperatorii iniungitur ac iubetur, ut eiusmodi captivos, ubicunque et in cuiuscunque possessione reperti fuerint, omnimode accipias atque liberes, et per Ducem praedictum reddas et consignes, ad quos spectant, sive viros, sive faeminas, puellas et pueros, qui scilicet a dictis Tartaris praeterita hyeme rapti atque abducti sunt, et sive Benderae, sive in Albo Castro, sive in Kilia, aul Ismael traiectibus et in notis illis districtibus et circuitibus, apud quoscunque inventi fuerint, fac accipias et per dictum Ducem reddas, ad quos pertinent, nulli data molestia atque iniuria facta, sed iuxta contentum Mandati Nostri Imperatorii executionem facias caveasque, ne contrarium aliquid admittas seu committas Nostro Imperatorio Mandato, cui obtemperare teneris. Dabantur in Castris Imperatoriis, existentibus Giol Basthi, ultimis diebus mensis Remasieleuvel, anno Mahometis 1123.













LITERAE CREDITIONALES A REGE SUECIAE AD HANUM CRIMEAE, LEGATIS EXERCITUS ZAPOROVIENSIS EXTRA ORDINARIIS DATAE, BENDERAE ANNO 1710, DIE X DECEMBRIS.


Nos Carolus etc. Serenissimo ac Potentissimo Principi, Perecopensium, Nohaiensium et Crimensium Tartarorum Magno Hano, Amico Nostro Honoratissimo, salutem et Regiam Nostram benevolentiam! Serenissime et Potentissime Princeps, Magne Hane, Amice Honorate et Dilecte! Conimunicavit Nobis Gentis Rossiacae el Exercitus Zaporoviensis Dux commune suum ac /44/ totius Gentis suae consilium de mittenda ad Serinitatem Tuam legatione super arduis quibusdam negotiis, quae hoc rerum ac temporum statu Serenitati Tuae decenter exposita atque insinuata esse cupit, humillime a Nobis petens, ut destinata Sua Regia commendatione Nostra iuvaremus ac promoveremus. Quemadmodum autem memorati Ducis et universae Gentis suae libertas et salus Nobis semper curae cordique fuit, ita desideriis hisce eius lubenter annuentes, amice nunc rogamus, ut Serenitas Tua legationem hanc, per Legatos Extraordinarios, DD. Demetrium Horlenko, Colonellum Prilucensem, Clementem Dovhopolium, Iudicem Generalem, et Ioannem Maximowicz, Notarium Generalem, viros in Exercitu Zaporoviensi probos ac insignes, destinatam, benigne audiat atque negotia, quae gesturi sint, omni meliori modo sibi commendata esse sinat. De caetero Serenitatem Tuam Deo Optimo Maximo animitus commendamus. Dab. etc.














PUNCTA COMPENDIOSA CUM HANO DOMINIOQUE CRIMENSI AD PACTA CONVENIENDA.


I.

Ut Gens Parvo-Rossiaca Exercitusque Zaporoviensis aeviterne gaudeat protectione S-ae R-iae Maiestatis Sueciae sine derogatione praeiudicioque confraternitatis perpetuae amicitiae et colligationis armorum cum Dominio Crymensi; neque confraternitas illa amicitia et colligatio armorum deroget praeiudicetque protectioni S-ae R-ae Maiestatis Sueciae.



II.

Ut subsequatur refutatio confirmatioque Pactorum Conventorum cum Duce Chmelniccio.



III.

Ut non solum durante praesente bello contra Moscos, sed et pacto illo (utinam feliciter!) irrupta sit in perpetuum inter Dominium Criymense Gentemque Parvae-Rossiae ac Exercitum Zaporoviensem confraternitas, amicitia et colligatio armorum, adeo ut contra omnem amborum Dominiorum hostem mutua ferveat tuitio confidentia sensus unum velle unumque nolle.



IV.

Ne Hanus totumque Dominium Crymense sub praetextu confraternitatis, amicitiae et colligationis armorum, praetendat sibi nunc et in posterum subiugationem Ukrainae, erectionem fortalitiorum vel quamcunque potestatem. Hoc etiam intelligendum et de Praefulgida Porta.



V.

Ne Hanus cum Dominio Crymensi usurpet sibi attentionem /45/ legibus ac iuribus Ukrainae Exercitusque Zaporoviensis ac violationem eorum.



VI.

Ne Hanus Dominiumque Crymense intendant cum Moscis hucusque finire bellum Pactaque sine assensu Ducis et Exercitus Zaporoviensis inire, quousque non excutiet ille iugum, et hoc peracto, ne etiam conveniat Pacta ac foedera cum Moscis sine scitu et consilio Ducis ac Exercitus Zaporoviensis, quamvis cum maximo suo emolumento.



VII.

Post excussum iugum Moscoviticum, si in pacifico statu Ukrainae interna eseditiones per praestigiosos Moscorum stymulos emanaverint, sopiendique eas si Dux incapax fuerit, tunc Hanus et Dominium Crymense suppeditabunt succursum ad sopiendos internos motus ad primam Ducis expostulationem.



VIII.

Durante bello hoc contra hostem communem, ne Tartari innocuos colligatisque armis non resistentes incolas Ukrainenses incaptivent, coloniasque eorum incinerent, vel quocunque praetextu depraedent sive clam, sive palam.



IX.

Ecclesiae sacrae non solum in Ukraina, sed et in coloniis Moscoviticis, vulgo Slobodis, ut sint intactae a Tartarica manu, neque subeant incinerationem ac depraedationem.



X.

Quoniam incolae Slobodarum Moscoviticarum ex Ukraina huius partis Borysthenis tot declarationibus illibatae libertatis ac conservandorum iurium a Moscis seducti ac ad insedendas inhabitandasque colonias illas adacti, immaniori quam nos oppressi sunt iugo; igitur convenientur prius per Universalia assecurationibus liberationis suae et consilliis, ut confugiant unanimi consensu ad vindicandum nostra colligata arma, et si illis recalcitraverint obstinacesque permanserint, tunc procedendum cum ipsis hostiliter.



XI.


Si intercesserit difficultas ad occupandas sive armis sive pactis conveniendis Slobodas Moscoviticas incorporandasque eas Ukrainae, tunc incolae illarum populus noster adigetur ad recedendum ex istis locis et ad habitandam Ukrainam huius partis Borysthenis.



XII.

Ex utraque parte Borysthenis inviolata conservabuntur limina patria tam a Praefulgida Porta, quam a Hano et Dominio Crymensi secundum antiquas /46/ praelimitationes, quorum indemnitatem el conservationem effeciet sua activitate Hanus apud Portam, Respublicam Polonam et Moscos praevia authoritate Sacrae Regiae Maiestatis Sueciae.



XIII.

Delelis sive armis sive pactis conveniendis recuperatis fortalitiis Moscorum Kamenny Zaton ad Borysthenem et ad flumen Samarae in fundo Exercitus Zaporoviensis a Moscis vi erects, manebunt ibi loca desertia in possessione ejusdem Exercitus, quae non debent possidi neque a Tartaris, neque a Turcis.



XIV.

Celebris Borysthenes ob ostio Boh Ponti Euxini, vulgo ab Oczakow cum fluvio Samara caeterisque campestribus fluviolis et omnibus adiacentibus bonis, secundum veterem consuetudinem, leges et privilegia possidebitur, sine omni praeiudicativa intrusione Cosacis Exercitus Zaporoviensis inferioris, ut nec Turcae, nec Tartari praetendent sibi quocunque iure ac praetextu usurpationem, commodum ac erectionem coloniarum ac fortalitiorum.



XV.

Tam in bello, quam in pacifico Ukrainae statu nunquam praetendet sibi Hanus et Dominium Crymense inferendam poenam, crimine victis Cosacis, sed secundum iura sua iudicabuntur iudicio militari.



XVI.

In operationibus belli mutuum sit consilium inter Serenissimum Hanum et Illustrissimum Ducem seu Vices Gerentes eorum.



XVII.

Pro omni eventu et securitate Ducis suppeditabit Hanus ad latus eius certas copias Tartaricas, cui adhaerere tenebuntur usque ad finem belli.



XVIII.

Ac mercatorius Ukrainensibus in Dominio Crymensi nimiae non extorquentur in theloniis exactiones, sed pariter sicut Tartari et Turcae solvent a mercibus suis.



XIX.

Post finitum (utinam feliciter!) bellum cum Moscis allaborabit Hanus, associata cura el conatu cum S-a R-a Maiestate Sueciae, constituendum el confirmandum in Pactis cum Moscis conveniendis, ut ips aeviter nullam ad Ukrainam possidendam forment sibi praetensionem efficientque recompensam omnium iniuriarum et damnorum ab ipsis Ukrainae et Exercitui Zaporoviensi hoc imminente bello illatorum, et restitutionem omnium in genere et specie /47/ captivorum de nostra Rossiaca Gente.



XX.

Cosaci Donenses adunientur Cosacis Ukrainensibus, dependebuntque a regimine Ducis ac paribus legum et libertatum indemnitatibus gaudebunt, sicut unius eiusdemque Gentis propago, qualem unionem ipsi Donenses per suos legatos et literas expostularut, ut sit unus pastor et ovile unum.



XXI.

Dux Ukrainae et Exercitus Zaporoviensis in propria patria et ubicunque locorum utentur sine omni detrimento et praeiudicio a parte Hani et Dominii Crymensis suis ad Ministerium Ducale speclantibus praerogotavis.



XXII.

Perduelles, internae tranqullitatis turbatores, Ducis ac Patriae insidiatores, in Crymeam profugi extradantur.



XXIII.

Ut libera Ducum electio penes Exercitum Zaporoviensem Gentemque Rossiacam maneat, neque ullo modo procuretur a Hanis et ex parte Dominii Crymensis depositio eorum.


Haec Puncta communicata fuerant R-iae Maiestatis Sueciae anno 1710, X-bris die.












PACTA CONVENTA INTER DOMINIUM CRYMENSE ET EXERCITUM ZAPOROVIENSEM GENTEMQUE PARVAE ROSSIAE IN PERPETUAM AMICITIAM, CONFRATERNITATEM ET UNIONEM ARMORUM INDISSOLUBILEM, CIRCA CAIRAM, ANNO SALUTIS NOSTRAE 1711, IANUARII 23 DIE.



Sint laudes innumerabiles adorato Numini et Creatori omnium, qui laudavit constantiam et firmitatem in observandis legibus et conditionibus, et postea per suos missionarios confirmavit! Pariter Sanctis Apostolis suis, Mahometo, Ahmet atque Mahmud sint gratiae et venerationes! Qui Mahometus adversantes et pacta non observantes perdidit, immutabili vero lege structuram pactorum solidavit, pariter sociis atque amicis eius, qui in observandis pactis et obtemperando prophetae, quasi montes excelsi atque firmissimi existebant, concedat illis Deus omnibus paradysum! Post haec significatur ad regionem longa et late patentem et ditionem magnam Domini nostri Crymensium PerecopensiumTartarorum ac Magni Parvique Nohai et Montium Czerkasensium, et quadraginta millia Kasanensium Tartarorum, quos gladio Calmucis eripuit, atque Nohai Magnae ditionis Principis Serenessimi, Potentissimi, Felicissimi Magni Hani, Domini Deulet Gierai (conservet eum Deus /48/ et Regnum eius!) et ad Aulam suam Regiam ex parte Illustrissimi Ducis Cosacorum tum Ukrainensium, tum Zaporoviensium, et Atamani Praetoriani, Domini Constantini Hordienko, consensu totius Exercitus Zaporoviensis et eius Primorum, cum venerint legati et literas attulerint, scilicet Domini Demetrius Horlenko, Colonellus Prilucensis, Clemens Dovhopolius, Iudex Generalis, et Iohan Maximowicz, Notarius Generalis, et caeteri, qui tum in literis continentia, cum oretenus exposuerunt: olim tempore vitae Chmelniccii, Cosaci Ukrainenses et Zaporovienses cum Excrcitu Crymensi amicitiam, fraternitatem et sodalitatem excolentes, magna commoda experti sunt; ideoque et nunc (ut olim) tum Ukrainenses, tum Zaporovienses Cosaci cum Crymensibus uniri et eos amicos, fratres et sodales agnoscere volunt. Et Cum Moscus inimicus noster sit et multa damna nobis dederit, e re est atque utriusque gentis interesse postulat, ut uniamur et inimici Mosci damna nec non oppressiones expellamus. Propterea ea Pacta et Conditiones cum Duce Chmelniccio conclusas, approbatas a nobis volumus, ut denuo confirmentur et a nobis concedantur. Conditiones vero hae sunt: In primis: Ipsismet ac familiis facultalibusque eorum, nullum a Gente Tartarica damnum ullo sub praetextu inferatur, sed ut tranquilli possint vivere. Et iuxta antiquam normam iu eligendos et deponendos Duces liberum habeant, quemque vellent eligendi arbitrium, neque per aliorum extraneam protectionem electio fiat. Praefectis Colonellis caeterisque Primoribus in possidendis suis officiis nemo turbas excitare possit. Praeterea cum Serenissimus et Potentissimus Magnus Hanus vellet aliquando literas amicas ad Illustrissimum Ducem scribere, quibus olim utebatur locutionibus ad Ducem Chmelniccium, iisdem et adhunc uti debeat libereque iuxta antiquam normam, residentiam, habitationes, salinas suas possideant, licentiam piscandi et venandi in locis; ab antiquo in suo usu habitis, habeant liberoque religionis suae exercitio studeant, neque ecclesiis atque oratoriis eorum ulla fiat iniuria, neve ad mutandam religionem et ritus suos cogantur. Et uno verbo sint liberae provinciae liberaeque gentes, et generaliter omnibus hostibus Serenissimi Hani et totius Status Crymensis sint hostes, amicis vero amici: cum necessitas postulaverit, debeant Crymeae auxilium et opem ferre. Divina favente clementia hostis nobis communis cum profligatus fuerit ac debilitatus, ita ut pacem deprecetur, uti in bello ineundo gerendoque uniti /49/ fuimus, ita in pace inseparabiles esse debeamus, taliter, ut utri usque Gentis intentum oblineri possit, et usque ad consumationem temporis vi horum Pactorum Hanum Crymensem et Primores eius totumque populum Crymensem amicum et fratres agnoscere volumus et nunquam ab ipis separari: rogamusque, ut ad hoc ab utraque parte scribantur et tradantur capitulationes confirmatae atque stabilitae, Cum haec dicerint et legationis officia persolverint infra scripti Legati, separatis locis Magnates ac Primores atque Murzae congregati consilium iniverunt, quilibet cordatus vir Traclatum hunc divina adiuvante sapientia ratum habuit. Idem etiam Nos approbantes promittimus, nullum in posterum ipsismet Cosacis tum Ukrainensibus, tum Zaporoviensibus, familiis facultatibusque eorum damnum inferre, sed amicis eorum amici, hostibus vero hostes esse volumus, et tempore necessitatis festinantes adiutores. Ac in eligendis Ducibus aliisque Primoribus, sive deponendis, ullo modo immisceri volumus. Provinciis, populo, confiniis, terris, salinis, piscationibus venationibusve eorum aliqua praetensione molesti esse nolumus. Eandem correspondentiam, quam cum antecessoribus eorum habuimus, etiam cum ipsis habituri simus, quod Magnates atque populares facient: Mercatoribus utriusque Gentis liberae viae pateant, neque ab ipsis pilis, quam ab antiquo, consuetum thelonium exigatur, et, quandocunque necesse fuerit, Chmelniccii Tractatus recipiatur. Deo volente cum hostis Moscus profligatus ac debilitatus fuerit et pacem deprecatus, sicuti bello uniti atque concordes fuirnus, ita in pace inseparabiles simus et usque ad diem consumationis Nos adinvicem non esse seperaturos. Ad confirmanda ergo haec foedera atque Pacta has literas, sigillis munitas, ipsis tradidimus, sperantes in Deum Clementissimum, ut quamdiu ex parte eorum haec conservantur integra, etiam ex Nostra de die in diem maiori observantia Pactorum mutua amicitia fovetur. Dabantur ad fluvium Borysthenem, anno Mahometis Millesimo, centesimo, vigesimo secundo, die decima 5-t mensis Zilhaddzes.


Deulet Sah Mirsa.

Ahmet Sah.

Ali Sah Mirsa Szyrin.

Mustafa Mirza Szyrin.

Chasam Betmur Mirsa Szyrin.

Tuhmismir Segiud.

Murad Sah Mirza Szyrin.

Elchagi Calgai Szyrin.

Mechmet Sahmir Mancat.

Mubarek Sahmir Szyrin.

El Cagi Chusein Aga.

Chasan Mirsa MuAsur. /50/

Kaptan Mirza Szyrin.

Sultan Sahmersai Munsur.

Sefersah Bay.

Chagi Ordimur Mirsay Bazdag.

Chusein Aga Bardaz.

Chagis Mirsa Kipeiak.

Adil Mirza Taygam.

etc.

Sic de caeteris.














TRACTATUS PACIS INTHR TURCAS ET MOSCOS FACTUS. ANNO 1711 IULII 14 DIE.


Post titulos et proemia solita haec scripturae ipsa series:

Postquam gratia Dei Altissimi Carus Moscoviae cum toto exercitui suo ab exercitu Musulmanico semper victore, obsidine et clade debellatus fuerat, adiuvante Divina Sapaentia, pacem deprecatus est hasque sequentes conditiones inivit: ut castellum Azow in eo statu, quo olim a Moscis acceptum fuerat cum toto suo territorio et aliis complementis Praefulgidae Portae extrudi debeat; novaque castella: Samar, Kamiany Zaton et Tahanczroh totaliter destrui, tormentaque bellica et munitiones, quae in Kamiany Zaton repertae fuerint; et nunquam in postrerum tam ex parte Portae Otomanicae, quam ex parte Moscorum, in dictis locis extrui debeant; Poloniae atque ei adhaerentibus Cosacis, et Zaporoviensibus, et iis Cosacis, qui Serenissimo Hano, Crymeae Domino, Deulet Geraj confoederati sunt ex parte Cari, nulla in posterum molestia fiat, sed ut a longa annorum serie nullum ius habuit in illis locis, ita modo ex iis omnibus sese subtrahere, debeat. In posterum nullus Legatus Cari Constantinopoli residere debeat, sed solummodo mercatores, per terram adventantes ac redeuntes, in provinciis Imperii mercaturam exercere possint. Quotquot captivi Turcae, qui tum ab antiquo, tum hisce temporibus capti, apud Moscos reperiuntur, Praefulgidae Portae restitui debeant. Regi Sueciae, Praefulgidae Portae protectione gaudenti, in redeundo ad Regnum suum tuto ex parte Cari nulla molestia ac impedimentum inferatur, postea vero, si, favente gratia Divina, inter se, convenerint, pacem, inire possint. Subditi et alii, qui tum ex parte Praefulgidae Portae ad Moscos, tum a Moscis ad Portam confugerint, nulla fiat iniuria, et ut praeteritis temere susceptis actionibus eorum indulgeatur Serenissimi Eminentis Domini Nostri Imperatoris gratia Imperatoria rogata est. Donec ergo hic Tractatus Constantinopoli stypuletur, per Ministros Nostros hanc Syngrapham fecimus ac dedimus illi. Carus vero Moscoviae praedictus ad executioni mittendas hic contentas conditiones, datis obsidibus et /51/ Syngrapha recta cum exercitu suo ad Regnum suum pergere debeat, neque in eundo tum ab exercitu victore, tum a Tartarico molestiam patiatur. Postquam autem dictae res consignatae fuerint et Tractatus ab utraque parte stypulatus atque consignatus fuerit, obsides, qui iussu Cari ad Castra Imperatoria felicitati annexa venerunt, scilicet Cari Secretarius singularis in Magnates Christianos Baro Procancellarius Petrus Szaphirow et Generalis Michael Borysowicz Szeremetew, qui extrema felicitate coronentur, praestito debito servitio, libere absque mora ad patriarn suam redire possint. Dab. Imperatoriis in Castris die 5-ta mensis Zemasielachir, anno Mahometis 1711, versus fluvium Prut in Moldavia.














INTEPRETATIO LITERARUM MAGNI HANI TARTARIAE, AD DUCEM ORLIK SCRIPTARUM, HABITA BENDERAE DIE 7-BRIS, ANNO 1711 ETC.


Praemissa sincerae amicitiae oblatione significatur:

Intellectis continentiis literarum Vestrarum, per Notarium Vestrum Generalem ad Nos missarum, adiuncto eidem uno ex Nostris hominibus, una cum interpretatione V-rum transmisimus, ad Celsissimum Magnum Visirium, qui, postquam ex literis V-ris et verbis expediti omnia negotia rite cognovisset, remisit eundem cum liters ad Vos. Qua occasione Nos quoque misimus literas Nostras, quas cum acceperitis, omnia ex literis Celsissimi Visirii et verbis expediti Vestri manifesta erunt, quamobrem Vos quoque secundum tenorem eorundem exequamini et semper bonam spem et contentum animum habeatis etc. etc.

Item literarum Tihaiae Magni Visirii ad eundem eodem tempore, praemissis officiosis salutationibus:

Celsissimus Magnus Visirius, intellecta relalione expediti Vestri Notarii Generalis, placuit eidem, ut Vos cum Castris Imperialibus ad Praefulgidam Portam in promptu eundi sitis; exercitum tamen Vestrum, tam equestrem, quam pedestrem, Benderae existentem, mittatis ad Cosacos, quibus Serenissimus Hanus circa fortalitium Ozy stationes ordinavit; ratione victualium prospicietur ipsis ex Bendera et Ozy. Hac de causa scripsimus Nos quoque amicabiles literas et per expeditum Vestrum transmisimus. Quas dum acceperitis, exercitum Vestrum modo praescripto ad partes specificatas mittendo, Vos sitis in promptu, ut, dum Celsissimus Visirius castra moverit versus Praefulgidam Portam, eundem absque mora sequi possitis etc. /52/













COPIAE LITERARUM A DUCE ORLIK, BENDERAE SCRIPTARUM AN 1711, 7-BRIS 17-A DIE, ET QUIDEM:



1-MA. AD VISIRIUM MAGNUM MAHMET BASSAM.


Celsissime atque Illustrissime, supreme Visiri, Domine Domine et Amice Gratiosissime!


Alto supremum Celsitudinis V-ae solium venerarer silentio, nec auderem delicatas eius aures, publicis intentas curis, dolendis implere compellationibus, sed si parvae curae loquuntur, multo magis magnarum importantiarum negotia, publicam integritatem spectantia, silere non possunt. Igitur non temerario ausu, sed extrema eaque communi universi Exercitus necessitate compulsus, convenio supplici hoc libello Celsitudinem V-m per Dominum Notarium Nostrum Generalem, qui Altissimo Celsiludinis Vestrae iudicio submittendis instructus, quidquid nomine meo et universi Exercitus ad sapientissimam Celsitutinis V-ae trutinam proponet, hoc totum, ut clementissime apud Celsitudinem V-am exaudiatur et efficaci eius, gratia adimpleatur, obsecro maneoque in perpetuum intimus amicus et servus etc.




2-DA. AD TIHAIAM EIUS EODEM TEMPORE.


Literas Excellentiae V-ae, per Dominum Nostrum Generalem nuper datas, ea, quae par est, observantia accepi ac omnia mihi relata ab Excellentia Vestra commissa candido animo, ab ore eiusdem Notarii, G. percepi. Sit ergo bene persuasa Excellentia V-a de mea promptitudine, qui semper feror ad nutus Celsissimi Visirii, Domini mei Gratiosissimi, nec alium in integra vita ambio, honorem, quam conformi nisu exequi mandata Celsitudinis Suae. Certe el nunc efficax esset animus mandatorum Celsissimi Visirii, quae sine mora reduci ad effectum curarentur, si illa mihi soli absolute liceret et propria activitate adimplere. Iura enim patria et lex antiqua in Exercitu Zaporoviensi serta tectaque vetat, ne Dux agat quid absolute ac pro suo arbitrio, quae ad publicum spectant, disponat, sed communicato consilio cum Primoribus patriae et Exercitu integro. Quod institutum exemplo antecessorum meorum, ego corporali iuramento confirmavi sacrosancteque ac inviolate in omni passu illud observando, idoneum ac necessarium mihi duxi: communicare illud negotium Exercitui Zaporoviensi ac consilio et trutinae ipsius committere, nempe: ut, ego sim in promptu capessendae viae Constantinopolim et Exercitus regiminis mei integer pedestris et equestris expediatur ad fortalitium Ozy in stativa. Non laeto fronte ad consulendum /53/ suscepit Exercitus cum suis Primoribus illas propositiones, praesertim, cum assecuratus fuerit per suum Koszowy a Serenissimo Hano stativis hybernalibus in Ukraina mox a iugo Moscovitico liberanda, et cum consideraverit ubique circa fortalitium Ozy loca omnia inhabitabilia, deserta ac ad subsistendum prorsus incommoda, expectans tamen expectavi resolutionem, et ecce inopinate et ultra omnem spem nostram, supervenit mandatum a Celsissimo Visirio per M. D. Salam Agasam, dissonum primo, ut ego, Dux, in persona mea cum Exercitu a Bendera ad praefatum fortalitium Ozy abirem, quod mandatuin in me consternationem, in universo vero Exercitu motus et metus suspiciosos de extraditione sua hostibus, contra me autem invidiosos excitavit aculeos, quibus pungor et saucior nonnisi speciali Excellentiae V-ae gratia medendus. Intelliget Excel. V-a omni contenta responsoriarum, ab Exercitu Zaporoviensi ad me datarum, quas per Dominum Notarium Generalem ad Serenissimum Hanum misi communicandas Celsissimo Visirio. Idem D. Notarius Generalis, ex publico laudo et consilio instructus, quidquid Excel. V-ae proponenda proponet, dignetur Excellentia V-a, pro innata Sua gratia et benevolentia, clementissime exaudire et referenda referre Celsissimo Visirio, Domino Gratiosissimo, responsumque votis Nostris congruum apud Celsitudinem Suam conciliare. Non sterilescet illa gratia Excellentiae V-ae ingrato meo pectore, quae sibi ad omnes me nutus obligabit, sicut et nunc maneo et in perpetuum manere ambio, etc.




3-TIA AD INTERPRETEM MAGNUM, MAUROCORDATUM COGNOMENTO, EODEM TEMPORE.


Gloriari mihi sors concessit conformi votis mei honore, quod non solum Vos duo primae Magnitudinis lumina stricto fraternitatis nexu accopulata, Celsissimum Principem Moldaviae, charissimum Excel. V-ae fratrem, et ipsam Excel. V-am in coelo Orthodoxo Orientali, primo eoque venerabundo intuitu aspexerim, cognoverim, sed amicitiam fidam contraxerim; cuius spe fretus eo securius recurro in publicis meis ac universi Exercitus negotiis ad Excel. V-am, quam humili prece compello, ut candido pectore ac Christiana vera compassione dignetur mihi patrocinare resque nostras omni meliori modo apud Celsissimum Supremum Visirium promovere. Instat Excel. V-a gloriosis vestigiis charissimi Sui et mei fratris, Celsissimi Principis Moldaviae, nec abnuat pari me persequi favore et candore, et certe inveniet me fidissimum sibi /54/ amicum, omnibus suis nutibus conformem, quibus quolibet in passu consecro promptissimum animum maneoque ad extremos cineres etc.
















INTERPRETATIO LITERARUM SUPREMI VISIRII, MAHMET BASSAE, AD DUCEM ORLIK, HABITA BENDERAE 7 DIE 8-BRIS, 1711 ANNO.


Praemissis officiosis salutationibus:

Acceptis literis V-ris, per Notarium V-rum Generalem missis, continentias earundem rite intelleximus. Vos in persona, sicuti antehac, collocuti sumus, venietis Nobiscum Constantinopolim; Exercitum tamen V-rum tam equitatum, quam peditatum, usque dum negotia V-ri Regni in bonum ordinem redigentur, secundum continentiam literarum N-rum, antehac scriptarum, mittatis ad reliquos Cosacos Zaporovienses, qui degunt circa fluvium Ozy, quorum victualia Benderae ipsis administrabuntur. Hac vice equitatui V-o ordinavimus dari circa Ozy decem mille modiolos hordei, de quo exhibendo mandatum etiam cum literis N-ris misimus ad Vos per eundem D. Notarium Generalem, qui, favente Deo, cum pervenerit ad Vos, Exercitum V-rum, tam equitatum, quam peditatum, ad reliquos Cosacos Zaporovienses; versus Ozy mittendo vos Nobiscum Constantinopolim veniatis. Sitis insuper bona spe; omnem, enim curam restabiliendae V-ae securitatis et tranquillitatis habebimus. Et remotis omnibus afflictionibus animi, Vosmet in persona ad Nos quam citissime veniatis etc.
















INTERPRETATIO LITERARUM MAGNI HANI AD DUCEM ORLIK ET RELIQUOS OFFICIALES, EODEM TEMPORE AC IN MATERIA HABITA.


Praemissis amicabilibus salutationibus:

Acceptis literis Vestris per Notarium V-rum Gegeneralem, contentoque eorum rite intellecto de iisdem negotiis collocuti sumus cum Celsissimo Magno Visirio. Quoniam Vos in protectionem Nostram accepimus, donec status Ukrainae in ordinem redigetur, necessum, ut V-ri homines, qui modo in his partibus reperiuntur, eousque, quo negotia ibidem componentur, cum omni tranquillitate in his locis commorentur. Peditatum itaque V-rum circa fluvium Ozy collocando, provisio ipsis ex parte Fulgidae Portae administrabitur; Dux aulem Vester pro omnibus V-ris negotiis, rite perficiendis, oportet, ut Constantinopolim veniat, el in hoc nec Vos contrariemini. Fulgida /55/ enim Porta, quoniam Vos in protectionem suam accepit, maximam Vestri curam habet et vult, quod nec Mosci, nec alii ingerant rebus Vestris, sed ut cum omni securitate el tranquillitate manere possitis. Quaedam negotia oretenus dicenda commissa sunt D. Notario V-ro Generali, dum perveniet ad Vos, ex relatione eius cuncta intelligetis etc.















COPIA LITERARUM AD EXCELL. SCOROPADSCIUM, AB ORLIK SCRIPTARUM ANNO 1711, DIE 7-BRIS 20-MA.


A son Excellenc Monseigneur.


Ktożby praesaga mente smiał ominari, aby strapiona oyczyzna nasza, zabrnowszy per variarum ambages viarum w nieuwyklane aeternae servitutis labyrynthy, mogła tak prędko y tak pomyslnie in apertum złotey wolnośći wyniść campum, zwłaszcza gdy iey wnętrzne niesfornych synow diffidencye, roznioznonych animuszow scissye, niezbędna dominamdi cupido y aemulacye utorowana tamowały drogę; lecz dextra Domini fecit virtutem, y to w momiencie effecit, na co by trzeba tot impendere saecula. Iuż tedy czas motos componere fluctus y roztrącone in syrtes et charybdes tabulas skołotanego interno turbine oyczystego korabiu wzaiemney miłośći konfidencyi y kointelliencyi aeterno ziednoczyć glutigine, a tam coelo Duce iść, quo vela, quo ventus. Nie rozwodzę się cum energia obszyrnego opisania, iak iuż oyczyzna nasza stanęła in promontorio bonae spei, y wolna Rzeczą Pospolita została, gdyż tak rozumiem, do tych czas fama publica mogła V-am mam. Pana informować o tym; restat tylko mnie iechać do Stambułu pro consumando opere, a W-m mwm Panu mieć z nami unum velle unumque nolle, bez czego pewnie subito casu, quae valuere ruent y oyczyznę w niereparowaną iuż nigdy potrącą ruinę, ktorą futuris sera nepotibus narrabil aetas et supra iniquam sortem ich indolebit; kiedv będą albo z oyczystych siedlisk wytrączeni, albo immaniori od Septemtrionu iugo przyciśnieni. Teraz tedy consulite vobis, prospicite patriae, kiedy czas po temu macie, nie fiat ex te perditio tua Israel. Ia mogę w tym candida mente testari coelum et svdera, że bez żadnego rnego priwatnego awantażu solicitas impendo curas o podwignienciu upadaiącey oyczyzny, imitando tylko ambitu pragnę mieć stąd gloriam nominis mei y nieśmiertelną w zyczliwych sercach wdzięczność. Iesliby zas munus Ministerii, ktorym z W-m mm Panem /56/ invicem fungor, miało in heroico W-m mm Pana pectore iakową od osoby moiey, a zatym y a publico commodo, wzniecać awersacyą, tedy chciey W-m mn Pan bydź o moiey rzetelnośći y niezmazanym ku sobie kandorzc wyperswadowany, że y tu łatwoscią z W-m mm Panem pokombinować mogę, gdzie amicorum intercedunt communia, owszem dla dobra pospolitego, iesliby się przez to effektuacye iego tamomać mogły, cedere maiori nie odmowię, wiedząc o prawdziwym W-m mm Pana chrześcianskim sumjeniu, że mię zechcesz in recompensam ruiny moiey prac y starania gratis premiować. Ne wątpę o tym, że w-wielu sucerescent złe y przewrotne opinię, iakoby Prześwietna Porta ma ferri appetitu panowania nad Ukrainą, lecz kożdy takowy zawiedzie się na swoich sentimentach, gdyż Prześwietney Porty Otomanskiey, Naiaśnieyszego Krola Imści Szwedskiego y Hana Imści iedna iest mens y postanowienie, żeby Ukraina skolligowana unione armorum et animorum z Panstwem Krymskim żadney vasallitii nie miała na sobie noty, ale wolną Rzeczą Pospolitą wiecznie zostawała. To zaś pewnieysza, że dulce W-m mm Panstwu jugum panowania Moskiewskiego w prędce infausta methamorphosi przemieni się nie tylko w żołe, lecz y w truciznę aeterno exitio et exilio całą oyczysnę zabiiaiącą, z ktorą niezadługo pożegnacie się, iako wyrozumiesz W-m mwm Pan ex annexo tu Dworu jego Carskiego Weliczęstwa consilio, ktore, tu ztąmtąd ieszcze przeszłego roku Im. Pan Talaba, Rezydent X-cia Rakoczego, iuż abszytowany, do Dworu Krola Imśći Szwedskiego, przysłał. Czekam tedy na ten moy list od W-m mw M-śćiwego Pana responsu, a sam, illibato favore et intaminata candore zapisuię się bydź aeviterne W-m mw M-go Panu uprzeymie zyczliwym bratem y uniżonym sługą etc.














SUMMA, CAPITA SEU MOMENTA, QUAE N. N. AULAE MOSCOVITICAE, PER MODUM CONSILII DE REBUS AD PORTAM OTOMANICAM HAC TEMPESTATE AGENDIS INSINUAVERAT.


1-mo. Ante omnia providendum, ut Portae Otomanicae amicitia et bona voluntas conservetur illibata, nihilque non eidem indulgendum atque promittendum potius (tametsi effectus non statim sequatur, sed executio rei promissae procrastinetur), quam vel minima suspicio animi diffidentis aut parum amici relinquatur, quamdiu bellum Sueticum duraverit, eo enim finito facile reperietur occasio destinata Careae /57/ Maiestatis; gloriamque armorum eius, etiam versus eas Regiones prosequendi dilatandique.

2-do. Interea fervente bello adhuc Suetico via ad id sterni poterit subiugatione Ukrainae et Gentis Rossiacae atque Exercilus Zaporoviensis ab utraque partis Borysthenis usque ad Mare Nigrum deletis aut etiam translatis in longinquas oras veteribus incolis, ita, ut isti terrarum tractus semper obnoxii maneant imperio Moscovitico fortalitiisque ac praesidiis militum Suecorum ac Germanicorum, hoc bello captivorum, ubi opportunitas locorum permiserit, muniantur atque provideantur ita rebus omnibus, ad victum et defensionem necessariis, ut cum lotus Exercitus Moscoviticus illuc pervenerit, eorum affatim ibi inveniat ad sui sustentationem. Ad haec loca etiam illa Poloniae confinia, quae ad conatus Gareae Maiestatis perficiendos maxime videbuntur necessaria et opportuna, similiter muniri poterunt, invitante ad id praesentium rerum facie ac conditione in Polonia, sub specie protectionis praestandae.

3-tio. Postquam Tartari, ad utramque partem Borysthenis et ad Pontum Euxinum manentes, ita amiserant eorum propugnaculum, sine ullo negotio sub iugum mitti poterunt, commodoque inde certiore longe, quam antea armorum successu, Tartarea Crymensis invadi atque in ditionem redigi potis est propter situm regionis contiguae atque prope implicatae ditionibus Moscoviticis, ad quam occupandam atque uniendam Imperio Moscovitico ipsa rei gerendae facilitas non minus, quam utilitas necessitasque invitant, praesertim cum ab ea parte, qua portum Taganrogensem spectat, intra spatium octodecim horarum ascensus in eam fieri possit cum navibus, uti praesens delineatio sub litera A demonstrat, eademque militum manu spatium, quod Perekop et Kiercz separat.
















COPIA LITERARUM A DUCE ORLIK AD SUPREMUM VISIRIUM, BENDERAE 10 DIE MARTII, 1712 ANNO.


Quam primum innotuerat mihi, Moscos haereditarium sibi ius pro possidenda Kiiovia eiusque Satrapia perperam formare ac praetendere, non intermisi eo in passu occasionem scribendi ad Celsit. V-am adiungendique scriptis veram hac in re relationem, ex variis libris historicis decerptam, qua satis luculenter potuit Celsit. V-ram informari de iis omnibus, quae iuste ac legitime praetendimus et vindicanda de violenta Moscorum possessione curamus. Nunc vero cum novus nuntius dubiam mihi his, quae sequuntur, relatis /58/ adhibendam attulerat fidem, quasi Mosci apud Praefulgidam Portam, operam tractandae pacis navantes, iam sola tantum Kiiovia potiri contendunt, universam autem Ukrainam, ab utraque parte Borysthenis sitam, pristinae libertati restituere coguntur, admirabundus diu haerebam super omnem impossibilitatem, quam mihi utriusque status Ecclesiastici et Civilis ratio persvadebat, praesertim, cum optime sciverim, nec Kiioviam sine Ukraina, nec Ukrainam sine Kiiovia, unquam posse esse; quid enim valeret caput sine membris et membra sine capite? quae inter se semper sunt communicativa et correlativa. Et certe importuna mihi lucta cum cogitationibus intercesserat, quidnam Mosci sibi vellent ? quidve per hoc molirentur? Ut Kiioviam finibus suis non conterminatam, tanquam cor primum vivens in visceribus Ukrainae, occuparent ac possiderent. Ratio mihi inpromptu fuerat; Moscos eo fine in avellendam ab Ukraina suoque iuri adsciscendam Kiioviam, omnem vim et curam impendere, ut semper praeforibus habendo, aucta ibi, qua voluerint qualitate arma sua, tremendam periclitandam ac cogitandam continuo de amplectenda iterum protectione sua Ukrainam constringant oculosque et animos ipsius suspensos ac pertaesos Kiioviam convertant. Quid enim in utroque statu Ecclesiastico et Politico charius et clarius possit esse Ukrainae, quam caput suum Kiiovia, ubi Religionis nostrae fons el origo scaturigit, ubi sacra loca devoto cultu adorantur et pro adimplendis votis ac obsolvendis negotiis spiritualibus populus de universa Ukraina confluit, ubi doctrina fidei nostrae Orthodoxae promulgatur, ubi Ecclesiasticus clerus in sacros suos constituitur ordines, ubi Roxolana iuventus studiis instruitur, quae omnia Mosci, redacta suae possessioni Kiiovia, non solum impedirent, praecluderent ac in perpetuum ab Ukraina demoverent, sed et viscera eius innato astu, praestigiis, molimine et factionibus rimando internos motus et metus excitarent, ac per arcanos suggestus et apertas machinationes, ad periculosam perniciosamque seditionem proceres et gregarios commoverent, et qua possint arte valere in partes suas Ukrainam trahere desudarent, praesertim si nacti occasionem, arma contra Augustissimum Imperium Otomanicum arripere voluerint, a quibus, tanquam a domesticis et internis hostibus, quae et qualia verenda essent Ukrainae, discrimina, quilibet alta mente perpendere potest. Et hae considerationes haecque horrenda mala, quibus Moscorum rabies Kiioviae plantata hucusque miseram Ukrainam praemit et /59/primit, suggerebant mihi stimulum compellandi supplici libello Celsitudinem V-ram de vindicanda ab immani Moscorum iugo cum integra Ukraina, principaliori eius urbe, Kiiovia, cuius libertas eo facilius mihi sperari poterat, quo felicius desperata negotia nostra circa liberandam universam Ukrainam apud Praefulgidam Portam successisse ex certis relatis putabam. Sed ecce erro, putando, praesertim cum certius hic a Serenissimo Hano instruor, quod Mosci non solum Kiioviae, verum et totius Transborysthenalis Ukrainae, illegitima possessione potiri studendo, restitutionem eius contrario nisu renuntiant ac renuunt, cis Borysthenem autem non sui iuris unam eandemque Ukrainensem Provinciam immani ac illicito suo ausu recentissime devastatam, desertam, incineratam depopulatamque et Polonis et nobis possidendam relinquunt, et hoc dant, quod non habent, nec habere possunt. Detego igitur tam abominandam rarvam, qua Moscorum machinationes praestigia ac deceptiones cooperiuntur, quibus aperte Praefulgidam Portam Othomanicam eludunt et illudunt. Quid etiam enim Mosci iuris habent ad Ukrainam, cis Borysthenem sitam, quam non cedendam, sed perpetuo iure possessionem nostram spectandam, gubernate adhuc sceptra Polonica Ioanne Sobiescio, Pactis de aeterna pace

conventis, Reipublicae Polonae cesserunt, licet cam in praeiudicium nostrum inscio et inconsulto Duce et Exercitu Zaporoviensi, si cedere non debuerant, tanquam haereditariam nostrain ditionem, de Polonorum potestate victricibus nostris et auxiliaribus armis vindicatam; sed de hoc post cum Polonis liber decertandi aperietur campus, modo aulem Praefulgida Porta altissimo suo iudicio perpendat et penetret arcana Moscorum molimina, quid ipsi velint ? Quando et Polonis toties, quoties occasio poscit, et nobis, interveniente nunc apud Praefulgidam Portam tractatu pacis, unam eandemque Cisborysthenalem Ukrainam restituunt; nonne latet hic ignis suppositus cineri doloso, quo sufflamare et concitare intendunt Polonos ac! litigandum cum Praefulgida Porta de possessione praefatae. Ukrainae et ad ineundum secum in colligationein armorum contra eandem . Praefulgidam Portam ? Et quamvis seclusis omnibus praetensionibus Polonorum el Moscorum liberata esset provincia haec Cisborystheniana adscisceriturque iuri nostro, tamen indeserta illa, de vastata et depopulata a Moscis regione, nil aliud nobis restat, nisi cum animalibus misere vivendum. Sit et habitabilis et culta innumerisque incolis referta, attamen nulla ibi nobis vivendi spe-/60/ opranda securitas, si Mosci Ukrainam illam trans Borysthenem possidebunt, de qua nobis praecipue lis cum illis intercedit, quoniam non solum tot Duces, Antecessores mei, et universus Exercitus, utramque partem Borysthenis insulas Zaporovienses incolens, cum Moscis de eliberanda ab immani eorum servitute, magis illa Imperio ipsorum contermina, quam haec Ukraina, vario bellorum eventu contendebant, verum et Dux Mazepa non alio motivo associaverat anna confoederata Zaporoviensia Serenissimo Regi Sueciae, hucque sub protectionem Praefulgidae Portae una cum Eius Maiestate confugerat, nisi ut libertati pristinae assertam universam Ukrainam, praecipue illam, trans Borysthenem sitam, in diebus suis videret. Quid enim Duci illi, longo senio provecto, sterili et ultimo de linea sua decedenti, tot opibus totque divitiis affluenti, amore, respectibus et intima Cari Moscovitici confidentia glorianti, amplius necessum fuerat, quam sola et unica patriae suae libertas? Cuius zelo ductus omnia, et ipsam vitam, omnibus, chariorem, contempsit, ut patria nostra in libertatatem assurgeret, quam nunc de iugo Moscovitico liberandam curae et tutelae Celsitudinis Vestrae consecro et humillime supplico, ut Celsitudo Vestra pro aeviterna nominis sui gloria et pro publico Imperii Othomanici commodo universam Ukrainam, ab utraque parte Borysthenis sitam, cum principali eius urbe Kiiovia, de illegitima possessione et potestate Moscovitica vindicare dignetur. Pio hoc et glorioso opere obligabit Celsitudo Vestra praefulgidae Portae Othomanicae et sibimet ipsi eandem Ukrainam, patriam nostram, ad perpetuam gratitudinem et ad omnia obsequiorum genera, praecipue vero me, qui semel pro semper maneo,


Illustrissimae Celsitudinis V-ae intimus amicus et servus, P. Orlik.


Hae literae ad Visirium, nomine Iusup Bassam, ad Constantinopolim missae. /61/

















INSTRUCTIO DOMINIS DOMINIS DEMETRIO HORLENKO, COLONELLO PRILUCENSI, CLEMENTI DOVHOPOLIO, IUDICI-GENERALI, IOANNI MAXIMOWICZ, NOTARIO GENERALI, GREGORIO HERCIK, ASSAULI GENERALI, EXTRAORDINARIIS EXERCITUS ZAPOROVIENSIS LEGATIS AD PRAEFULGIDAM PORTAM OTHOMANICAM ELIBERANDAE CAUSA PARVAE ROSSIAE AB UTRAQUE PARTE BORYSTHENIS, PATRIAE NOSTRAE, AE IMMANI IUGO MOSCORUM, IN PERSONA ILLUSTRISSIMI DUCIS DOMINI DOMINI PHILIPPI ORLIK AC UNIVERSI EXERCITUS ZAPOROVIENSIS, CUM DOMIHO CONSTANTINO HORDIENKO, ATTAMANO EXERCITUS ZAPOROVIENSIS INFERIORIS PRAETORIANO, ORDINATIS AB EODEM ILLUSTRISSIMO DUCE NOMINE TOTIUS EXERCITUS ZAPOROVIENSIS ATQUE GENTIS ROSSIACAE, DATA IN URBE BABA ANNO DOMINI 1711, 9-BRIS 3 DIE.



I.


Cum pervenerint Domini Legati ad praefixum locum, Constantinopolim, ad Praefulgidam Portam Othomanicam, una cum Domino Atamano Praetoriano, exhibeant nomine Illustrissimi Ducis atque totius Exercitus nec non universae Parvae Rossiae, scilicet Ukrainae, debitas Praefulgidae Portae Othomanicae gratiarum actiones, quod speciali veroque erga vicinam sibi Gentem Parvo Rossiacam, sub immani iugo dominationis Moscorum gementem, commota amore ob aeviternam sui gloriam, eo tempore, quo suis victricibus armis coegit Moscos ad opportunam pacem atque convenienda ad vota sua pacta, extundit hoc Tractatu etiam hoc, ut Moscus Parvam Rossiam, nempe Ukrainam, ab utraque parte Borysthenis semper liberam, ac nunquam vi armorum ditioni suae acquisitam secedat et ib immani suo servitio liberam faciat. Interea Dominus Atamanus Praetorianus et Domini Legati Extra ordinarii nomine Illustrissimi Ducis totiusque Exercilus atque universae Ukrainae expostulabunt obnixe Praefulgidae Portae eam commiserationem et gratiam, ut Pactum, cum Moscis conventum, ob promovendam gloriae suae immortalitatem reducat ad effectum secundum clementissimam declarationem suam per literas, nobis praestitam, nec non extorqueat irremissibiliter, ut Mosci Ukrainam ex utraque parte Borysthenis, in aeternum abdicent, neque ullomodo in posterum ius dominationis suae supra eam praetendant; ast, ut eam libero gubernio et regimini praesentis Illustrissimi Ducis Domini Domini Philippi Orlik et eius successoribus, libere electis Exercitus Zaporoviensis Ducibus, permutant ac in perpetuum cedant. Quae /62/ Ukraina totusque Exercitus Zaporoviensis et antiquitus conventis et recenter anno hoc imminenti per legatos nostros extraordinarios confirmatis pactis cum Dominio Crymensi, semper ac in perpetuum contra omnem communem hostem counita, in indissolubili amicitia et confraternio perseverabit cum continua imtalique (?) Praefulgidae Portae Othomanicae pro salvenda sese gratitudine.




II.


Cum secundante Divina Gratia, patrocinio Praefulgidae Portae, cura ac solicitudine Serenissimi Hani Crymeae, Moscus abdicaverit Ukrainam illamque ab utraque parte Borysthenis a violenta suo liberaverit servitio; ergo adhibebunt curas Dominus Atamanus Praetorianus cum Legatis Extraordinariis, ut singularis sit includendus cum praecautionibus conditionibusque inter Moscos et nosmet ipsos Tractatus, nec non humillimis suis petitis conducant Portam Othomanicam ad eam resolutionem et clementiam, ut vellent officium mediationis et fideiussionis, nempe guarantiae, in suam suscipere curam, neve Mosci in posterum clam sive palam Ukrainae totique Exercitui Zaporoviensi audeant ullo modo inferre molestias suoque iuri ac possessioni appropriare, semel pro semper ea in instanti a suo servitio relaxata.




III.


Quam primum vigore nuperni cum Praefulgida Porta Othomanica initi Tractatus, coactus Mosciis abdicaverit in perpetuum Ukrainam, tum eo momento irremissibiliter universam militiam suam omnesque praesidiarios, omnibus evacuatis fortaliciis, ex tota Ukraina seducat extra nostras limites in suum Imperium. Generales vero nostros caeterosque officiales ac omnes cuiusvis status et conditionis personas, praesenti bello incaptivatos, incarceratos et in exilium Syberiam caeteraque longinqua suae ditionis loca relegatos; universos ac singulos, libere abique ullo vitae et salutis discrimine remittat intra proprios patriae nostrae limites permittatque illis liberam nobiscum in Ukraina mansionem. Specialiter missionarios ex Siecz in urbe Lebedin detentos omnesque Zaporovienses milites prius in servitum suum Petropolim pecuniis coemptos, tandem unos in Sivsko, alteros Vilnae arestatos, infamia signatos et in catarhas relegatos, omnino libertati asserat.



IV.


Non solum hos supradictos cuiusvis conditionis homines in exilium et carceres relegatos, imo omnes uxores liberosque Generalium Colonellorum, Centurionum et /63/ insigniorum, etiam ex plebeis quoscunque praeterilae hyeme (cum exaudient Moscus clarigationem a Praefulgida Porta belli per vim a domibus propriis eripuit, subque suum arestum Hluchoviam duxit, volens hoc actu incolas Ukrainae perterrefactos, suae potestati adigere, ut absque mora aque liberos cum suis substantiis ad proprios dimtttat penates.




V.


Omne studium Dominus Attamanus Praetorianus et Domini Legati applicabunt adipiscendam eam apud Praefulgidam Portam gratiam, ut muniatur hoc, quam optimo, modo, nec Moscus, seducens militiam suam ex Ukraina, fortalitia minimae tradat ruinae, imo in eo statu, in quo ad praesens erecta munitaque sunt, evacuatis suis praesidiariis, nostro usui relinquat. Ne incolas Ukrainenses rapinis et spoliationibus aggravet, nec clam, nec palam captet aut incaptivet, urbes, oppida pagosque ullo depopulationis genere molestet, commeatus ullos excerpat ullaque damna, extorsiones, aggravationes, iniuriam ac praeiudicia sub quovis praetextu haud faciat, ast sub solito rigore et disciplina militiam suam reducat, et ut huius seductionis fixus terminus sit statuendus, quo totaliter ab Exercitu Moscovitico evacuanda Ukraina.




VI.


Limites nostri omnibus sunt noti, quibus Ukraina a Moscis et Polonis terminatur, perque pacta conventa munita est, quos et modo cum Moscis ad Praefulgidam Portam speciali Tractatu corroborare gerent curas Dominus Attamanus Praetorianus cum Dominis Legatis.




VII.


Quoniam Moscus omnia tormenta totamque ammunitionem militarem, vulgo artilleriam, tam Baturini, quam ex nido Cosacorum, nuncupato Siecz, ex Biała Cerkow caeterisque castellis Ukrainae per vim abstulit, ergo per vim recompensationis sua tormenta Ukrainae et Exercitui Zaporoviensi restituat. At si exinde orieretur difficultas ob incommoditatem itineris adducendorum tormentorum, Ukraina contenta posset fieri his tormentis, quae Moscus in fortalitiis Ukrainensibus ad praesens habet, tantummodo ne ea ex Ukraina evehere queat, imo uti sunt in suo esse sine ullo detrimento Ukrainae, semigrans derelinquat. Talem Tractatum extorquere in Moscis humili prece compellent Praefulgidam Portam.




VIII.


Expetendum sit apud Praefulgidam Portam, ut penes hos Tractatus cogatur Moscus ad persolvendum Ukrainae, Exercitui /64/ Zaporoviensi et nobis omnibus omnia damna, quae hoc imminenti bello in bonis, mobilibus et immobilibus, ex rabie illius sustinuimus.




IX.


Praeterita hyeme publicaverat Moscus non solum in Ukraina, verum et in Polonia caeterisque Europae regionibus, Serenissimum Regem Sueciae commovendo Praefulgidam Portam Othomanicam ad arma suscipienda, declaravisse quasi ei ac singrapha spopondisse: Rempublicam Polonam et Ukrainam Imperio Turcico subijciendas tributaque, vulgo haracz, adimplendas fore. Quod ex Manifesto Publico, typo expresso, evidentissime patet. Multo magis nunc, pro retinenda sub sua potestate Ukraina, non cessabit huiusmodi terroribus populum, minus gnarum, afficere susurrando, quod religio nostra Graeca, iura et libertates violabuntur, ecclesiae in meczetos vertentur et tributa intoleranda ab Imperio Othomanico extorquebuntur, prout iam praeterita hyeme has ficticii sui zizanias per literas suas publicas inseminaverat. Igitur, praeoccupando ob litigandas tales lites, Dominus Attamanus Praetorianus et Legati necessitabunt suis petitis Praefulgidam Portam tam ad confirmationem pactorum, cum Dominio Crymensi conclusorum, iuxta eorum contenta, quam etiam ad dandum singulare privilegium assecuratorium, quale habemus in scriptis a S-a R-ia Maiestate Sueciae. Interea, ut etiam sint haec sequentia contenta includenda:

Ut Ukraina ab utraque parte Borysthenis cum Exercitu Zaporoviensi Genteque Parvae Rossiae perpetuo sit ab omni extera dominatione libera, sine derogatione societatis armorum, confraternii et amicitiae aeviternae cum Dominio Crymensi, pactis conventis slabilitae. Ne pro eliberatione et tutela sub quovis praetextu praetendant sibi supra Ukrainam Exercitumque Zaporoviensem absolutum dominium, vasallitium et subiectionem, neve exigant aliquod vectigal aut tributum.

Ne fortalitia Ukrainae sive per pacta, sive vi armorum, a Moscis recuperanda, ditioni suae adigant ac praesidiario suo milite ne muniant.

Ne in ditionibus Ukrainae munimenta de nova radice pro usu suo erigant caeterisque vicinis erigenda permittant.

Ne liberum religionis exercitium aliquod patiatur detrimentum, quae debet esse sola et unica ac conservari iuxta vetera Ecclesiae Orthodoxae Orientalis dogmata sub obedientia spirituali Patriarchae Constantinopolitani.

Ut Ukrainam sartam tectamque habeant, nec permutant a /65/ potentioribus vicinis quovis sub praetextu opprimi eam.

Ut integritatem limitum, indemnitatem libertatum, legum, iurium ac privilegiorum sancte conservent, et ut libere iuribus ac libertatibus suis Ukraina perpetuo gaudeat absque ulla derogatione a Praefulgida Porta.

Ut libera Ducum electio penes Exercitum Zaporoviensem maneat, nec ullo modo procuretur a Praefulgida Porta depositio eorum.

Ut Dux habeat liberum in Ukraina regimen ac supremum iuxta iura patria gubernium licentiamque admittendarum ab exteris regionibus patriae suae.

Ut Exercitus Zaporoviensis, in iuferiori parte Borysthenis degens, iuribus, libertatibus, privilegiis ac immunitatibus suis in perpetuum gaudeat liberamque usum piscandi et venandi in fluviis, fluviolis et campis usque ad Oczakow, secundum antiquam normam, habeat, absque ullo a parte Praefulgidae Portae impedimento.

Dux quandocunque liberis votis eleclus fuerit, solitum praefulg. Portae non in persona, sed per vicarias literas, praestabil homagium.

Mercatoribus Ukrainensibus in Imperio Turcico et addictis ei regionibus libera sint commercia. Nimiae ab iis ne extorqueantur in teloniis exactiones, sed pariter, ut Turcae, solvant a mercibus suis.

Tale igitur instrumentum assecuratorium irremissibiliter, per interpositionem Serenissimi Hani sit. expetendum, ut illud tempestive per literas Universales Illustrissimi Ducis possit in Ukraina promulgari ob praeveniendas lites el terrores Moscovitarum.




X.


Exercitus Zaporoviensis et Gens Parvo Rossiaca, semel protectione Serenissimi Regis Sueciae suscepta, nunquam ab ea divelli cupit. Id circo ut Ukraina et Exercitus Zaporoviensis aeviterne gaudeat protectione S-ae R-ae Maiestatis Sueciae, sine derogatione praeiudicioque perpetuae amicitiae et colligationis armorum cum Dominio Crymensi, nec etiam confraternitas, amicitia et colligatio haec armorum deroget Praeiudicetque protectioni S-ae R-ae Maiestatis Sueciae. Quae protectio nullum adferet et Praefulgidae Portae et Ukrainae detrimentum, imo eo ipso strictior potest inter Praefulgidam Portam et Regnum Sueciae corroborari amicitia et perpetua inter utraque haec Dominia fieri per Ukrainam coniunctio annorum, praecipue contra Moscos, qui Regno Sueciae sunt proxim vicini. Igitur has ob causas obsecranda est talis Praefulgidae Portae gratia, /66/ ut huic privilegio et is quoque inseratur articulus.

Haec omnia et quaecunque insuper patriae et universo Exercitui Zaporoviensi videbuntur necessaria, committuntur prudentissimae fideli ac sincerrimae curae nec non administrationi Domini Attamani Praetoriani et praedictorum DD. Legatorum extraordinariorum, quibus haec Instructio data in maiorem fidem atque valorem, subscriptione manus meae propriae Ducalis et publico Sigillo Nostro corroboratur. Anno, mense et die supra inscripto.


Philippus Orlik, (L. S.) Dux Exercitus Zaporoviensis.














ŁISTY OD JEGO MOŚĆI PANA JOZEFA POTOCKIEGO, WOEWODY KIIOWSKIEGO, PISYWANE NA UKRAINIE DO HETMANA ORLIKA ANNO 1711.


I. 9 Martii n. s. w Zorniszczach.


Odsyłam W-m mm Panu list od Soltana Jmśći do mnie dany, donosząc, że iuż ten iest z woyskiem swoim w przedzie. Ia na noc dzisieyszą in directam lineam z nim że ciągnę do Kalnika. W-m mm Panu iesliby się podobało, życzyłbym dzisieyszy nocleg praefigere w Daszkowie, także in directa linea z nami. Iu reliquo list Jm Pana Gumowskiego.informować będzie W-m mm Pana, iako sprawiedliwość y skromność chce tenże Soltan inducere w woysko swoie, aby iasyru nie zabierało. Gdyby Krol Jmść raczył swoję przysłać do niego eo nomine requizicyą, spodziewałbym się maiorem po nich harmoniam, iakoż pisałem dnia wczerayszego o to do Krola Jmśći. Kłaniam przytym serdeczie y iestem etc.





II. Z Zwinhorodki Martii 16 n. s.


Przyczyniam W-m mm Panu woyska staraniem moim, ordynuiąc do niego dwie zupelne kompaniie z Kalnibłockiego y tuteyszego miasteczka, ewinkowawszy niektorym tak broń, iako y konie, między ludźmi woyskowemi zaległe. Impleant tedy numerosam cohortem W-m mm Pana szczęśćiu y sławie iego, iako też dobru Pospolitemu operam navando laturi, do czego y ia voto et obligatione stateczną applikacią przyrzekam y iesteni etc.




III. Z Zwinogrodki Martii 17 die.


Niemogłem się łatwie wymowić instancyą do W-m mm Pana po Lackiemu memu, włascę y sądzie iego nadzieię pokładającego, że hac mediante straty koni swoich dość ma satisfakcyey. /67/ Daię mu tety eo nomine te kilka liter, naywięcey sobie korzystuiąc w okazyi, ktorą mogę W-m mm Pana fraterne amplecti, iego mię stateczney rekommenduiąc przyiażni y pisząc się etc.




IV. Z Zwinogrodki Martii 18 die.


Na dwa listy moie argumentum prawdziwey ku W-m Panu przyiazni maiące odbieram respons, spiculis et tribulis napełniony. Niespodziewałem się wprawdzie, aby na tych, day Boże długo szczęsliwey władzy nowinach, przyaźń W-m mm Pana, ktora w tey potrzebie boni publici w ogniwa nierozerwaney konfidencyi z kożdym coalescere powinnna, miała taki owoc niesłusznych impostur et acrimoniam verborum germinare, ale że tak iest, należy mi się wiedzieć in herba y czekać przyiaźni W-m mm Pana beatiorem messem. Niechcąc interea umieć, szczegulnie dla dobra Pospolitego idonee odpisywać więcey, ieno że pragnę zostawać etc.




V. Z Rokitney die 29 Martii.


Bynamniey ia non grayor podufałemi W-m mm Pana rozkazami, maiąc owszem za honor exerceri niemi codzieńnie w moiey in bene merendum W-m mm Panu ochocie, y iako wszytkim winienem peremptoriam executionem, tak ninieyszemu pozwalam distinctionem, znaiąc dobrze, że y wiele takich requizycyi nie możesz denegare dla ludu, ktory chcesz mieć pociągniony in sensum et obsequium sui. Ieżeli bowiem w sprawie Jm Pana Rosochackiego admittes W-m mm Pan doskonałą relacyą, lubo od Jm Pana Pułkownika Cylicha, lubo ode mnie, gdy się do Bog ziedziemy, spodziewam się, że sam osądzisz praetermissionis non satisfactionis rzecz, ponieważ niepodobna żołnierowi obeyść się bez napoiu, gdy się zwłaszcza instativis iego znayduie, y słusznieysza rozumiem iest, że miasto miedzy pub icznemi expensami swemi, y to nagrodzi, arbitrio W-m mm Pana privatnemu człowiekowi. O Sieniawcach ia W-m mm Pana rzecz nowszą donoszę, że maią expansas palmas na przyjęcie W-m mm Pana et amplexum communis negotii y bez wszelkiey trudnośći in pretium demissi obsequii portas apertas chcą W-m mm Pana przyśćiu zostawić; tak mi sami z ust swoich doniesli, gdym pod Mieyską, na Rossi leżącą, a od nich zepsowaną, groblę y most wizytował. Unicum tedy restat, ażebyś W-m mm Pan iako nayprędzev spieszył, y gdyby się to podobało, co radzę, intro stanowszy w Sieniawie, raczyłes zabrać się do Sołtana, Jmśći pro concludendo consilio, od ktorego dependent dalsze motus armorum nostrorum, /68/ zwłaszcza, że y Sołtana Jmśći y moia kwatera żadnego ani dla ludzi, ani dla koni niema pożywienia, y cale tu o głodzie, nawet y bez słomy, stoiemy. Reparacyą grobli y mostku iużem ia tu iniunxi Sieniawcom, ale że rozkaz W-m mm Pana, iako na ten trakt disponowanego y przytomnego, skutecznieyszy bydź może, upraszam s approbacyą, bo nie mogę mieć inszey tak z W-m mm Panem, iako y Sołtanem Jmśćią, kommunikacyi, ieno przez tę groblę, ktora po reparacyi swoiey levabit a ruma y mnię z woyskiem, że będziemy mogli dostać za pieniądze czego kolwiek do pożywienia z Sieniawy w te pustki, w ktorych pozdzierawszy strzechy dla koni, stoiemy. Iestem zatym etc.


PS. Od Jmśći Pana Dalhelma odebrałem list, w ktorym donosi iako podpadał z partyą Tatarow dla rekognoskowania Białey Cerkwi, oraz aperit sensum suum, że to propugnaculum nie może być z tamtey strony rzeki oppugnowane, tylko z tey strony. Że tedy W-m mm Pan intendis na tamtę stronę rzeki z armatami swemi przez most, teraz budowany, ktory do zniesienia ich nie sądzi bydź zdolnym Jmśći Pan Falstrom. Sieniawcy zaś zabieraią się momentalnie y groblę y most reparować, iako W-m mm Pan z responsu ich, praesentibus inkludowanego, zrosumiesz. Wyraziłbym, gdyby sie W-m mm Panu zdanie moie podobało, abyś y dla uniknienia niebiezpieczęstwa armaty na tak słabim mośćie, y dla zwłoki czasu na częstych przeprawach rzeki, tą stroną raczyi ordynować annatę, ktora przy grobli pod strażą W-m mm Pana, gdy się w Sieniawie inquartyerować będziesz, bezpiecznie może zostać, y nie przyniesie się tyle impedimenti, gdy się W-m mm Pan na tę stronę z imprezą pod Biało-Cerkiew wybierzesz Podiazd moy powrocił, dotarszy o mil trzy pod Kiiow, y qwaterę Iwanenka nawiedziwszy, samego w prawdzie nie zastał, bo iest w Kiiowie przy Galiczynie, ale muzykę woyskową, trębaczow dwu y koiły z koniuszym iego y z kilką ludźmi y z kilko konmi, zabrał. Relacva, ktorą uczynią o Kiiowie, intro W-m mm Mciwemu Panu wyrazić nie omieszkam.


















© Сканування та обробка: Максим, «Ізборник» (http://litopys.kiev.ua)
20.X.2005








‹‹   Попередня (Конституція, 1710)     Головна



Етимологія та історія української мови:

Датчанин:   В основі української назви датчани лежить долучення староукраїнської книжності до європейського контексту, до грецькомовної і латинськомовної науки. Саме із західних джерел прийшла -т- основи. І коли наші сучасники вживають назв датський, датчанин, то, навіть не здогадуючись, ступають по слідах, прокладених півтисячоліття тому предками, які перебували у великій європейській культурній спільноті. . . . )



 


Якщо помітили помилку набору на цiй сторiнцi, видiлiть ціле слово мишкою та натисніть Ctrl+Enter.

Iзборник. Історія України IX-XVIII ст.